PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
" Et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem. "
Ecce hic per ordinem exprimitur annuntiatio.
Et dicuntur in ea duo : unum est ipsa annuntiatio : secundum est praeconium annuntiati.
Annuntiatio autem exprimitur in tribus, quorum primum est laus matrimonii, quia non est de soluto concubitu :
secundum est sexus nascentis : et tertium, nomen annuntiati.
Laus autem legitimi filii exprimitur a nomine matris, a conjunctione legitima, et a partu.
Dicit ergo : " Elisabeth, " cujus jam emortuus erat uterus, ut superius dictum est. Ut ostendatur quod plus potest gratia quam natura. Infra, in eodem cap. vv. 36 et 37 : Et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Genes. XVIII, 13 et 14 : Quare risit Sara ?... Numquid Deo quidquam est difficile ?
" Uxor tua, " ne illegitimus reputetur ad actus gratiae. Abraham enim filio legitimo dimisit haereditatem : filiis autem concubinarum largitus est munera temporalium .
" Pariet tibi, " hoc est, ad utilitatem tui, " filium, " sicut natus est Joseph ipsi Jacob ad liberationem. Et non tan- . tum ad liberationem patris, sed etiam ad 3 liberationem omnium fratrum ejus. Un-. de significatur per Joseph, de quo dicitur, Eccli. xlix, 17 : Et Joseph, qui natus est homo, princeps fratrum, firmamentum gentis, rector fratrum, stabilimentum populi.
" Et vocabis nomen ejus Joannem. "
Designatur hic ex nomine quod paucissimis est concessum, quod praenominentur.
Et possunt notari speciales gratiae Joannis, quae sunt sex in nominibus : septem in officiis : privilegia quatuor in modo conceptionis et nativitatis : et praeeminentiae septem: tres aureolae.
Nomina autem sex sunt ista : Joannes, Vox Verbi, Lucerna, Lucifer, Angelus, Elias. Joannes quidem dicitur hic : et interpretatur in quo est gratia. I ad Corinth. XV, 10: Gratia Dei sum id quodsum, et gratia ejus in me vacua non fuit. Omnibus enim Joannes innotescit per gratiam : quia quidquid in eo videtur, gratiae est, et non naturae. Vox autem dicitur, Joan. I, 23 : Ego vox clamantis in deserto. Vox enim fuit Verbum incarnatum sonans, et ad aures devehens hominem. Lucerna autem dicitur, in quantum demonstrando Christum hominibus viam parat. Joan. v, 33 : Ille erat lucerna ardens et lucens. Psal. CXXXI, 17 : Paravi lucernam Christo meo. Lucifer autem, in quantum veram lucem praenuntiavit. Job, xxxviii, 32 : Numquid producis Luciferum in tempore suo ? Et de hoc supra dictum est. Angelus autem nominatur, in quantum divinae voluntatis est nuntius. Malach. iii, 1 : Ecce ego mitto Angelum meum, et praeparabit viam ante faciem tuam : et statim veniet, etc. Elias autem, in quantum primi adventus praeco est, sicut etiam secundi adventus praenuntius erit Elias. Infra, in eodem, v. 17 : Ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae. Matth. xvii, 12 : Elias jam venit..., et fecerunt in eo quaecumque voluerunt.
Officia ejus sunt septem. Scilicet, quod est Propheta, Praecursor, Baptista, Praeco, Praedicator, Testis, Paranymphus. De Propheta enim dicitur, infra, in eodem, v. 76 : Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis, etc. De Praecursore, ibidem, v. 76 : Praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus. De Baptista, Matth. iii, 6, Marc. I, 4, Joan. 1, 26, et Luc. iii, 3, ubi dicitur quod Joannes venit in omnem regionem Jordanis baptizans. De Praeconis officio, Marc. i, 3 : Parate viam Domini, etc. Isa. xl, 3 : Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. Praedicator etiam fuit, sicut dicitur in eis- dem praedicans baptismum paenitentiae. Infra, cap. III, 4-18, multum est de praedicatione ipsius. Et quoad hoc dicitur sagitta electa quoad bonos, quos verbis suis sicut sagitta compunxit. Isaiae, xlix, 2 : Posuit me sicut sagittam electam, in pharetra sua me abscondit. Dicitur etiam gladius acutus, quoad malos quos praescidit, Psal. CXIX, 3 et 4 : Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ? Sagittae potentis acutae, etc. Psal. lxiii, 8 : Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum. De Testimonio dicitur, Joan. i, 7 : Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine. De Paranymphi officio dicitur, Joan. iii, 29, ubi Joannes dicit de seipso : Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi.
