LIBER DE APPREHENSIONE A QUIBUSDAM ADSCRIPTUS.

 PARS I.

 PARS II

 PARS IV

 PARS V

 PARS VI

 PARS VII

 PARS VIII

 PARS IX

 PARS X.

 PARS XI

 PARS XII

PARS X.

DE APPREHENSIONE QUAE EST PER RAPTUM.

i. Discipulus. De raptu etiam quo supra meministi , tuam expecto doctrinam.

Philosophia . Potest homo intelligi multipliciter rapi. Primo quidem modo cum. ab eo quis avertitur circa quod ejus ferebatur intentio : sic enim rapitur qui mentis . evagationem patitur, licet talis non proprie raptus dicatur. Alio autem modo quis rapi dicitur, cum a termino vel fine ad quem naturaliter inclinatur, removetur, quemadmodum lapis sursum jactus rapi dicitur. Sic et hominis anima in poenas quae praeter ejus sunt naturam, rapi dicta est. Alio etiam et proprie magis rapi quis dictus est, cum praeter modum connaturalem sibi agit. Modus homini connaturalis est, ut per sensibilia intelligat divina : Invisibilia enim Dei per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur , ut divinus ait Apostolus (Hom. I, 20) : et hic quidem modus hominis est in quantum homo est, cujus operatio propria est mediante imaginatione et sensu intelligere : ac imaginatione et sensu praetermissis intelligere, operatio hominis in quantum est homo, non est, sed in quantum aliquid in eo existit divinum. Talis utique melior erit vita contempla- tiva quam secundum hominem : non enim secundum quod homo est, vivet sic, sed secundum quod aliquid divinum in ipso existit, ut in suis Moralibus Aristoteles scripsit. Cum quis igitur sine imaginationis et sensus adminiculo aliquid intelligit, rapi dicitur. Talis autem abstractio quandoque fit ex causa corporali, ut in patientibus contingit, aut phreneticis, aut furiosis. Quandoque ex daemonum, virtute, ut in arreptitiis accidit. Quando que vero est ex divina, ut cum quis divino spiritu ad aliqua intuenda elevatur, et talis proprio rapi dictus est, quemadmodum Ezechiel qui ait (viii, 3): Elevavit me Spiritus inter terram, et caelum : et adduxit me in Jerusalem, in visione Dei, Verum humana mens divinitus rapitur ad contemplandam veritatem divinam quandoque per similitudines imaginarias : et talis fuit mentis excessus qui super Petrum cecidit. Quandoque vero per intelligibiles effectus : et hic Prophetae David excessus fuit. Quandoque autem per divinam ipsam essentiam : et hic fuit Pauli et Moysis raptus, licet quidam minus recte putaverint Paulum in raptu vidisse Deum per resultationem intelligibilis alicujus luminis in ipsius mente, non

per divinae essentiae intuitum, quod beatorum, est : nec per sensibilium aenigma, quod viatorum esse constat, sed media inter has cognitione quadam, qualis Angeli existit cognitio naturalis, qui Deum vidit, non per essentiam, sed per aliquas Intelligibiles species . Considerando enim suam essentiam, intelligibilis essentiae increatae similitudinem existentem, divinam intellexit: sicut enim scriptum est, omnis Intelligentia scit quod est supra se in quantum est creata ab eo. Sed haec cognitio non placet Augustino qui Paulum vidisse Dei essentiam affirmat .

2. Discipulus. Quid igitur ? Videtur Paulum beatum fuisse si Deum vidit.

Philosophia. Lumen gloriae menti Apostolicae Infusum fuit per modum cujusdam passionis transeuntis : sicut solis lux in aere recipitur, sicut supra dictum est lumen propheticum per hunc modum recipi in mente Prophetae : ideoque Paulum secundum quid non simpliciter beatum fecit, nec dotem habuit gloriae, nec in corpus ejus talis redundavit gloriae lumen. : cumque in ipso fuerit Dei visio secundum actum solum, non autem secundum habitum, sic et fides et spes in eo tunc fuit secundum habitum solum, non autem secundum actum. Sic etiam licet tunc Paulus in statu fuerit merendi, quia talis visio non ei reddita tanquam praemium fuit, non tamen in merendi exstitit actu : tam visionis enim quam charitatis primae actum qui meriti actui non competit, habuit. Beatorum vero mentibus idem gloriae lumen infusum est per modum habitus aut formae, quasi connaturalis effectae ac permanentis, ut in stellis lux solis : hocque modo beatum simpliciter facit, doternque confert gloriae, ac in corpus redundabit, statumque auferet merendi., non actum solum : istoque modo Apostolus nequaquam lumen recepit gloriae aut beatus fuit, sed primo, ut egregius sensit Augustinus in- quiens : " Cur non credamus, qui tanto Apostolo doctori gentium rapto usque ad ipsam excellentissimam visionem, voluerit Deus demonstrare vitam in qua post hanc vitam vivendum est in aeternum ? " Idemque alibi asserit, quod ipsa Dei substantia a quibusdam videri potuit in hac vita positis, sicut a Moyse, et Paulo, qui raptus audivit ineffabilia quae non licet homini loqui.

3. Discipulus. Difficile videtur intelligere id quod Augustinus supponit, hominem mortali vita simul et aeterna vivere posse : qui enim mortali degit vita, sensibus utitur corporeis quibus uti non posse videtur mens divinam cernentis substantiam.

Philosophia. Visionem divinae substantiae actum intellectus constat esse perfectissimum, et in majori qua potest intensione consistere. Ideoque oportet intellectum in tali existentem actu ab omnibus extractum fore, quae ejus vehementiam impedire possunt. Unio autem animae cum corpore cui ut forma conjungitur, cum talis unio ex natura potius et non ex voluntate dependeat, et attentionem non requirat, praedictam non impedit vehementiam, in qua maxima est Intellectus attentio : nec etiam ex unione hujus puritas inquinatur intellectus, quae ad praedictam exigitur visionem. Virtus siquidem intellectiva ab essentia non procedit animae ea parte qua corpori unitur, sed ea qua a corpore libera remanet : talis enim forma non totaliter suae immergitur materiae : ac ideo animae ad corpus unio ad intellectus non pertingit operationem, ut Ipsius impediat puritatem, cum mediantibus potentiis suis quae ab ea procedunt ea parte qua corpori juncta est rationalis anima ut forma, suae non jungatur materiae : nullo enim inter formam et materiam existente medio anima per suam unitur essentiam. Possibile est itaque mortali (legentem vita,

