CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Ante litteram etiam de auctore consuevit quaeri et titulo. Nomen autem auctoris quem nos suscipimus exponere, est Aristoteles. Quia licet multi tractaverint de virtute, tamen opera illorum prosequi non suscipimus. Auctor autem commendatur in tribus : a nomine, a scientia,et virtutis merito. Aristoteles secundum nomen positio virtutis interpretatur, vel opus : quod congruit ei qui Socrati, sicut legitur in vita sua, duobus et viginti annis adhaesit, qui non nisi de virtute scripsit et docuit.
A scientia autem, quia nullus de omni scibili scripsit nisi ipse. Socrates quidem in genere multum laudari jubetur, sed ultra virtutes morales tractando non processit. Plato etiam virtutem purgantem, purgatoriam, et purgati animi determinans, effectus virtutis in anima distinxit, sed non de omni virtute secundum genus et species perfecte tractavit. Iste autem perfectius omnibus tradidit genera virtutum et species, distinguens et antecedentia et consequentia, et opera, et propria, et effectus. Et ideo bonum hominis in quantum homo est, in quatuor voluminibus completur : bonum enim hominis unius in se dupliciter considerabatur, scilicet secundum principia boni et genera et species et accidentia : et in tali consideratione complevit scientiam hominis in libro qui dicitur Ethicorum. Considerabatur bonum hominis secundum signa antecedentia ipsum in subjecto, et secundum divisionem partium ejus secundum quas distribuitur in partibus subjecti quae sunt animae potentiae, et secundum effectus consequentes et opera quae elicit, et propria quibus distinguitur unumquodque ab alio : et sic determinatur ab ipso de bono hominis in libro qui dicitur de Laudabilibus bonis. Bonum autem hominis secundum quod homo per naturam hominis est animal conjugale domesticum, determinatur ab isto auctore in libro qui dicitur de OEconomicis. Tertia consideratio hominis est secundum quam homo per naturam civile animal est, sine communicatione vitam habere non valens nisi malam, ut dicit Avicenna, et pejorem quam esse possit :et sic bonum hominis terminatur in urbanitatibus, qui liber de Politicis inscribitur, in quo legis potentia docetur, secundum quam cives bene vivunt.
Meritum autem. Istius est, quod prop-'' ter veritatem et rectitudinem doctrinae et morum expulsus est ab Athenis, eligens potius cedere furori quam veritati. Tales enim Socratem interfecerunt, et omnis boni semper fuerunt inimici.
Titulus vero istius libri est. Incipit Ethica Nicomacho Aristotelis Siagiritae, quod exponens Commentator dicit, quod Ethica dicitur a Graeco . AdminBookmark , quod Latine sonat mos. Nicomacho, autem dicitur, sicut idem Commentator dicit, eo quod ad Nicomachum qui vel pater Aristotelis fuit, vel filius, vel amicus, scripta sit : sicut et liber Platonis dicitur Timaeus, qui ad Timaeum scriptus est. Scripsit autem et aliam qui dicitur Eudemia, eo quod ad Eudemium amicum suum scripta sit, quae fere in verbis ab Ista non differt. Scripsit autem et librum qui dicitur magna Moralia, non Ideo quod scriptura plus contineat, sed quia de pluribus tractat, sicut de concordia, benegnitate, bonitate, et quibusdam aliis, de quibus hic nullam mentionem facit : sed de quibus hic tractat, perfectius determinans et prolixius quam in libro magnorum Moralium. Dicunt tamen quidam Arabes, quod Nicomacha dicitur a AdminBookmark , quod est victoria : eo quod nicomasticam hic describit, ut dicunt, qua unus homo virtutibus expugnat vitia : sed hoc fictum est et non habet auctoritatem. Slagirita autem dicitur Aristoteles a Stagira quod fuit casale suum unde ortus fuit.