Privilegia autem Joannis sunt quatuor. Scilicet, quod ab Angelo annuntiatus : et quod ab Angelo praenominatus antequam natus : quod in utero sanctificatus : et quod nondum natus in occursum Salvatoris est in gaudio motus. Et de annuntiatione quidem habetur hic. Et in figuram hujus annuntiatur Isaac , et Samson . Neque plures inveniuntur in Veteri Testamento prius annuntiati
Praenominali autem ante nativitatem in Veteri Testamento non inveniuntur nisi sex : Ismael, Isaac, Samson, Josias, Cyrus, et Agag . Et duo in Novo Testamento, scilicet Joannes, et Christus. Nec aliquis ante nativitatem nominatur, nisi quia fuit salutis communis specialis figura, vel speciale impedimentum. Sicut Ismael nominatur, qui fuit Isaac persecutor : in quo magis claruit virtus Isaac, qui est Salvatoris figura. Samson autem praenominatur, quia Salvatoris in nomine et actu figura. Cyrus autem, qui li- berator populi a captivitate Babylonica, et in hoc Salvatoris figura exstitit. Josias autem, quia et religione et opere praeostendit Salvatorem.Agag autem,quiafuit causa translationis regni Saul : quod significabat regni veteris translationem in regnum Christi. In Novo autem Testamento non praenominantur, nisi Joannes et Jesus : ut hic.
De sanctificatione autem dicitur hic. Infra, in eodem, v. 15 : Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris. Et, Jerem. I, 5 : Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te.
De motu autem ejus in utero in occursum Salvatoris, Infra, in eodem, v. 44 : Ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
Septem autem praeeminentiae sunt, quod est plusquam propheta, major homine, cultor eremi, sanitas patris, donum matris, stupor universi, terminus prophetarum et legis. Quod sit plusquam propheta, Matthaei, XI, 9 : Quid existis videre ?prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. De secundo, Ibidem, v. 11 : Non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista Augustinus contra Felicianum : " Si nullus " major inter natos mulierum, nullus " major hominum. Ergo nullus major " sub Deo : excepta beata Virgine, ad " quam nihil creatum est comparabile. " Et hoc est contra quosdam, qui suos Sanctos omnibus aliis praeferunt. De Anachoretae vita infra dicitur, quod erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israel. Et ideo cibo parcissiinus, et vestimento asperrimus erat. Unde, Marc. I, G : Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et sona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat . Haec enim sunt habitus, et victus eremitarum. Quod sit sanitas patris, infra in eodem, v. 64 : Apertum est autem illico os ejus,et lingua ejus. Et quod sit gaudium matris, patet, Isa. liv, 1 : Lauda, steri-Iis, quae non paris : decanta laudem, et hinni, quae non pariebas. Quia videlicet supra potestatem naturae datus est tibil filius gratiae. Unde de ea dicitur, Ruth, IV, 14 et 15 : Benedictus Dominus, qui 1 non est passus ut deficeret successor familiae tuae, et vocaretur nomen ejus in Israel : et habeas qui consoletur animam tuam. Quod autem sit stupor universi, infra, in eodem, v. 66: Posuerunt omnes 4 qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ?
Tres autem sunt aureolae ipsius : Virginitatis, Doctoris, et Martyris. Unde, Hieronymus in hymno :
Serta ter denis alios coronant Aucta crementis, duplicata quosdam : Trina te fructu cumulata centum Nexibus ornant .''
