QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Arguit subtilissime contra solutionem datam in favorem Avicennae asserentis ens esse objectum Metaphysicae, num 23. probans non esse univocum ad decem Genera ; et contra solutionem ad secundum, quod non habet passiones ; quia tunc ens non imbiberetur in eis, vel passio foret sui ipsius passio si includeret ens, quia passio superioris est inferioris. Addit rationes urgentes contra illam sententiam, suadens substantiam esse primum objectum, sed disputative procedit, quia ens habere passiones, de quibus non dicitur in quid, habet 1. d. 3. q. 3. num. 6. 7. et ens esse univocum Deo et creatis habet ibidem, et alias passim, de quo in lib. 4. q. 1.
Contra responsionem ad primum argumentum, supponatur quod ens non possit habere conceptum communem ad decem Genera, propter auctoritates Philosophi, et rationes quae tanguntur in principio hujus 4. text. c. 43. tunc cum unius scientiae sit unum subjectum ex 1. Posteriorum, et probatur sic : Secundum unum habitum convenit operari uno actu: unus autem actus intelligendi non potest esse nisi circa unum objectum, (non enim potest esse unus actus intelligendi circa omnia attributa ad unum, quia tunc unum intelligere esset omnium entium, cum omnia attribuantur ad unum primum) sequitur ergo oportet ponere aliquod unum ens, cui alia attribuantur proprium subjectum,
ex cujus unitate sit scientia una.
Item contra responsionem ad secundum : Si ens secundum totam communitatem suam ad decem Genera haberet aliquam proprietatem, puta A, sequuntur duo inconvenientia: unum quod ens secundum totam communitatem suam sit extra essentiam illius A, sicut subjectum extra essentiam ipsius passionis, cum cadat in definitione tanquam additum, ex 7. hujus, t. c. 4. 15. et 19. et ita ens secundum totam communitatem suam non praedicaretur in quid de quolibet. Aliud inconveniens, scilicet quod A esset passio sui ipsius, si ens aliquo modo praedicaretur in quid de A: quidquid enim est passio superioris et inferioris, licet non primo, et per consequens A esset demonstrabile propter quid de seipso per ens tanquam per medium, quia passio, quae est primo superioris est demonstrabilis propter quid, de quolibet inferiori per illud superius tanquam per medium: ergo A, esset simpliciter notius de ente quam de seipso, et esset proprie quaestio propter quid, A est A, quia esset terminabilis per demonstrationem propter quid, quod est contra Philosophum7. hujus, c. ult. t. c. 59. Videtur ergo quod ens secundum totam communitatem suam ad decem Genera non sit alicujus scientiae subjectum.
Si dicatur ad hoc quod ens in communi secundum quod ens, dicitur habere in communi aliquam passionem, quia quodlibet ens inquantum ens, habet aliquam passionem extra essentiam suam ; aliud enim est in quolibet entitas ejus, aliud unitas vel actualitas.
Contra istam responsionem dupliciter : Primo videtur concedere propositum, scilicet quod ens, secundum totam communitatem sui, non sit subjectum, quia non habet sic passionem, licet quodlibet particulare ens consideratum secundum quidditatem suam, habeat aliquam passionem. Secundo, quia sequitur idem esse passionem sui, vel circulariter idem esse passionem et subjectum, quorum utrumque est impossibile. Probatio consequentiae, cum omnia entia sint finita, accipiantur gratia exempli tria, A B C, secundum responsionem, quodlibet illorum habet passionem, sit ergo B passio A, et C passio B, si C habet aliquam passionem, aut igitur seipsum, et hoc est unum inconveniens: aut A vel B, et ita est circulus, et ita est aliud inconveniens.
Respondeo ad haec : Sit A unitas, B actualitas, neutrum sequitur inconveniens. Unitas enim est aliquod ens in actu denominativa praedicatione. Similiter actualitas est aliquod unum denominativa praedicatione: nec est hic circulus quia unitas in universali denominatur ab actualitate aliqua, et ita actualitas in communi non denominatur ab unitate in communi, sed actualitas in communi ab aliqua unitate. Contra, si unitas in communi denominatur ab aliqua actualitate, sicut a passione: ergo et quaelibet unitas, licet non primo, quia passio communioris est passio cujuslibet inferioris, licet non primo, et actualitas in communi denominatur ab aliqua una tate, sicut a passione, secundum.
responsionem ; ergo aliqua eadem unitas respectu actualitatis est subjectum et passio.