animae et corporis existente unione, divinam videre substantiam, seu aeterna vita vivere : cum ex tali unione alia quam intellectus requiratur attentio, nec intellectus ipsius puritas inficiatur. Verum cum operationes vegetabilis animae a praedicta inseparabiles sint unione, ipsis enim vivens necessario utitur, nec hujusmodi operationes praelatam intellectivi actus vehementiam aut intensionem impediunt : non enim in talibus operationibus requiritur attentio aliqua, quasi enim naturales sunt, cum calidi et sicci, frigidi ac humidi compleantur virtute : nec eisdem actionibus intellectiva admiscetur operatio, cum ab eis intellectus nihil accipiat, a solis sensitivis accipit potentiis. Per actiones igitur vegetabilis animae nihil intellectus praejudicatur puritati. : cum in vegetativis itaque operationibus attentio locum non habeat , nec per easdem intellectus inquinetur puritas,sicut nec unio animae ad corpus, sic nec actiones vegetabiles intensionem illam summani actus intellectivi, quo Deus videtur, impediunt, Compatiuntur itaque se actus primus quo anima corpori ut forma jungitur, et actus secundi vegetabilis animae cum Isto nobilissimo actu, quo per essentiam cernitur Deus, qui dictus est raptus . Operatio autem sensitiva tam exterior quam interior et intellectualis invicem se impediunt. In cujuslibet enim potentiae cognoscitivae tam sensitivae quam intellectivae actu attentio actualis exigitur. Cum igitur anima ad actum unius potentiae totaliter intendit, ab actu alterius potentiae abstrahitur: non enim potest simul ad multa intendere, nisi illa multa ad invicem ordinentur et accipiantur ut unum, sicut operationis aut motus unius duo termini esse non possunt non ad invicem ordinati. Quando igitur rapitur ad intuitum divinae substantiae intellectus, totam ejus intentionem aut attentionem in. hujusmodi oportet visionem colligi, cum intelligibile vehementissimum sit, in quod intellectus fertur, et ad quod pertingere nequit, nisi conamine toto in illud tendat. Ideoque necesse est tunc ab omnibus corporis sensibus fieri abstractionem, ut sicut secundum attentionem elevatus est intellectus, sic etiam ab usu omnium sensuum aut potentiae sensitivae tam exterioris quam Interioris sit abstractus. In. mortali itaque constitutus corpore Deum per essentiam videre non potest, nisi a corporeis alienetur sensibus. Rursus cum intellectus humanus species intelligibiles recipiat a phantasmatibus, sensibilibus admiscetur operationibus : ideoque ex illis ejus inquinatur puritas : talis autem infectio intellectus humani sinceritati visionis divinae substantiae non. congruit : quare saltem in actu illo altissimo ultra modum communem existenti, oportet ipsum ab omnium materialium intuitu phantasmatum abstrahi intellectum, In quo etiam cernas ad. hujusmodi abstractionem aptitudinem : licet enim, ut dictum est, ex. sua ad phantasmata connaturalitate ejus inficiatur puritas, non tamen obscuratur omnino, quemadmodum sensus corporeo alligatus organo, cujus cognitio ultra membra nullo modo ferri potest. Ex hoc itaque quod in intellectu de puritate remanet, inest ei facultas ad ea quae pure immaterialia sunt intuenda, sicut ei facultas Inest ex hoc quod est phantasmatibus colligatus, ex quo ejus minorata est sinceritas, ad inspicienda naturalia, ab ipsis eorum intelligibiles abstrahendo species .

4. Discipulus. Videtur, quod non solum ab usu sensitivae potentiae abstractio fiat, sed necessario etiam nutritivae : per actus enim nutritivae potentiae organa foventur in quibus phantasmata servantur, ad quae humanus respicit intellectus : ex nutritivae igitur actibus dispositio dependet organorum, et ex dispositione organorum dispositio phantasmatum , ex quorum dispositione inepta, operatio impeditur intellectus, post cibi etenim sumptionem iners est intellectus, sicut etiam. e converso intellectus operatio impedire

potest nutritivae potentiae actus, operatio enim intellectus requirit imaginationis actum, qui in sua existens vellem entia, caloris et spirituum concursum facit , qui ad nutritivam spectat potentiam.

Philosophia. Tuae rationis consequentia vera est, non per se loquendo, sed per accidens : et hoc in naturali intelligendi modo. In supernaturali autem locum non habet obviatio tua : in contemplatione enim qua Dei cernitur substantia, intellectus ad phantasmata ad quae naturalem habet ordinem, non respicit, nec potentiae sensitivae eget actu aut imaginativae : nullo igitur modo divinae intuitus substantiae, abstractione indiget nutritivae potentiae : rerum vero naturalium contemplationi per accidens necessaria quandoque esse contingit : abstractio vero utriusque sensitivae potentiae a suis actibus omnino est necessaria.

5. DiscipulUS . Si Apostolus memor eorum fuit quae vidit in raptu, ut testatur inquiens audisse se arcana (II Cor. xii, 4), in actu fuit memorativae potentiae : non igitur ab ipsa abstractus fuit.

Philosophia. Apostolum eorum quae vidit memorem fuisse intellige per aliquas species in ejus intellectu remanentes quasi reliquias quasdam visionis praeteritae : licet enim ipsum. Dei verbum per essentiam viderit, et ex ipso viso multa cognoverit : et sic illa visio nec quantum ad ipsum verbum, nec quantum ad. visa in verbo per species aliquas fuerit, sed per solam verbi essentiam: tamen ex ipsa verbi inspectione imprimebantur in intellectu quaedam visarum rerum similitudines, quibus postmodum cognoscere poterat ea quae. prius per essentiam verbi viderat, et ex ipsis speciebus intelligibilibus per quandam applicationem ad particulares formas in memoria vel in imaginatione conservatas , postmodum poterat conservari memoria eorum quae prius viderat, etiam secundum actum memoriae, licet in raptu nihil fuerit in ejus memoria sensitiva impressum, sed solum in mente.

6. Discipulus. Si Apostolus, ut asseris, in divinae contemplatione substantiae a virium sensitivarum actibus abstractus fuit, simile de sanctis post resurrectionem, et de Christo qui in hac mortali degens vita Deum videbat per essentiam , te oportet concedere.

Philosophia. In resurrectione corpus omnino spiritui subditum erit, adeo ut ex ipso spiritu proprietates gloriae in corpus redundent, et ex hoc corpora spiritualia dicantur : et ideo ex conjunctione ad hujusmodi corpus nulla erit intellectus impuritas, nec in aliquo intellectus virtus debilitatur : et ideo sine abstractione a corporis sensibus divinae essentiae contemplationi intendet : nunc autem corpus corruptibile quidem est, eo quod spiritui non plene subdatur : ideoque de tali corpore non simile erit judicium. Christus vero quia Deus et homo erat, potestatem habebat plenam super omnes animae partes et corpus ipsum. Unde ex divinitatis virtute permittebat unicuique potentiarum animae id agere quod est ei proprium., secundum quod humanae competebat reparationi: et sic necessarium non erat ut ex una potentia in aliam redundantia fieret, neque quod potentia una a suo abstraheretur actu propter vehementiam actus alterius potentiae : et ideo per hoc quod ejus interiectus per essentiam Deum videbat, non oportebat a sensibus corporeis abstractionem aliquam fieri : in caeteris autem hominibus in quibus colligantia est potentiarum animae ad invicem, necessario redundantia vel impedimentum contingit.

7. Discipulus. Licet haec altissima sint et occulta, sermone tamen plano imbecillitati mei coaptasti intellectus. Sed restat adhuc ut de visione qua Deus in patria apprehenditur, aliquid edisseras.