Isa. lxii, 3 : Eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.
In tot igitur et talibus numeratus est Joannes.
" Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt. "
Ecce praeconium annuntiati.
Et dicuntur hic quatuor : qualis videlicet erit ad homines, qualis ad Deum, et qualis in fructu, et qualis in officio.
Duo autem dicuntur hic de qualitate ejus ad homines : qualis videlicet erit ad parentes, et qualis ad omnes.
De primo dicitur : " Et, " hic filius " erit gaudium, " hoc est, materia et causa gaudii, " tibi. " " Gaudium, ut dicit Augustinus, est diffusio animi in conceptione boni. " Isaiae, lx, 5 : Videbis, et afflues, mirabitur et dilatabiturcor tuum. Jercm. xiii, 11 : Ut essent milii in nomen, et in laudem, et in gloriam. Hic enim non tam carnalis quam spiritualis est filius. In quo etiam omnis gratiae filius significatur : qui nascitur quando renascitur et revivificatur in gratia. Proverb. xxiii, 2i : Exsultat gaudio pater justi : qui sapientem genuit, scilicet filium, laetabitur in eo. Luc. xv, 32 : Epulari et gaudere oportebat, quia frater tuas hie mortuus erat, et revixit : perierat, ei inventus est.
" Et exsultatio. "
" Exsultatio, ut dicit Cassiodorus, est redundantia gaudii cordis in corpore, quae in protensione spiritus et sanguinis demonstratur. " Isa. lxi, 10 : Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo. Psal. lxxxiii, 3 : Cor meum et caro mea exsultauerunt in Deum vivum." Et multi, etc. "
Ecce qualis est ad omnes quantum est in se : ad multos autem in effectu.
Et hoc est quod dicit : " Et multi in nativitate ejus gaudebunt, " hoc est, de nativitate : quia omnes illi quos convertet ad Dominum Deum patrem ipsorum. Ad Philip. iv, 4 : Gaudete in Domino semper : iterum dico gaudete. Proverb. xxviii, 12 : In exsultatione justorum multa gloria est: regnantibus impiis ruinae hominum. Proverb. XXIX, 2 : In multiplicatione justorum laetabitur vulgus. Joan. XVI, 21 : Jam non meminit pressurae propter gaudium : quia natus est homo in mundum : tam rationalis et tam divinus. Judith, xv, 10 : Tu gloria Jerusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri.
" Erit enim magnus coram Domino, et vinum et siceram non bibet. "
Hic tangit qualis futurus erat in vita, et ad Deum.
Et tangit tria : qualis sit futurus quantitate virtutis : qualis austeritate victus et conversationis : et qualis in mente, et in miraculis.
De primo autem dicit duo : quantitatem scilicet virtutis, et sinceritatem veritatis.
De primo dicit : " Erit enim magnus, " non quantitate molis, sed quantitate virtutis : quae triplex est: magnitudo scilicet virtutis ad operationem : magnitudo honoris ad virtutis congruam remunerationem : et magnitudo opinionis et laudis ad omnium intuentium aedificationem.
