IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Tertius articulus est difficilior. In isto articulo intendit Doctor probare quod naturae humanae singulari non repugnat posse assumi a Verbo in unitate suppositi sive personae. Et dicit, quod hoc est difficile, quia oportet ostendere distinctionem singularitatis naturae creatae a personalitate creata. Certum est enim apud Doctorem quod natura humana in se personata, ut in se personata, non potest assumi ab aliquo, quia persona ut persona est incommunicabilis alteri et ut quo et ut quod, ut patet a Doctore in primo, distinct. 2. et 23. et 28. et in Quodlib. quaest. 9. et 19. Supposito tamen quod sit distinctio inter singularitatem naturae, et personalitatem ejusdem, est videndum quomodo possit assumi natura singularis, ut praescindit a personalitate.
Et recitatur hic opinio Varronis lib. 3. quaest. 1. et Henrici in summa Quodlib. 3. q. 3. qui probant quod non repugnet naturae humanae posse sic assumi. Et ista conclusio est verissima, et quantum ad hoc non improbat Doctor opinionem, sed quia rationes non concludunt propositum, ideo improbat illas. .
Prima ratio eorum est ibi: primo, quia singularitas, etc. Et ratio stat in hoc, quia dicunt quod Deus potest influere ad prius, non influendo ad posterius, potest enim causare substantiam, quae est prior omni accidente, non causando accidens, quod est posterius ; cum ergo natura singularis sit naturaliter prior personalitate, sequitur quod Deus potest influere ad ipsam, ne personetur in se, sed personetur in alio.
Secunda ratio est ibi: quia illud, quod est unius generis, potest habere modum alterius generis, ut patet de accidente per se existente in Eucharistia. Haec ratio clara est in littera.
Tertia ratio est ibi : quanto aliqua sunt magis diversa, tanto magis sunt ad invicem unibilia, hoc probatur inductive, quia individua ejusdem speciei sunt minus unibilia, etc.
(b) Istae rationes non ostendunt propositum. Dicit Doctor hic contra rationem primam opinionis, quod si Deus potest facere manere naturam singularem sine personalitate propria, quia est prior ipsa naturaliter, sequitur quod cum natura in se sit prior naturaliter singularitate, quod Deus posset facere naturam manere absque singularitate, vel si singularem primo hac singularitate posset eam etiam manentem postea facere singularem alia singularitate, etc.
Sed hic occurrit dubium, quia non videtur sequi quod Doctor dicit, videlicet quod posset facere naturam absque singularitate, quia aliud est loqui de natura singulari, quae ut sic, potest includere veram existentiam, et aliud est loqui de natura, ut praecedit omnem singularitatem, quia ut sic, nullam existentiam includit. Et ideo forte dicerent isti, quod Deus potest influere ad prius naturaliter existens, non influendo ad posterius, ut patet de suba stantia et accidente, et sic cum natura singularis possit vere existere (patet, quia in Verbo habet veram existentiam et aliam ab existentia Verbi, ut infra patebit dist. 6.) potest influere illi pera sonando illam in alia persona, non influendo ad posterius, supple ad personalitatem propriam, quae est posterior. Sed hoc non sequitur de natura, ut praecedit omnem singularitatem. Ipse enim Scotus habet in pluribus locis, quod non repugnat priori naturaliter posse esse sine posteriori per divinam potentiam, quod non potest intelligi, nisi de priori secundum rem, quia quod non est prius secundum rem, per nullam potentiam natum est existere sine posteriori ; intelligit ergo de priori secundum rem, et hoc modo debet intelligi opinio. Et si argumentum Scoti concludit contra opinionem, concluderet etiam contra seipsum.
Doctor etiam tangit in illa ratione, quod ex quo natura est prior singularitate, sequitur quod potest fieri sine ista et sine illa, etc. Idem dicerem, quod forte concluderet contra Scotum, quia ipse vult in secundo, dist. 3. quaest. 1. quod natura ut natura sit prior omni singularitate ; ergo sicut potest esse sine ista et sine illa, ita et sine omni,l quia quod contingenter se habet ad quodlibet ejusdem generis, et contingenter se habet ad totum genus, patet a Doctore in dist. 12. quaest. 2. et alibi saepe ; et tamen ipse vult, quod natura determinat sibi aliquam singularitatem, quia dicit quod est idem realiter sibi.
Respondeo et dico, quod ratio Doctoris vere concludit contra opinionem Henrici, quia ipse Henricus vult quod natura humana, etiam ab aeterno dicat entitatem realem, ut satis patet in primo, dist. 36. ubi Doctor improbat illam positionem Henrici, quia si diceret entitatem realem, non esset vere creabilis. Et sic si natura singularis potest manere absque personalitate propria, quia prior naturaliter illa, sequitur etiam quod natura humana in se per divinam potentiam potest manere absque singularitate, cum dicat veram entitatem naturaliter priorem ipsa singularitate, et sic patet quomodo argumentum Doctoris concludat contra Henricum.