Propter istas rationes, videtur concludendum quod ens secundum totum ambitum suum, prout dicitur de decem Generibus, non sit hic subjectum: tum quia nullam unitatem habet majorem quam habeant decem Praedicamenta, cum non habeat conceptum communem ad illa, licet accidentia attribuantur ad substantiam: tum quia secundum omnem communitatem suam non potest habere aliquam proprietatem, ut probatum est dupliciter, propter diversitatem essentialem passionis a subjecto, et quia idem esset passio sui, vel circulus foret in passionibus et subjectis, quod est contra Philosophum 1. Poster, c. de statu principiorum, t. C. 35. Amplius si hic non est hujus qualitas, et illud hujus, ubi sequitur de qualitate, nullum aliorum, scilicet subjectorum, nisi secundum accidens praedicabitur. Ex his sequitur quod oportet ponere aliquod unum, quod passiones proprias potest habere., de ipso demonstrabiles propter quid, esse subjectum istius scientiae, quia haec scientia una, et scientia propter quid. Oportet etiam illud unum esse primum ens, ad quod omnia alia attribuantur, alioquin non consideraret ista scientia de omnibus entibus. Probatio consequentiae, omnis enim scientia considerans multa per se, non ut passiones vel ut causas, vel est de communi ad illa ut de subjecto, vel de primo ad quod attribuuntur alia: consequens autem probatum est esse contra intentionem Philosophi supra, quando arguebatur pro opinione Avicennae : illud autem quod habet omnes alias conditiones non est nisi substantia; substantia ergo ponenda est hic proprium subjectum.
Istud confirmatur per Philosophum in 4. hujus t. c. 2. ubi postquam distinxit ens, et qualiter ista scientia considerat omnia entia, quia una scientia est omnium dictorum ad unum, subdit : ubique vero primi proprie est scientia ex quo alia pendent, et propter quod dicuntur, et concludit ex hoc; ergo si haec est substantia substantiarum, oportet principia et causas habere Philosophum. Item in principio septimi, t. c. 4. et t. c. 5. postquam probavit substantiam esse primum entium cognitione, definitione et tempore, concludit: Quapropter nobis maxime et primum et solum, ut est dicere de sic ente, scilicet de substantia speculandum est. Bene autem dicit solum, ut est dicere, quia non solum considerat ista scientia de substantia, quamvis illud solum sit principale subjectum, sed considerat etiam de omnibus aliis inquantum attributa sunt ad substantiam. Item in 4. cap. 2. text. com. 4. dicit Philosophus quod tot partes sunt philosophiae, quot substantiae, innuens per hoc quod secundum distinctionem substantiae, ut principalis subjecti distinguitur scientia haec.
Omnes igitur auctoritates, quae adductae sunt prius, quod haec scientia est de ente inquantum ens, concedendae sunt hoc modo, quia scientia quae est de primo aliquo, tanquam de proprio subjecto,
considerat etiam de attributis ad primum, non tanquam de principali subjecto, sicut exemplificat Philosophus 4. hujus text. comment. 2. de Sano. Unde in principio quarti, ubi principaliter praefigit subjectum secundum Commentatorem, postquam dixit hanc scientiam esse de omnibus entibus, subdit exponendo se, quid sit proprium subjectum, quia primum ex quo alia pendent, ut prius allegatum est. Non solum autem substantia est primum, sed etiam passiones hic consideratas communes primo ei insunt, et per naturam ejus attribuuntur aliis posterioribus. Alia etiam a substantia non solum hic considerantur tanquam passiones demonstrabiles de substantia, sed etiam inquantum quaedam entia in se habentia passiones; unde et passiones eorum de ipsis in hac scientia possunt demonstrari. Non est enim inconveniens passionem alicujus subjecti prioris, posse esse subjectum alicujus passionis posterioris, sicut apparet in passionibus alias accidentibus ordinatis ; duplici enim ratione considerantur accidentia in ista scientia, unde omnes rationes ad utramque partem adductae concludunt unam veritatem primae, quia haec scientia est de omnibus entibus. Aliae vero quod non de omnibus entibus istis tanquam de uno, nec de aliquo communi omnibus istis, sed de aliquo primo ad quod alia attribuuntur.