Magnitudo autem virtutis patet per singulas virtutes. Prudentia magnus fuit, qui omnes docuit. Temperantia magnus fuit, qui non solum a deliciis, sed etiam a necessariis temperavit. Justitia magnus, qui unicuique quod suum erat attribuit : bonis et malis et militibus et aliis. Fortitudine magnus, qui insaniam regis et reginae sustinuit. Vel, virtute magnus est, qui eam quae magna virtus proprie vocatur, prae aliis habuit. Haec autem est quae magnanimitas vocatur : quam sic diffiniunt Philosophi : quod " est amplitudo quaedam animi digni Iace tem suam recognoscentis : " et non reputare sibi satis magnum, quod minus est ipso. Sicut fecit Joannes omnia contemnens, et ad Deum et ad caelestia se extendens. Ad Philip. iii, 7 et 8 : Quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ttt Christum lurcifaciam. Seneca ad Lucillum : " Magnus est, cui magno existenti nihil est magnum. " Aristoteles in libro IV Ethicorum : " Magnanimus est, qui seipsum dignificat dignis dignus existens. " Bernardus in libro II de Consideratione : " Magnus est enim, " cui dignitas saeculi si arrisit, non ir" riserit: neque minor est illo qui in-" cidens in adversa, non excidit vel " parum a sapientia. " Job, I, 3 : Erat vir ille magnus inter omnes Orientales, hoc est, in quibus est ortus sol justitiae. Et ideo dicit Ambrosius, quod " erat ma-" gnus, non virtute corporali, sed ani-" mi magnitudine. "
Huic magnitudini tria sunt opposita. Quorum unum est, scire quidem propriam dignitatem, et non audere se dignificare sibi dignis : et ista est pusillanimitas. Aliud autem est nescire propriam dignitatem, et ideo se non dignificare dignis : et hic vocatur insipiens. Tertium est nullo dignum esse, et tamen dignificare se magnis: et hic vocatur arrogans et ambitiosus. Nihil horum passus est Joannes : quia ut dignus existens, se Israeli ostendit, et testimonium perhibuit, et baptizavit Christum, et multa fecit magna, et suiipsius quantitatem cognovit: et, ut dicit Gregorius, " elegit magis solide subsistere " in se, quam humana opinione et fama " inaniter elevari supra se. " Dicit enim Ptolomaeus, quod " insipiens est, qui suiipsius ignorat quantitatem. " Et Aristoteles dicit, quod " insipiens est qui nescit seipsum. " Cantic. I, 7 : Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere. Arrogans etiam non fuit, qui sibi etiam discipulis aemulantibus non usurpavit Christi dominium. Joan. iii, 28 : Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim: Non sum ego Christus. Sed seipsum sibi dignis dignificavit, paranymphum se vocans, dicens, Ibidem, v. 29 : Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum,gaudio gaudet propter vocem sponsi.
Magnus etiam fuit honore, qui, sicut dicit Philosophus, est praemium virtutis. Est enim honor exhibitio reverentiae in signum virtutis, sive testimonium virtutis. Psal. viii, 6 et 7 : Gloria et honore coronasti eum, Domine : et conststituisti eum super opera manuum tuarum. Et hoc factum est cum ore Salvatoris dictum est : quod non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista . Magnissimus enim fuit opinione, ut a multis Christus reputaretur, Joan. I, 19 : Quan-do miserunt Judaei ab ferosolymis sacerdoles et levitas ad eum, ut interrogaverent eum : Tu quis es ? Sic ergo erat magnus sincera et vera magnitudine virtutis, quae est quando sic est
" Coram Domino. "
II ad Corinth. x, 18 : Non enim qua seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat. Proverb. XVI, 2 : Spiritum ponderator est Dominus. Sunt enim, sicut dicit Psalmus lxi, 10 : Mendaces filii hominum in stateris : ut decipiant ipsi de vanitate, scilicet laudis, in idipsum. Multi enim multo carius se vendunt in statera dolosa, quam verae virtutis pondere valeant. Et ideo dicit " coram Domino " quem nihil latet, II ad Corinth. IV, 2 : In manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. Veritas enim et sinceritas semper vincunt falsam et dubiam hominum opinionem : quia dicitur in apocryphis, III Esdrae,III, 12: Super omnia vincit veritas.
" Vinum et siceram non bibet. "
Ecce qualis erat in se in vitae austeritate. Et hic quidem non ponitur nisi parcimonia in potu. Matth. III, 4, autem, de victu et vestitu .