Philosophia. De raptu agens aliqua quae ad quaestionem hanc valent, supra

tetigi. Ut autem tuo annuam desiderio, quod petis diffusius prosequar. Recolligo igitur te supra doctum esse divinum lumen in mentem descendere Prophetae per modum passionis transeuntis, et ipsam elevans mentem ad divinam veritatem sub sensibilibus aut intelligibilibus speciebus intuendam et in rapti mentem per passionis modum similiter descendit, sed ipsam efficacius confortans et elevans mentem ad divinam sine medio intuendam essentiam : In beati vero mentem nobiliori adhuc modo descendit, per modum scilicet habitus aut permanentis formae in corpus redundantis sensusque corporeos. Hoc itaque lumen gloriae habituale humanum intellectum confortat et perficit, ac supra humanae naturae facultatem elevat ad intuendum Deum per essentiam : nam ipsum lumen dispositio ultima est ad formam quae, est divina essentia : intellectui enim humano divina unitur essentia praedicti mediante luminis dispositione.

8. Discipulus. Si tali dispositione mediante divina videbitur essentia, jam non immediate videbitur.

Philosophia. Unum medium est in quo aliquid videbitur, et hoc id per quod videns in aliam rem ducitur, sicut patet in speculo, in quo inspiciens imagines in imaginatum ducitur : sicut etiam per cognitionem effectus quis in cognitionem ducitur causae, et e converso. Aliud vero est, quo aliquid videtur : et haec est forma visibilis qua aspectus ad speciale terminatur objectum : per formam enim lapidis ipse lapis cognoscitur, et per intentionem coloris existentis in oculo ipse color. Tertium, autem est, sub quo videtur aliquid : perficit autem hoc ad videndum in generali, non tamen ad speciale objectum determinat ipsum visum. Sic se habet lux corporalis ad visum, et intellectus agens ad possibilem. In visione Itaque viae primum medium est : quoniam homo videt Deum in speculo creaturarum ut in effectibus in Deum ducen-

tibus. Sic et secundum : quoniam per sensibiles vel imaginarias aut intelligibiles species homo in Deum ducitur. Sed tertium medium in patria erit : lumen enim gloriae hominis interiectum levabit ut divinae uniatur essentiae quasi formae intelligibili : hoc autem medium inter cognoscentem et rem cognitam non cadit, sed cognoscenti cognoscendi tribuit virtutem.

9. Discipulus. Absonum valde videtur, quod intellectus humanus divinae essentiae quasi formae jungatur : jam enim Deus a sua caderet simplicitate, si compositioni condescenderet, ut ex ipso et intellectu humano unum simpliciter efficiatur, ejus natura existens forma.

Philosophia. Profundam movisti quaestionem : et ut ad hanc ingrediaris, quorumdam artendo dictum peritorum, in quaelibet scilicet cognitione formam aliquam necessariam esse, qua res noscatur : forma autem haec qua perficitur intellectus ad substantias videndas separatas, non est quidditas a rebus compositis abstracta, ut falso Avempace finxit : eo enim quod quidditatis rei sensibilis non est alia quidditas ne in infinitum sit processus, sicut nec quidditatis substantia?, separatae alia est quidditas, putavit per quidditatem sensibilis rei posse substantiae separatae quidditatem intelligi. Quod tamen impossibile esse constat : quoniam haec et illa alterius et alterius est rationis, ut nequeat quis per unius in alterius posse devenire notitiam. Nec Iterum dicta forma aliqua est intentio vel similitudo a substantia separata in humano relicta intellectu, ut placuit Avicennae ponenti intentionem substantiae separatae quidditatis, quae est quaedam Ipsius similitudo non abstracta quidem ab hujusmodi quidditate seu substantia separata, quia et haec immaterialis existit, sed ab Ipsa in intellectu impressa humano : similitudo enim In Intellectu recepta creato secundum modum est recipientis : erit ergo deficiens multum a repraesentatione pelagi divinae substantiae. Quod quidam concedentes, suspicati sunt non divinam videri posse substantiam, sed fulgorem quemdam solum quasi ipsius radium existentem substantiae. Erit igitur praefata forma substantia ipsa separata quae humano intellectui jungitur ut forma quaedam intelligibilis, ut ipsa sit et id quod intelligitur et id quo intelligitur, sicut lux in oculo est id quod videtur et id quo videtur. Omissis autem separatis substantiis aliis., in visione Dei per essentiam modum hunc nos accipere oportet : quacumque enim alia intellectus creatus forma informaretur, nequiret per eam in divinam duci essentiam : per solam siquidem divinam essentiam non per aliquam similitudinem ab ipsa effluxam in divinam potest intellectus creatus immediate attolli essentiam. Non tamen ex dictis accipias essentiam, divinam veram fore intellectus formam, ut ex eis unum simpliciter fiat, ut ex forma in naturalibus fit et materia. Fit autem aliquo modo unum: sicut enim ex forma qua intelligit intellectus et ipso intellectu fit unum, non simpliciter, sed intelligendo solum, sic ex divina essentia et intellectu.

10. Discipulus. Forma quae in intellectu est, unum cum eo intelligendo effici potest, quia subsistens non est : divinam autem substantiam subsistentem esse constat : non igitur sicut forma intellectui applicari posse videtur.

Philosophia . Substantia subsistens partem habens sui materiam, formae locum tenere non potest : non enim materia alicujus forma fieri potest: si autem materia careat, possibile est hujusmodi substantiam licet subsistentem fieri alicujus formam materiae : quemadmodum in anima liquet quae materia carens, forma corporis est. Sic et divinam substantiam licet subsistentem contingit in perfectione intellectus se per modum habere formae in divinae visionis actu : sicut enim intellectus in potentia locum tenet

materiae, species vero actu intelligibilis locum formae : sic in praedicta fit visione, ut intellectus creatus locum materiae teneat, et divina subsistens substantia nihil in se habens praeter id quod intelligibile est in ipsa, cum purus sit actus secundum quem res omnis intelligibilis est,. non secundum quod de potentia habet : poterit, inquam, locum tenere formae, ut ipsa divina substantia forma fiat intellectus felicis qua intelligat. Intellige itaque divinam substantiam non vere formam existere beatae mentis , ut simpliciter unum efficiatur ex his, sed secundum proportionem aut similitudinem quamdam hoc dictum accipe : quae enim proportio est formae ad materiam, haec et divinae substantiae ad felicitatis intellectum : quando enim aliqua duo in aliquo sunt, proportio magis perfecti ad minus perfectum est sicut formae ad materiam proportio : puta lux et color vel coloris species in oculo recepta se habent ad invicem : lux enim ad colorem se habet ut forma ad materiam : ita in ipsa anima cum divina essentia et vis intellectiva recipiatur, divina essentia se ad intellectum habebit ut forma ad materiam, licet forma hujusmodi subsistens existat.

11. Discipulus. Ex. supra dictis colligo divinam essentiam adminiculo habitualis luminis glorias humano jungi intellectui immediate quasi formam subsistentem, quae id est quo intelligitur et quod intelligitur.