Secundo dico, quod Doctor forte non arguit absolute de omni singularitate, sed sic, quia tu dicis quod potest facere naturam singularem manere absque propria personalitate, suppositando illam in alio supposito, et hoc, quia talis natura est prior naturaliter ipsa personalitate, sequitur quod Deus potest facere manere ipsam naturam absque ista singularitate quam habet, cum sit prior, et facere ipsam singularem alia singularitate, quod est inconveniens, ideo dicit Doctor ibi, quod si negetur, etc. Dicit si tu dicis, quod talis natura non potest esse sine propria singularitate, quia talis singularitas est actus naturae, ut patet a Doctore in primo, dist. 5. quaest. 2. et 26. in secundo, dist. 3. a fortiori ego dicam, quod Deus non potest facere ipsam naturam singularem manere absque propria personalitale, cum personalitas illa sit ultima ejus actualitas.
Item nota, quod dicit Doctor circa ultimum hujus rationis, scilicet quod personalitas est ultima actualitas naturae. Nota mentem Henrici quod non accipit ultimam actualitatem pro cntitate reali. Nam ex quo vult ipse,quodlib. 5. quaest. 8. et 15. quod singularitas dicat tantum duplicem negationem, hoc idem videtur dicendum secundum ipsum de personalitate, et sic intelligendum est, quod sicut duplex negatio, (una scilicet qua natura dicitur indivisa in plura supposita, et alia qua dicitur non esse idem cum alio supposito) est ultima actualitas ipsius naturae, qua dicitur incommunicabilis ut quod, sive in plura supposita inferiora, ita quod talis actualitas debet accipi pro ultima determinatione, qua natura sit sic determinata, ut non sit amplius communicabilis ut quod, sic personalitas videtur dicere negationem, qua ipsa natura est etiam incommunicabilis, et ut quod et ut quo, et sic talis negatio secundum Henricum dicitur ultima actualitas talis naturae. Sed negatio, quae est ratio singularitatis, est prior naturaliter negatione, quae est ratio personalitatis, et sic debet intelligi Henricus cum arguit in primo argumento, quod singularitas est prior singularitate.
Si dicatur, nonne Doctor concedit naturam singularem esse priorem personalitate ? Dico quod sic, quantum est ex parte sua, quia si essent de necessitate simul, unum non posset esse sine alio. Si sic, tunc sequitur idem, quod Henricus dicit, scilicet quia natura singularis est prior ipsa personalitate, ideo Deus posset influere ad illud prius, personando naturam in alio supposito quam in proprio.
Dico, quod Doctor hic non probat ratione prioritatis, sed ex hoc, quod talis natura singularis, quae est vere existens, non determinat sibi de necessitate naturae magis unam personam quam aliam ; natura vero, quae praecedit singularitatem, ut praecedit illam, non habet verum esse reale; data enim quacumque natura habente veram realitatem, dico quod sic includit singularitatem, quod identificat sibi illam realiter. Probat enim Doctor in secundo, dist. 3. quod natura secundum suum esse reale est simpliciter idem realiter cum sua singularitate, et ideo impossibile est aliquam naturam habentem esse reale separari a propria singularitate quam habet, et si separaretur, tota entitas realis illius naturae destrueretur, patet, quia sunt simpliciter eadem res. Quamvis ergo ipsa natura humana habens esse tantum secundum quid et esse cognitum vel esse possibile, sit prior ipsa singularitate, et indifferens ad omnem singularitatem, tamen ipsa ut habens esse reale non est prior ex natura rei ipsa singularitate, imo simpliciter eadem res et eadem existentia realiter, sed non formaliter. Si etiam teneatur quod creatura ut existens sit prior natura singularitate, ut exposui prolixe in secundo dist. 3. quaest. 1. adhuc realiter identificat sibi aliquam singularitatem a qua est impossibile separari de hoc vide, quae exposui in secundo, ubi supra, et dic consequenter.
(c) Secunda ratio videtur peccare, quia modus ille, etc. Haec littera clara est usque ibi: Et si adducatur illud. Respondet, quod non intelligit ibi Philosophus de modo proprio qualitatis, ut generis. Dicimus enim, quod differentia substantialis habet modum qualitatis, quia praedicatur per modum qualis essentialis. Si enim quaeratur qualis est homo essentialiter,
respondetur quod rationalis, sicut cum quaeritur qualis est homo accidentaliter, respondetur quod albus vel niger. Iste ergo modus, qui est praedicari per modum qualis essentialis vel accidentalis, non est modus proprius praedicamenti Qualitatis, nec alicujus per se contenti in illo, quia nulli alteri competeret, sed est modus hujus vocabuli qualis, quod est extra Praedicamentum. Nam hoc nomen quale est multiplex et aequivocum, quia praedicatur de quali essentiali et de quali accidentali tantum nomine, et quale accidentale ad huc est multiplex, quia praedicatur de quali accidentali convertibiliter, et de quali accidentali non convertibiliter. Et quod hoc nomen quale sit multiplex, patet per Philosophum ubi supra sic dicentem: Quale dicitur uno quidem modo differentia substantiae, ut quale quid homo animal, quia bipes, sed et equus quadrupes, et circulus quidem qualis, quia quaedam figura. Et infra : uno quidem modo haec dicitur qualitas differentia substantiae ; alio autem modo ut immobilia, et mathematica, sicut numeri, quales quidam sunt, etc.