Dicit ergo quod non bibet " vinum. " Vinum enim immoderate sumptum inebriat : moderate autem sumptum, sicut dicit Philosophus, bonae spei facit homines, et de se praesumentes : quia dissolvit sanguinem, et subtiliat spiritum, et ideo resolvit in vana gaudia et praesumptionem. Et ideo iste Joannes in gravitate sapientiae volens consistere, vinum neque moderate neque immoderate bibit. Ad Ephes. v, 18 : Nolite inebriari vino in quo est luxuria. Jerem. XXXV, 6 : Non bibemus vinum, quia Jonadab, filius Rechab, pater noster praecepit nobis, dicens: Non bibetis vinum vos, et filii vestri usque in sempiternum. Proverb. XXXI, 4 : Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum. Ideo etiam licet filii beati Job non legantur immoderate usi fuisse vino, tamen quia inanes laetitias generat, legitur, Job, I, 18 et 19 : Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, repente ventus vehemeus irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt." Et siceram, etc. " Sicera interpretatur ebrietas : et significat omne quod inebriare potest. Bria autem mensura graece : et brians, antis, est mensura aut scyphus capacitati hominis proportionatus : capacitatem autem dico, quae est ad sanitatem et bonam habitudinem membrorum interiorum et exteriorum, et sobrietatem sensuum ordinata proportio : extra quam mensuram neque qualitate potus, neque quantitate excessit Joannes, potum aquae etiam in mensura bibens. Proverb. XXXI, 5 : Nullum secretum est ubi regnat ebrietas. I Reg. I, 14 : Usquequo ebria eris ? digere paulisper vinum quo mades. Proverb. XXIII, 29 et 30 : Cui vae ? cujus patri vae ? cui rixae ? cui foveae ? cui sine causa vulnera ? cui suffossio oculorum ? Nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus
epotandis? Isa. v, 11: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sedandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis ! Eccli. XIX, 2: Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes. Matth. III, 4, dicitur quod esca ejus erat mel silvestre et locustae, et vestimentum ejus de pilis camelorum. Innocens enim initio vitae hominis innocentis se conformavit. Eccli. XXIX, 28 : Initium vitae hominis aqua et panis. I ad Timoth. VI, 8 : Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus.
" Et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae. "
Tangit hic qualis futurus sit in mente et miraculis. Quod enim dicit replendum " Spiritu sancto, " dicit sanctitatem mentis. Quod autem dicit, " ex utero matris, " est miraculi specialis.
Circa primum horum tangit duo, scilicet, quo plenus erit: et modum plenitudinis. Quo plenus erit, quia " Spiritu sancto. " Modum autem innuit cum dicit, " replebitur. "
Attende quod quidam sunt pleni Spiritu, qui de sanctitate Spiritus nihil habent : sicut qui accipiunt inspirationem ad intellectus illuminationem, et non ad virtutis operationem : sicut fecit Balaam . Job, xxxii, 8 : Ut video, Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
Iste autem accepit Spiritum ad veritatis cognitionem, ad sanctitatem, ad virtutis operationem : propter quod dicitur Spiritus virtutis, et Spiritus veritatis. Joan. XVI, 13 : Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. De spiritu virtutis. Act. I, 8: Accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos. Sic ergo accepit Spiritum sanctum.