Philosophia. Plane dicta collegisti : sed hoc idem aliter inspice : sicut in actione quae in. aliquid transit exterius, objectum in quod actio transit, separatum ab agente est, ut aedificatum ab aedificatore, sic in actione quae in agente manet, oportet objectum immediate agenti unitum fore, ut sensibile sensui, ut actu sentiat, et intelligibile intellectui, ut actu intelligat : et objectum unitum potentiae ita se habet ad ejus actionem, sicut forma quae est principium actionis in aliis agentibus : sicut enim calor est princi

pium formale calefactionis in igne, sic species rei intelligibilis principium formale est cognitionis in intellectu. Nec refert ad hoc quod hujusmodi forma sit actionis principium, sive sit quid accidentale, ut species sunt omnes, sive innatae, sive acquisitae, sive infusae, quibus aliquid intelligitur : sive sit quid subsistens, ut separata substantia est, quae immaterialis secundum esse existit, et maxime divina, quae punis est actus, omni carens potentialitate, et ideo seipsa maxime intelligibilis.

12. Discipulus. Licet ante dicta sufficerent, declarationem hanc additam accepto.

Philosophia. Ulterius etiam colligere potes ipsum Dei verbum idem quod divina essentia est, cum in eo quasi in speculo omnium tam spiritualium quam corporalium rationes existant , dici posse medium in quo beatae vident mentes : objectum enim est ab eis apprehensum et medium quo vident : principium enim est formale omnis cognitionis beatae, sicut et lumen habituale gloriae quod creatum est, medium est sub quo vident. Unde ex his etiam intuere quid theophania dicatur, quae divinam sonat manifestationem. Uno enim modo dicta est, quando sub lumine divino quod Deus non est, sed quid habituale creatum, videtur lumen quod Deus est. Tale quidem habituale est gloriae lumen descendens ab increato et actuali lumine in mentem videntis, confortans ipsam et supra naturam elevans mentis ejusdem, et eam proportionatam faciens ad Deum videndum. Hac igitur theophania et participatione videri est secundum quod diversae mentes diversimode confortatae elevantur ad Dei apprehensionem immediatam. Altero vero modo theophania dicta est, quando lumine quod Deus est, videtur objectum quod Deus est : ut lumen quo videtur, et objectum quod videtur, idem omnino sit. Dicitur et alio modo qui ad prophetiam pertinet , quando divino lumine quod

Deus non est, id quod Deus non est, videtur : ollam enim succensam Jeremias vidit lumine divino, destructionis Jerusalem significativam (Jer. I, 13). Ultimo dicta est modo, qui his etiam qui Prophetae non fuerunt, contingit, quando nullo divino existente lumine, per corporales quis in Deum ducebatur formas : sic enim Baltassar scribentis videns manum, ducebatur ad Deum (Dan. v, 5). Hi autem ultimi duo modi ad praesentem non spectant materiam.

13. Ulterius etiam tuum dirige aspectum ad primum harum theophaniarum modum, qui secundum habituale gloriae lumen est : et dotes accipe animae, qui habitus quidam sunt mentis, aut qualitates quaecumque ad operationem perfectam ordinatae, quae in aperta Dei apprehensione, aut ad ipsum jucundissima conjunctione tanquam sponsum, consistit, quae beatitudo vocatur : dotes autem non beatitudo, sed beatitudinis principia existunt, quemadmodum habitus operationum. Habituale itaque lumen gloriae intellectum felicis perficiens, dotem reddit, quae habitualis dicitur visio : perficiens vero ejusdem felicis affectum seu voluntatem, aliam facit dotem, quae habitualis dilectio vocatur, et etiam secundum aliquos fruitio, secundum quod ad affectum pertinet. Dos autem quae comprehensio nuncupatur, non alium importat habitum a praedictis duobus : non enim nisi intellectus et voluntas illo habituali sunt perfectibiles lumine : importat autem impedimentorum remotionem, ex quibus efficiebatur ut mens Deo praesentialiter conjungi non posset. Hoc itaque fit per hoc quod habitus gloriae animam ab omni liberat defectu : facit enim eam ad cognoscendum sufficientem sine phantasmatibus, et ut corpori dominetur omnino, aliaque hujusmodi facit, per quae impedimenta excluduntur , quibus cogitur anima peregrinari a Domino. Habitudo enim quaedam est ad finem habitum comprehensio, quae ideo rei praesentialiter habi- tae tentio est dicta : haec a quibusdam etiam dicta est fruitio, secundum quod fruitio non spei sed rei esse dicitur.

14. Secundus autem theophaniae modus quo lumine quod Deus est, videtur Deus, in operatione consistit perfectissima, quae beatitudo ipsa est, ex praefato elicita gloriae habitu : talisque operatio mentis quid creatum est, quemadmodum et habitus ex quo processit :. usus enim auladeptio sive possessio seu fruitio finis ultimi est, qui non secundum participationem, sed per se et secundum universalem bonitatis rationem essentialiter existit bonus, qui solus intellectivum appetitum quietare potest. Idemque finis qui universale bonum est, ad quod adipiscendum humanum fertur desiderium, beatitudo increata est sola potens appetitum complere. Beatitudinis itaque objectum intellige increatum, ejusdemque fore habitudinis creatam essentiam, ipsam dico operationem luminis habitualis intellectum disponentis et elevantis ad operationem talem.

15. Discipulus. Beatitudo videtur aliquid esse in beato existens : operatio autem in aliud extensa a beato procedens : non igitur beatitudo erit operatio.

Philosophia. Cum beatitudo sit ultima mentis perfectio, eo autem quodlibet perfectum est, quo actu est, potentia enim sine actu imperfecta est, beatitudo in ultimo consistet actu. Ultimus autem actus operatio est, unde et actus secundus dicta est, quemadmodum considerare : ad hunc enim tanquam ad finem ultimum ordinem habet actus primus , sicut ad hunc tanquam finem non ultimum potentia nuda ab omni forma. Nec haec quidem operatio ultima in exteriorem extenditur materiam, ut secare et urere, patientis est potius perfectio haec et non agentis :quae autem beatitudo est operatio, in agente manet, agentisque perfectio est, ut intelligere et velle in intellectu, sicut in sensu sentire : operatio igi-

tur haec ultima perfectio est beatitudo dicta. Et in beatis quidem operatio haec continua et unica est : in peregrinantibus vero continua non est, et ideo nec unica, intercisione enim multiplicatur operatio talis : et in contemplativis quidem minus, qui circa unum versantur, veritatis scilicet contemplationem. : qui etsi aliquando a tali cessent operatione, dormiunt enim ac naturalibus vacant necessitatibus praesentis vitae, in promptu tamen habent eam operari : ad operationem etiam praefatam ipsam ordinant occupationem, In activis autem magis interciditur operatio praedicta : circa multa enim diffunduntur tales, ideoque a continuitate ac unitate operationis talis magis deficiunt. Omnes tamen secundum gradus participant eam, accipientes aliquid de beatitudinis perfectione. In solo autem Deo per essentiam est beatitudo, qui seipso non alio fruitur : ejus enim esse est operatio.