De modo autem acceptionis dicit : " Replebitur. " Repletio, ut dicunt Ga- lenus et Avicenna, sonat plenitudinem prementem : et ideo in repletis visus hebescit, nausea excitatur, et appetitus hebescit. Plenitudo ista premit pectus, et est quasi plenitudo exuberans: sicut in Joanne, ubi plenitudo exuberans redundabat in alios. Act. II,4: Repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. Psal. lxxxix, 14 : Repleti sumus mane misericordia tua, et exsultauimus, et delectati sumus. Sequitur de miraculo :
" Adhuc ex utero matris suae. "
Hoc privilegium paucissimis est concessum, quod Spiritu sancto (non in quantum est Spiritus tantum, sed etiam in quantum est sanctus) ex utero matris egressus est repletus : quia in hoc in utero est sanctificatus, sicut superius diximus : quia Spiritus sanctus non habitaret in corpore subdito peccato originali, neque etiam intraret in animam non sanctificatam. Sapient. I, 4 : In malevolam animam non intrabit, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Sanctificatus igitur est in utero, sicut dicitur, Jerem. i, 5 : Priusquam te formarem in utero, novi te : et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et Prophetam in gentibus dedi te. Quod paucissimis concessum est, quia non nisi tribus: Jeremiae quidem, et Joanni, et beatae Virgini. Jeremiae quidem et Joanni ad deletionem peccati originalis et debilitatem fomitis, ut non moveat ad mortale, sed ad veniale poterat movere. Beatae autem Virgini ut nec ad mortale neque veniale movere possit. Et hoc innuitur de Jeremia quidem, quod venialo habuit, ubi dixit: Ecce nescio loqui, quia puer ego sum . Quod intelligitur esse factum ex impedimento peccati. De Joanne autem, quia dixit : Ego a te debeo baptizari : Glossa, " hoc est, a peccato mundari : " quod ad minus innuit eum veniale habuisse. Sed Augustinus dicit, quod " cum de peccatis agitur, nullam de gloriosa Virgine vult fieri mentionem. " Exod. XXV, 11: Deaurabis arcam auro mundissimo infusi et foris. Beata Virgo de dignissima gratia erat mundissima in corpore extra, et in anima intus. Omnes autem alii Sancti si convenirent, et dicerent quia peccatum non habemus, seipsos seducerent,. et in eis veritas non esset . Hoc est ergo miraculum Dei speciale.
Sequitur qualis futurus est iste in fructu : et de hoc dicit :
" Et multos filiorum Israel convertot ad Dominum Deum ipsorum."
" Multos " dicit, non omnes: quia, Matth. XX, 16: Multi sunt vocati, pauci vero electi. Matth. viii, 11 : Multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno caelorum. Isa. lx, 5 : Quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi.
" Filiorum Israel. "
Hoc est ideo, quia gentilibus non praedicabat : quia adhuc non erat via patefacta ad gentes. Matth. X, 5 : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis. Et quia Christus gentibus non praedicavit, ideo Joannes (qui fuit praecursor ejus) ad gentes se non convertit. Significatur autem mystice per hoc, quod Joannes eos qui Deum habent prae oculis convertit : et de indevotis non curavit per effectum, licet curavit per affectum charitatis Et devoti significantur per filios Israel. Genes. XXXII, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Et, ibidem, v. 28 : Nequaquam Jacob appellabitur nomen suum, sed Israel. Matth. vii, 6 : Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos.
a Convertet ad Dominum Deum ipsorum. "
Conversio est ordinata dispositio animae et corporis, et omnium virium quae sunt in anima et corpore : sicut perversio est inordinata dispositio omnium eorum quae dicta sunt. Conversio autem est dispositio qua ordinatur corpus ad animam : et in anima sensus ad imaginationem, imaginatio ad rationem, ratio ad intellectum, intellectus ad illuminationem divinam. Joel, ii, 13 : Convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est. Isa. lv, 7 : Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus : et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. Et e contra de malis dicitur, Isa. I,4 : Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. Joannes autem recte docens et opere probans, convertit eos ad rectam dispositionem. Jerem. XV, 19: Convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos.
Ad quem autem convertentur, dicit: " Ad Dominum Deum. " Dionysius vult quod Dominus sit nomen potestatis, et Deus nomen providentiae. Dominus autem dicit potestatem cum dominio, hoc est, superpositione : quae " nititur bonis et pulchris se sublevantibus, et stat vigore non nutante (et sunt verba ipsa Dionysii in libro de Divinis nominibus) et bonorum omnimoda possessio vera, et non cadere valens fortitudo. " Ad hunc ergo Dominum convertit: quia ille potest salvare, in altitudine quidem existens : et habens pulchra et bona quibus salvet, et quos salvet : virtute non nutante conservans. Exod. VI, 3 : Nomen meum Adonai non indicavi eis. Panl. lxvii, 5 : Do-minus nomen illi, hoc est, nomen admirabile : quia in alto positum. Hoc autem nomen, Deus, dicit providentiam et curam : sicut dicit Damascenus, quia cuncta circuit quae feruntur providentia sua. Eccli. xxiii, 28, dicit : Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum. Psal. xxxi, 8 : In via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Dominus autem premit potestate, et elevat bonitate : Deus autem est quem latere nihil potest, et curam habet de omnibus sua charitate. Sapient. XI, 25 : Diligis omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti. Hic autem qui potestate Dominus est, et providentia Deus est
" Ipsorum,"
Est per cultum et obsequium. Ad Hebr. XI, 16 : Non confunditur Deus vocari Deus eorum. Et debet construi Deus possessive, quia qui colit Deum et diligit, possidet eum ad votum. Exod. iii, 15 : Haec dices filiis Israel: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob misit me ad vos : hoc nomen mihi est in aeternum. II Machab. I, 2 : Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod loculus est ad Abraham, et Isaac, et Jacob servorum suorum fidelium. Glossa : " Arguit hic argumentationem necessariam. Dicit enim scriptura, quod Joannes " convertet multos filiorum Israel ad Dominum Deum ipsorum : " convertit autem ad Christum : ergo Christus est Dominus Deus ipsorum. "
" Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae. "
Ecce praecursoris officium.
Dicit autem quatuor : praecursorem videlicet, et quem praecedet, et quo spiritu et virtute, et quo fine.
De praecursore dicit : " Et ipse praece-det, " scilicet puer praecedet in annuntiatione, nativitate, baptismo, praedicatione, morte. Infra, in eodem, v. 76 : Praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus. Isa. xl, 3: Parate viam Domini : rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. Isa. lxii, 10: Transite, transite per portas, praeparate viam populo, planum facite iter, eligite lapides, hoc est, offendicula. Per annuntiationem autem paravit viam fidei in conceptu virginali: unde dicit infra, in eodem, vv. 36 et 37 : Et ecce Elisabeth, cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua : et hic mensis sextus est illi quae vocatur sterilis : quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Et ideo tu crede te virtute Altissimi concepturam. Nascendo autem paravit viam nascenti. Et hoc ostendit in gaudio occurrens eliam ei intra matris viscera. Baptizans autem paravit viam baptizando. Unde, Matth. iii, 11 : Ego quidem baptizo vos in aqua in paenitentiam : qui autem post me venturus est fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni . Et, Act. I, 5 : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies. Et, Act. XIX, 4 : Dixit autem Paulus : Joannes baptizavit baptismo paenitentiae populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent. Et sic ut crederent, praeivit praedicando praedicantem. Joan. I, 29 : Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Moriens autem praeivit ad inferos descendentem. Matth. XI, 3 : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ? Sic ergo " praecedet ante illum " quia dignum fuit ut ante tanti adventum praecederet vox praeconis. Joan. i, 23 : Ego vox clamantis in deserto. Multi enim Prophetae clamaverunt: et ideo ut desiderio eorum satisfaciat, et ne imparatis tantus rex superveniat, iste praecedet. Amos, IV, 12: Praeparare in occursum Dei tui Israel.
" In spiritu et virtute Eliae. "
Ecce qua virtute praecedet, et quo spi-. ritu. Dicit autem Glossa, quod praecedet in Spiritu sancto : sicut dicitur, Judicum, VI, 34 : Spiritus Domini induit Gedeon, hoc est, utebatur eo sicut indumento, quod continet indutum, et figuram accipit induti, et ad operationes induti et non ad alia se extendit. Et in his tribus induit Joannem Spiritus Domini : quia replevit eum, et ad se per communionem configuravit, et omnia opera sua per eum exercuit.
Replevit autem eum plenitudine supereffluentiae. Luc. VI, 38 : Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Et ideo ex effluxu ejus fluxit in alios, sicut per canalem : unde dicit Ecclesia de Joanne et aliis vasis gratiae, Jerem. IV, 12 : Spiritus plenus ex his veniet mihi. Configuravit autem eum sibi, hoc est, aptavit: sicut dicitur, Act. IX, 15, de Paulo : Vas electionis est mihi iste. Quia etiam liquor figuram vasis accipit. Operabatur etiam per eum, I ad Corinth. XII, 11 : Haec omnia operatum unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Propter quod eliam dicitur, Sapient. VII, 22 : Spiritus umicus, multiplex: Unicus in se, multiplex autem in operatione.