16. Discipulus. Ex luculenta ratione tua accepi beatitudinem operationem esse : non autem sensus, ut liquet : quoniam beatitudo in conjunctione mentis ad increatum bonum quod ultimus finis est exterior, quemadmodum operatio finis est interior, essentialiter consistit : tam excellenti autem bono mens nequit sensus operatione jungi : erit igitur beatitudo operatio intellectus, aut apprehensivi aut appetitivi. Et appetitivi intellectus sive voluntatis videtur esse : summum enim bonum videtur beatitudo esse : hocque bonum voluntatis est objectum : beatitudo igitur in operatione existit voluntatis.

Philosophia. Beatitudinem consecutionem esse finis ultimi nemo ambiguit : finis autem duplex est. Unus quidem in ipso qui. est rei operatio : omnis enim res propter suam operationem est. Alius autem extra ipsum, ad quem res per suam pertingit operationem. Non erit itaque operatio quaelibet finis intra, sed sola illa quae rem exteriori conjungit fini : per operationem igitur quae finis est intra rem, quae rem ipsam exteriori jungit fini, res eadem finem consequitur qui extra est, quod bonum est increatum : erit igitur beatitudo consecutio boni increati per operationem quae intra rem est finis, increato rem eamdem connectens bono., quod finis est exterior. Operatio autem haec voluntatis esse non potest. Si enim voluntas in absens bonum feratur, desiderium quod absentis rei est, est ejus actus, qui quoniam non conjungit fini exteriori, non est operatio quam modo quaerimus, quam finem dixi qui intra rem est : erit itaque desiderium motus ad finem, non consecutio finis. Si autem feratur voluntas in bonum praesens, ejus actus delectatio erit : in ipso enim praesenti bono voluntas requiescens delectatur. Delectatio igitur praesentiam comitatur boni : actus igitur qui bonum facit praesens esse, natura praecedit delectationem, actusque intellectus est qui dicitur apprehensio : apprehensio igitur praecedit delectationem quae voluntatis est actus. Sic ergo bonum absens fit praesens per actum intellectus : actum dico qui intellectum suo exteriori jungit fini qui Deus est, et in fine per talem actum adepto voluntas quiescens delectatur : quoniam enim bonum cognitum est, cognoscenti praesens efficitur ut in ipso ens per apprehensionem : ideo voluntas delectatur in eo. Non autem quia voluntas delectatur in bono, ideo bonum efficitur praesens : in pecunia enim adhuc non habita delectatur avarus, non autem ideo eam apprehendit : in apprehensa autem delectatur : beatitudinis igitur essentia in actu intellectus consistit qui apprehensio dicitur, quem delectatio voluntatis actus comitatur, ut hinc dicatur beatitudo gaudium de veritate. Voluntatis autem objectum fateor beatitudinem esse : summum enim bonum est. Ideoque inficiari necesse est beatitudinem voluntatis esse actum : quemadmodum si visibile est visus objectum, non ergo visibile erit

actus qui visio dicitur : sic si summum bonum est voluntatis objectum, non erit voluntatis actus. Visio igitur hujusmodi boni intelligibilis existens actus intellectus, beatitudo per essentiam est. Visio enim est tota merces fidei, sicut veritas dixit (Joan. xvii, 3) : Haec est antem vita aeterna : Ut cognoscant te, solum Deum verum. Delectatio autem intellectiva visionem comitans, suam perficit ac auget operationem.

17. Discipulus. Si beatitudo est intellectus operatio, ut ostendisti, ultima perfectio erit operatio haec : non. igitur delectatio hanc perficiet operationem : et si operatio haec est causa delectationis, operatio augebit potius delectationem quam operationem delectatio : causa enim suum augere solet causatum, non causatum causam.

Philosophia. Ut per essentiam delectatio diffiniatur, floritio quaedam est animae vel diffusio in bono proprio. Et ut expressius intelligas, delectatio est quietatio voluntatis in aliquo bono. Et intellectualis quidem delectatio quietatio est appetitus intellectivi in aliquo apprehenso, quod est apprehendenti conveniens et bonum in quantum apprehensum est : intelligibilis autem species aut natura spiritualis apprehensa contrarium non habet : quare nec operatio qua talis species aut natura apprehenditur : ideoque semper delectabilis operatio haec. Delectatio vero hanc consequens operationem motus quidam simplex est voluntatis, cum appetitus sensitivi delectatio cum quadam fiat transmutatione corporali. Haec etiam delectatio intellectualis nomine spirituali gaudium dicta est, aut laetitia, vel exsultatio, sive jucunditas : quorum nominum differentem rationem facile est invenire. Delectatio itaque praefata operationem perficit, quasi finis quidam operationi superveniens : super bonum enim quod est operatio, supervenit aliud bonum quod est delectatio, quae quietatio quaedam est in praesupposito bono. Bonum ergo contemplativae superveniens finis dicatur,

non autem id propter quod aliquid est : non enim propter delectationem operatio est, sed propter operationem est potius delectatio. Operationem igitur hanc dupliciter considera : aut quidem in se, et sic ultimus actus est naturae : hocque modo propter operationem delectatio est, ideoque quid optimum est et a nullo perficitur : nec delectatio sic eam perficit : nobilissimae enim potentiae operatio haec, scilicet intellectus, qui universalis boni appetibilis rationem accipit. Voluntas enim in ipsum fertur appetibile bonum, quod minus simplex objectum est quam talis boni ratio quam intellectus apprehendit . Operationem etiam eamdem considera prout in operante est : sic autem delectatio eam perficit : propter delectationem enim operationi adjunctam insistit aliquis magis propriis operibus. Perficiet autem, ut superveniens quidam finis, non operationis quidem, sed operantis : operatio enim cum optimum quid sit, alium finem habere non potest : operans vero sic : delectationem enim habet finem, quae simul est cum operatione ipsa, eo quod delectatio haec mentis diffusio est operantis in operatione hac : et talis quidem diffusio semper operationi supervenit, sicut pulchritudo juventuti : sicut enim pulchritudo quidam flos est juventutis, faciens ipsam appetibilem magis : sic delectatio quidam flos naturae est, qui super operationem propriam refloret : ut quemadmodum simitas proprium concernit subjectum, scilicet nasum, cujus est passio propria : sic delectatio operationem sic acceptam : est enim refioritio vel diffusio, scilicet voluntatis aut affectus super operationem optimam, et inseparabilis ab ea, sicut a naso simitas : ut secundum modum hunc in beatitudine quasi materiale sit ipsa operatio propria, formale vero ipsa delectatio : delectatio itaque ad operationem per se vel secundum se acce- ptam ordinatur, quae est optima in natura et finis ultimus ac perfectio : quare et natura etiam delectationem operationem operationibus adjungit, propter operationes ipsas ut optimum existentes, ne intermittantur. Sic et intellectiva operatio delectationem habet annexam, quietationem scilicet voluntatis in . bonitate seu perfectione operationis talis : appetitque voluntas in operatione hujusmodi quietari propter operationis bonitatem. Principalius itaque bonum est operatio ipsa in qua voluntas quietatur, quam delectatio seu quietatio voluntatis in operatione praedicta. Si vero operatio secundum quod in operante est accipiatur, e contrario est : operans enim ordinat opus ad delectationem quam habet in operatione : et operationes humanae ad felicitatem ordinem habent, in qua delectatio formale est. Hoc iterum modo operationem acceptam delectatio auget : propter delectationem enim operans magis operationi insistit et operationes multiplicat : auget tamen essentialiter sicut causa causatum operatio secundum se accepta delectationem : operationi enim ut causae juncta est delectatio.