" Virtute. "
Glossa dicit, " signorum. " Sed hoc videtur frivolum : quia, Joan. X, 41, dicitur : Joannes quidem signum fecit nullum. Ad hoc autem dicendum, quod in opere Joannes nullum signum ostendit : quia si signa fecisset, jam non ad Christum, sed ad seipsum populum convertisset ignorantem. Secus autem fuit de Apostolis, qui postquam Christus cognitus erat, signa in nomine ejus fecerunt. Sed Joanne praedicante, Christus non notus innotescere debuit : et ideo Joannem minui, Christum autem crescere oportebat : ideo Joannes diminutionem suam ostendit nullum signum faciendo, Christus autem magnitudinem accepit per signa. Tamen, ut dicit Chrysostomus, " Tota vita Joannis stupor fuit et mira-" culum, tam in nativitatis ejus miraculis " quam in vitae ejus virtutibus, quae su" pra hominem fuerunt. " Sed quod ipse non fecit signum praedicando, causa est quae dicta fuit. Et quoad hoc qui minor fuit in regno Christi, major fuit illo : quia omnes illi parvi et magni miracula multa fecerunt, ut in omnibus verificaretur sermo Joannis : Illum oportet crescere, me autem minui . Et haec expositio notanda est: quia illa sola omnibus aliis est verior, et litteralior. Tamen possemus dicere etiam, quod praecessit in Spiritu sancto tamquam in auctore sapientiae et sanctitatis : et praecessit in virtute, tamquam in perfectione ad opera meritorum. Sapient. viii, 7 : Sobrietatem et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. Optime et secure praecessit Spiritum hominis ducentem et virtutem confortantem. Fidelis praeco ex Spiritu : idoneus autem ex virtute. Isa. lxiii, 14 : Spiritus Domini ductor ejus fuit. Psal. cxlii, 10 : Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. De virtutis idoneitate, Eccli. xliv, 6 : Homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes. Sequitur :
" Eliae. "
Glossa : " Sicut Elias praeco fuit judicis , sic Joannes praeco Redemptoris . " Ambo in deserto. De Elia, III Regum, XIX, 4. De Joanne, Matth. III, 1, et Marc. III, 4. Ambo victu parci. De
Elia, III Reg. XVII, 6. De Joanne, Matth. iii, 4. Vestitu inculti, etiam in eisdem locis : quia uterque habuit vestimentum de pilis camelorum, et zona pellicea circa lumbos utriusque. De Elia, IV Reg. I, 8 : Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. De Joanne, Matth. iii, 4. Ambo regum insaniam et reginarum tulerunt, Elias, III Reg. XIX, 2, ubi Achab et Jezabel persequuntur Eliam, et quaerunt eum occidere. De Joanne, Matth. XIV,3-12, ubi Herodes propter Herodiadem incarcerat Joannem, et truncat capite. Ille, scilicet Elias, Jordanem caelum petiturus divisit : hic, scilicet Joannes, ad lavacrum salutare, hoc est, baptismum Christi, quo caelum aperitur, multos suo baptismate convertit0 . Hic, Joannes scilicet, cum Domino conversatur in terris, inducens ad credendum in Christum. Ille, scilicet Elias, cum Domino manifestatur in gloria, Matth. XVII, 2, ubi transfiguratus est Dominus. Unde de eo dicit, ibidem, v. 12 : Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt. Matth. XI, 14 : Si vultis recipere, ipse est Elias qui venturus est: quia sicut Elias secundum adventum, ita Joannes primum praecessit. Et ideo sicut dicit Gregorius, " quamvis " non sit Elias in personali discretione, " tamen est Elias in spiritu et virtute. Eccli. xlviii, 1 : Surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. Joan. v, 35 : Ille erat lucerna ardens et lucens.
Ecce officium Joannis.