18. Discipulus. Ex conjunctione convenientis cum convenienti delectatio fit : talis autem conjunctio cum receptio quaedam sit, passio esse videtur : ex passione ergo erit magis.

Philosophia. Id quod per sui conjunctionem delectationem facit, si in motu esset, nondum conveniens foret, sed ex parte contrarium : quare recipiens in fieri perfectum existeret recipiendo : nec delectatio inerit. Si autem in termino motus fuerit, jam a contrariis depuratum erit, et perfectio fiet conveniens in recipiente, secundum quam propria fiet operatio delectabilis existens : immediate igitur operatio causa erit delectationis : cumque jam perfecte assimilatum fuerit quod conjungitur, in conjunctum esse erit, non in conjunctum fieri : ideoque non passio conjunctio talis conve-

nientis videbitur esse, sed perfectio :

multoque magis continget hoc si quod conjungitur, intellectuale aut divinum per naturam fuerit omnifariam ab omni relegatum motu.

19. Discipulus. Erit ne delectatio In tempore? delectatio enim motus est, ut Aristoteles scripsit, et Plato eam generationem dixit.

Philosophia. Fateri oportet aliquam delectationem in tempore esse per se, aliquam vero per accidens, aliquam autem nullo modo, et hoc erit secundum exigentiam operationis a qua causatur : motus enim juxta terminum a quo est operatio esse non potest propter contrarii victoriam : quare nec delectatio, sed lassitudo ibi erit magis : juxta terminum vero ad quem est acceptus, jam aliqua operatio, licet imperfecta existit: forma enim ad quam est motus, in vincendo est, quam sequitur operatio : ideoque et delectatio erit, licet imperfecta, quemadmodum in motu sit et in tempore existens : licet delectatio talis rationem aliquam desiderii habeat, quia . non solum praesentis boni aliqualis adeptio est, sed futuri etiam exspectatio : quemadmodum audiens primam versus partem, et in hoc delectatur, desiderat aliam partem versus audire : et sic in amborum delectationibus contingit: successiva enim talis est delectatio, et ideo in tempore est, quod successivorum mensura est secundum se : ea enim de quorum ratione successio est, vel aliquid ad successionem pertinens, ut motus, et quies, et locutio, et hujusmodi alia, secundum se In tempore sunt : ea autem de quorum ratione successio non est, successivo tamen alicui subjacent, ut hominem esse, quod de sui ratione successionem non habet : terminus enim motus vel mutationis seu generationis ipsius est, et non motus vel generatio : haec, inquam, secundum se in tempore non sunt. Verum quia hominis esse transmutabilibus subjacet causis, jam per aliud,per causas scilicet secundum transmutationis successionem existentes, hominis essentia in tempore erit. Sic et delectatio in solo bono consistens adepto, quod terminus motus est, secundum se in tempore non est. Si autem tale bonum transmutationi subjaceat, jam delectatio per accidens in tempore erit. Si vero hoc bonum omnino intransmutabile sit, nec per se, nec per accidens delectatio erit in tempore. Talis autem est delectatio intellectualis, quae in adeptione Increati boni omnino intransmutabilis consistit. Delectatio igitur primo modo dicta improprie generatio quaedam est, aut motus, qui actus imperfectus est existentis in potentia et via in perfectionem. Secundo vero modo dicta,terminus generationis est et motus, qui actus est perfecti existentis In actu: nam finis motus est sicut In quo motus quiescit. Ultimum enim est consequens formam et operationem.Quemadmodum ergo intelligere et velle, sic et delectari actus est perfecti aut operatio delectabilis quidem ex sui habitus natura. Tertio autem modo dicta, nec terminus est motus, sed simplex ac delectabilissima operatio, aut delectatio concomitans operationem.

20. Discipulus. Jam ex dictis mihi liquet beatitudinem operationem intellectus esse, non voluntatis, et de delectatione operationem hanc consequente plura disseruisti quasi bono ipsius beatitudinis completivo : sed an speculativi vel practici intellectus praesatam operationem intelligas aperi.

Philosophia. Operationem intellectus speculativi non practici esse oportet beatitudinem. Optima enim operatio beatitudo est : illa autem operatio optima est, quae optimae est potentiae respectu objecti optimi : optima autem potentia intellectus est, et inter omnia intelligibilia divini ratio boni, objectum est optimum, quod practici intellectus objectum non est : quare operatio speculativi intellectus beatitudo erit. Est

et beatitudo stabilis, quare operatio continua magis beatitudo erit : speculativi autem intellectus magis diuturna est quam practici operatio : divinorum enim contemplatio totum in se appetitum rapit altitudinis suae causa absque omnis experientia fastidii : semper enim contemplationes inveniuntur novae, potensque intellectus ad diuturnitatem redditur ex theophaniis divinis a fonte luminis in ipsum descendentibus intellectum ac confortanbus eumdem : divina siquidem essentia praesens et supereminens bonum simplex et totum simul mentem rapit beatam, ac perfecte totam replet ac satiat, eademque essentia infinitum ac incomprehensibile medium illius visionis beatae existit : ideoque in contemplationum inventione novarum fastidium omne excluditur, talisque fastidii exclusio, non appetitus rei non habitae, beatarum mentium desiderium est : practici vero intellectus operatio corporeis indiget instrumentis : ad materiam enim terminatur exteriorem : instrumentorum autem debilitas lassitudinem inducit : et ideo in operatione tali diuturnitas esse non potest. Beatitudo etiam delectabilissima est : talis autem est et operatio speculativi intellectus : admirabiles enim firmas ac puras delectationes habet operatio hujusmodi, nullumque contrarium aut paenitudinem habet : nullum enim de contemplationem et maxime Dei poenitet. Civilis autem operatio propter circumstantiarum defectum ut frequenter paenitudinem habet, quae intellectus practici est operatio. Nihilominus contemplativa delectatio admirabilis est, eo quod scientiam quis habens et non eam quae est propter quid, admiratur. Firma vero, eo quod habens scientiam propter quid, de ea quae est quia non ambigit. Pura autem, quoniam scientia propter quid in simplici rei quidditate accipitur. Beatitudo insuper sufficientissima per se est : talis est operatio speculativa : speculativus enim praeter vitae nccessaria per se sufficiens est : ubique enim speculari potest, cum natura super quam est speculatio, semper ei praesens existat. Operatio vero practica multis indiget auxiliis exterioribus : prudens enim praeter vitae necessaria propter materiam moralem super quam intendit, circa multa indigentiam patitur, sic et justus. Est et beatitudo per se diligibilis : hujusmodi autem est contemplativa operatio : in. speculatione enim et ipsius praecipue Dei nihil aliud quam ipsum speculari quaeritur : finis enim est haec humanae vitae : et ideo hoc maxime diligibile est : quare et speculari hoc diligibile maxime est : in operatione vero practici intellectus quaeritur aliud quod per opus acquiritur : quare beatitudo in speculativa operatione potius quam practica consistet. Ut intelligas quod dico, attende quod supra dixi, quoniam per operationem intellectus speculativi prima conjunctio mentis est ad suum finem exteriorem qui Deus est, cui mens conjungitur in quantum ipsum cognoscit : per intellectum autem practicum cognitum non potest hujusmodi ultimus finis esse : cognitio enim intellectus practici ad cognitum suum ordinatur sicut causa ad effectum : effectus autem alicujus non potest esse ultimis ejus finis : perfectio enim causae ab effectu non dependet, sed e converso : et ideo beatitudo in actu intellectus practici nullo modo erit, sed speculativi solum. Hinc enim est, quod cognitio practica semper propter aliud appetibilis est, speculativa vero propter seipsam diligibilis, ut in ea beatitudo consistat potius quam in practica operatione, ut supra dixi. Quare etiam ex hoc liquet, quoniam beatitudo propter se diligibilis est, cum vacatione existit : non enim in ulteriorem ordinem habet aut transit actum, et cum vacatione est operatio speculativi intellectus, non otiosa autem, sed non ad ulteriorem ordinata actum : quare et propter se diligibilis erit operatio haec,

quare magis beatitudo erit operatio speculativa quam practica.

21. Discipulus. Operatio haec intellectus quae speculativa est,per se diligibilis non esse videtur. Dilectio enim in voluntate est. Voluntatis ergo operatio potius per se diligibilis esse videtur, quam intellectus.

Philosophia. Operatio intellectus praecipue Dei contemplatio finis ultimus est, et bonum humanae vitae, et ideo valde desideratum. Quaestio enim maxime scire desiderata est quaestio de divino Intellectu, id est, ut sciatur divinus intellectus, ut scripsit Averroes, et quoniam objectum tale valde est desideratum et diligibile valde est, ideo et operatio qua apprehenditur, est valde diligibilis : objectum enim qualificat operationem quae circa ipsum est, et in speciem trahit : quare si finis ultimus vel objectum tale propter se diligitur, et apprehensio talis finis similis erit.

Voluntas enim quae naturalis motor est omnium animae potentiarum ad actus proprios, circa propria objecta intellectum movet ad apprehendendum finem ultimum : quare ex actu voluntatis idem habet intellectus ut finis ille tanquam bonum Ipsius intellectus propter se diligatur. Unde et apprehensio haec per se diligibilis redditur ac laudabilis ex voluntatis actu operationi Intellectus immixto : omnis enim speculativus habitus rationum virtutis et ejus actus laudis praeconium ex voluntatis sortitur imperio. Ut clarius liqueat quod dico, accipe distinctionem passionum in sensitiva parte secundum diversam objecti rationem. Bonum enim secundum sensum delectabile, eo quod appetitum sensitivum sibi adaptat informans ipsum, causat amorem. Idem vero bonum ut absens consideratum, concupiscentiam inducit : sed ut praesens acceptum, efficit delectationem. Sic et bonum secundum intellectum delectabile secundum praedictae rationis diversitatem di- lectionem, desiderium et gaudium producit : sed quae in sensitivo sunt appetitu passiones quidem sunt : quae autem in intellectivo, simplices voluntatis motus vel actus. Ultimus Igitur finis exterior qui Deus est, ex voluntatis actu immixto operationi intellectus, ut bonum ejusdem intellectus acceptus, per se diligibile, desiderabile ac laetificativum bonum existit, et talem reddit idem finis ipsam intellectus operati.on.em circa talem finem existentem.

22. Discipulus. Memini te supra docuisse voluntatis actum qui est delectatio, praesupponere intellectus actum qui apprehensio est, delectatur enim voluntas in bono apprehenso : nunc autem contrarium doces, asseris enim actum Intellectus praesupponere voluntatis actum, eo quod intellectus a voluntate motus suum apprehendit objectum.

Philosophia. Fateor actum voluntatis praesupponere seu in se includere intellectus actum, et e converso, ut objicis : sed hoc alia et alia contingit ratione. Bonum enim apprehensum vel intellectum ut finis movet ipsam voluntatem, ejusdem voluntatis objectum existens : hoc itaque modo intellectus voluntatem movet, et actus intellectus praesupponitur et includitur in voluntatis actu. Voluntas etiam movet intellectum sicut agens aut motor universalis : in potentiis enim ordinatis aut virtutibus potentia aut virtus respiciens universalem finem, potentias movet respicientes fines particulares. Caelum enim ad generabilium et corruptibilium conservationem universalem agens, omnia inferiora movet corpora, quorum unumquodque ad propriae speciei vel individui conservationem agit. Et rex totius regni commune bonum intendens, civitatum singularium praepositos per suum movet imperium, ut singulis civitatibus curam regiminis impendant. Sic et voluntas, cujus objectum et finis et bonum commune, omnibus imperat potentiis, quarum una" quaeque ad bonum aliquod proprium sibi conveniens comparatur, ut visus ad coloris inspectionem, et intellectus ad cognitionem veri. Hoc igitur modo voluntas ut motor universalis omnes particulares movet potentias, et cujuslibet potentiae actus praesupponit et includit in se voluntatis actum.

23. Discipulus. Si voluntas movet intellectum ad intelligendum aliquid, non video quin etiam isto modo illud aliquid jam aliquo modo apprehensum sit, ut ad ipsum apprehendendum voluntas movere possit intellectum, ut sic hoc etiam modo voluntatis actus in se includat actum intellectus.

Philosophia. Haec discussio inutilis non est, ut plenius videatur in quo principaliter actus consistat gloriae, in actu scilicet intellectus, an voluntatis. Attende igitur, quoniam tam intellectus quam voluntas considerationem duplicem habent. Uno enim modo intellectus consideratur secundum quod apprehensivus est entis et veri universalis : alio vero modo secundum quod res quaedam est, et potentia particularis particularem habens actum. Similiter voluntas uno modo consideratur prout est appetitiva communis boni : alio vero modo secundum quod quaedam est potentia determinata habens actum determinatum. Objectum ergo intellectus est communis boni ratio quam verum universale dico : bonum vero ipsum commune, cujus ratio in intellectu est, objectum est voluntatis quod in re existit : bonum enim et malum voluntatis objecta in rebus sunt : verum et falsum intellectus objecta in ipso intellectu. Cum igitur objectum intellectus simplicius sit quam voluntatis, objectum nobilius et prius erit secundum naturam : quare et intellectus voluntate : propria enim potentiae ratio secundum ordinem ad objectum est : secundum cornnunitatem igitur objectorum intellectu et voluntate ad invicem comparatis, intellectus vo-

luntate nobilior ac prior invenitur. Sic etiam si intellectus secundum communitatem sui objecti consideretur, voluntas autem non, sed secundum quod determinata potentia est, sub ratione entis et veri quam intellectus apprehendit, continetur ipsa voluntas ac actus et objectum ipsius, quemadmodum alia intellecta specialia, ut lapis aut lignum. Si autem voluntas secundum sui objecti communitatem consideretur quod commune bonum est, intellectus vero secundum quod potentia quaedam est specialis, sic sub communi bono velut quoddam speciale bonum intellectus ipse et ejus actus ac objectum quod est verum continetur : horum enim quodlibet speciale bonum est : hoc autem ultimo modo voluntas nobilior intellectu existit, et intellectui imperare potest, et ipsum movere. Ecce videre potes qualiter intellectus et voluntas suis actibus diversimode se includunt invicem : nam intellectus intelligit voluntatem velle ea ratione qua nobilior et prior voluntate invenitur, et voluntas etiam vult intelligere ea ratione qua voluntas invenitur, intellectu nobilior et prior : sic etiam commune bonum sub vero continetur : hujusmodi enim bonum est quoddam verum intellectum. Verum similiter sub communi bono continetur : est enim hujusmodi verum quoddam desideratum bonum. Simpliciter tamen intellectus voluntate nobilior et prior est, tanquam enim primo in intellectu stabit. Voluntatis enim motum omnem oportet quod apprehensio praecedat, non autem omnem apprehensionem praecedit voluntatis motus. Praecedit tamen. apprehensionem omnem, alterum principium nobilius ac prius intellectu humano : hoc autem Deus est intelligendi ac consiliandi omni intellectui principium existens.

24. Discipulus. Jam omnis decisa est ambiguitas et tua confirmata doctrina quam praemisisti, ut in actu intellectus tanquam principalioris potentiae, non autem in voluntatis aut practici intellectus sed speculativi actu delectabilissimo beatitudo consistat, divinam, apprehendentis essentiam : sed dubitatio adhuc restat an hujusmodi beatitudo quae in conjunctione mentis ad Deum consistit, ad corpus aliquo modo diffundatur.

Philosophia. Mens quia imago Dei est, beatitudinis est particeps. Imago autem Dei principaliter in mente invenitur. Derivatur autem etiam et ad corpus imaginis dignitas, ut in corpore sit quaedam imaginis repraesentatio. Erectae enim staturae corpus humanum est,menti congruens humanae, quae in Deum erigitur, eo quod Dei est imago. Ideoque inclitis humanae beatitudo in. corpus redundat humanum, ut beatitudo corporis dicatur, secundum quam corpus animae, Deo per visionem apertam conjunctae subditum totaliter efficitur, ejusdem beatae animae influentiam suscipiens, ac perfecte exsequens ejus imperium : necessaria enim erit talis corporis gloria aut perfectio : naturalem enim habet ad corpus inclinationem : et ideo perfectius esse habet corpori juncta quam a corpore separata : et sic consequenter ejus erit perfectior operatio qua Deo jungatur. Ex hac etiam plena corporis subjectione non jam retrahitur corporeis impedimentis aut corruptionis gravamine ab inhaesione divina. Spirituale enim corpus totaliter effectum est spiritui totaliter subjectum. Hinc egregius dicit Augustinus : " Tam potenti natura Deus fecit animam, ut ex ejus plenissima beatitudine redundet in inferiorem naturam incorruptionis vigor ". Sicut igitur dispositiones quae in anima sunt beata, ad perfectam operationem qua Deo conjungitur , doles sunt animae, sic dispositiones quae in corpore sunt glorioso, ex quibus corpus perfecte efficitur animae subjectum ac obediens, corporis dicuntur dotes. Ut haec ratione speciali magis rata pateant,

vide quoniam anima corporis forma est ac motor. Cum igitur ad hoc sint corporis dotes ut animae corpus perfecte subjiciatur, hoc erit ut subjiciatur ei. ut formae et ut motori. A forma autem causantur in materia esse substantiale ac accidentia, et amborum horum conservatio. Corpus ergo gloriosum in quantum perfecte subditur animae quantum ad esse substantiale, dos erit subtilitatis : ex hoc enim corpus gloriosum dicitur subtile, quia perfecte informatur ab anima, et ei anima perfecte dominatur glorificata. In quantum vero animae subjicitur ut formae quantum ad accidentales formas quae in corpore sunt ab anima, sic dos est claritatis : claritas autem quae in mente beata est ut spiritualis, in corpore ab anima glorificata ut corporalis recipietur : quare in corporis claritate claritas mentis perpendetur, quemadmodum in vitro color vim. In quantum vero corpus gloriosum ab anima perfecte conservatur ut ejus for rua, sic dos erit impassibilitatis : ex hoc enim impassibile dicitur, quoniam ex vi animae immune ab omni laesione servatur. In quantum vero corpus animae ut motori subjicitur, sic dos est agilitatis : corpus enim secundum hoc agile dicitur, quod ad omnes animae actus expeditum et paratum est.

25. Discipulus. Ex dictis colligo, quod delectatio seu magis gaudium concomitans apprehensionem mentis qua Deus per suam videbitur essentiam, in conjunctione mentis ad Deum consistit, et in redundantia beatitudinis in corpus, ut felix anima de Deo gaudeat et sui corporis claritate. Quaeso autem an aliud gaudium ad beatam spectet vitam ?

Philosophia. Est gaudium de Deo quod praemium essentiale est, et aurea dicitur, omnibus commune salvandis, quod charitati debetur. Est et gaudium de corporis gloria, essentiali superadditum praemio, omnibus quidem commune salvandis, quod ex gloria redundat animae. Est et gaudium de spiritualitate per recessum a carnis desideriis, quod fructus dicitur : ex semine enim fructus procedit. Sic ex divini semine verbi fructus pullulat spiritualitatis secundum gradus diversos, matrimonialis scilicet continentiae, vidualis, ac virginalis, fructus videlicet trigesimus, et centesimus (Marc. IV, 8). Et hoc quidem gaudium essentiali superadditum praemio, non omnibus quidem commune salvandis, his videlicet qui in fine vitae paenitent suae, incontinentem dum viverent ducentes vitam. Est et gaudium de quorumdam operum perfectione, quae excellentis rationem habent victoriae, quod aureola dicitur, quod essen-

tiali similiter superadditum est praemio : quare virginibus qui contra venereas praevalent concupiscentias innatas, propositum non. nubendi sed interruptum habentibus, ac carnis integritatem absque propositi interruptione servantibus , et martyribus qui contra passiones illatas morti continuatas fortes extiterunt, ac doctoribus seu Sacrae Scripturae expositoribus, qui diabolum de auditorum expellunt cordibus, aureola debetur : tales enim actus virtutum excellentes, temperantiae scilicet ac fortitudinis et misericordiae, praemii praerogativam merentur, quod non omnibus, sed paucis reservatur salvandis.