REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia vera : Xullum esse quidditativum, vel essentiae, esse ab aeterno, nisi tantum in esse cognito, et sic etiam esse existentiae ab aeterno est. Probatur multis hic, et I. d. 36. q. unic. a n. 6. habet optimam doctrinam Logicalem utrobique de distractione et diminutione. Vide eum ibi n. 10. de esse diminuto, quod tantum ab aeterno est, de quo etiam l. d. 3. q. n. 20. et d. 39 et hic q. I. et d. 3. q. l.
Dico igitur ad quaestionem, sicut alibi, quod nunquam pluralitas ponenda est sine necessitate. Sed nulla necessitas est ponere tale esse quidditativum praecedens esse in effectu, quia ita determinate et distincte novit Deus existentias rerum, sicut essentias rerum, et ita ab aeterno existentiam hujus pro tali terminatione, sicut essentiam sub esse quidditativo. Si igitur non sit necesse ponere existentias ab aeterno, igitur nec propter hoc erit necesse ponere essentias ab aeterno, quia quacumque ratione, essentia ut essentia, est cognita a Deo ab aeterno, ita distincte sub propria ratione est cognita existentia sub ratione existentiae ab aeterno ; igitur oportet ponere existentias ab aeterno, quae fundent relationes existentiarum ab aeterno.
Praeterea, hoc manifestum est de intellectu creato, quod non oportet ponere existentiam ejus, quod intelligitur, quia alias non posset cognoscere rem nisi existentem. Non enim novit rosam solum ut in intellectu divino, sed rosam, quam novit in existentia in effectu, ita quod si, per impossibile, intellectus divinus non esset, nec per consequens rosa in mente divina, adhuc si intellectus creatus maneret, cognosceret rosam non existentem.
Dices, non est simile de intellectu creato, quia unus non producit objectum, sed alius facit. Contra, si albedo est qualitas, et tantum habet esse qualitatis, producere albedinem non est nisi producere eam in esse qualitatis, sicut si esse quidditativum intelligibile non est esse in re, sed tantum est intelligibile, igitur intelligere rem est ipsam producere in esse intelligibili.
Dices, quomodo potest lapis ab aeterno intelligi, nisi habeat esse aeternum ? Videtur quod nullo modo, quia secundum illud esse, secundum quod est fundamentum relationis, si relatio est aeterna, et fundamentum ejus ; sed intelligitur lapis ab aeterno a Deo ; igitur lapis fundat relationem intellectu a Deo ad intelligentem aeternaliter ; igitur illud esse, secundum quod fundat relationem intellecti a Deo, est aeternum.
Dico, quod distractum respectu distrahentis non est distractum ; nec diminutum respectu diminuentisest diminutum ; nec contractum respectu contrahentis est contractum, sed indifferens. Tamen diminutum,vel distractum, vel contractum est tale respectu tertii, quia, ut vult Philosophus 2. Perihermenias, cap. 2. praedicando de aliquo hoc, quod est homo mortuus, est oppositum in adjecto, ad quod sequitur contradictio; si tamen non acciperetur simpliciter respectu mortui, sed distraheretur dicendo, homo secundum quid est mortuus, non esset repugnantia inter illa, quia inter hominem secundum quid et mortuum nulla est repugnantia, sed distrahitur respectu tertii, ut cum dicitur, Socrates est homo mortuus. Sic si dicatur, homo albus secundum, dentes, non accipitur album diminute respectu hujus partis dentestnec intelligitur album secundum partem, quia tunc esset nugatio, album secundum partem. Sed cum dicitur respectu tertii, ut aethiops est albus secundum dentes, ibi accipitur album diminute. Similiter si dicatur, ille est homo albus, vel accipitur homo pro albo, et tunc esset nugatio ; vel accipitur pro nigro, et sic repugnantia ; ergo pro albo respectu tertii, ut tamen differens respectu albi contrahentis ; sic esse in intellectione, esse in cognitione, esse in opinione.
Omnia ista dicunt esse diminute respectu tertii; esse tamen respectu opinionis non accipitur ut diminutum, nec respectu intellectionis, nec cognitionis, sed simpliciter. Sic esse lapidis ut comparatur ad intellectum, accipitur pro vero esse, tamen lapis intellectus comparatus ad esse, verum habet esse diminutum, ita quod esse lapidis in cognitione est esse diminutum lapidis, et secundum quid.
Praeterea, hoc dico ad rem, quod res intellecta non accipitur secundum esse diminutum respectu intellectionis, sed secundum esse simpliciter. Nunc autem si relatio illa, quae est intellecti ad intelligentem, non esset diminuens respectu esse, sicut nec accipitur album diminute respectu similitudinis, nec etiam sub similitudine respectu tertii, tunc si lapis intellectus esset aeternus , igitur et lapis sub esse simpliciter. Nunc autem in proposito licet non sit esse diminutum respectu illius relationis, tamen esse sub hac relatione in comparatione ad tertium est diminutum. Ideo concedo quod lapis secundum verissimum esse est intellectus aeternaliter, ita quod respectu intellectionis accipitur secundum esse simpliciter, sed totum ut lapis intellectus est esse diminutum.
Ad primum principale cum dicitur, causatum antequam causetur est possibile, et ens possibile vel in potentia, vel in effectu dividunt ens, verum est, sicut vivum et mortuum dividunt hominem, ita quod in uno salvatur secundum quid; et in altero simpliciter, quia futurum ita distrahit respectu praesentis sicut praeteritum, in hoc quod futurum est praesentatum solum secundum quid, sed possibilitas magis diminuit respectu praesentis, quam futurum, quia multa sunt possibilia, quae nunquam evenient; ideo dico quod ens salvatur secundum quid in ente possibili, quod est in potentia ante actum ad existere. Nunc autem divisum praedicatur de divisibilibus, quando simpliciter salvatur in utroque.
Ad aliud, si intelligas quod ens tantum habeat esse verum et firmum extra animam, tunc esse in anima est esse diminutum, et tunc dico, quod lapis ante creationem non habuit esse ratum in hoc sensu, quia non habet esse ratum, nisi quando habet existentiam, et tunc dico quod habet esse a Deo effective. Et cum dicitur quod tunc non habet esse quidditativum nisi quando est in effectu, concedo, quia sive esse quidditativum, sit idem quod esse in effectu, sive aliud, tamen simul sunt in hoc sensu. Et cum dicitur, igitur non habet definitionem, nisi quando est in effectu, dico quod non sequitur, quia definitio est rei, quando est distincta cognitio rei, unde non sequitur, habet definitionem, igitur est. Proinde sicut non est ens ratum, nisi quando est, sic non habet esse, quod exprimitur per definitionem, nisi quando est, et non sequitur quod definitio potest terminare quaestionem an est, quia potest habere esse definitivum, loquendo de esse definitivo, hoc est, distincte cognito, quando non est; non tamen tunc habet esse definitivum, quod exprimitur per definitionem.
Si accipitur esse ratum, dicendo istam rem esse ratam, cui non repugnat esse, dico quod sic non requirit aliquod esse extra Deum, quia homo ex se est ens ratum, et ex se formaliter non repugnat sibi esse, et ita hoc esse ex se est esse, et homo est homo ex natura terminorum, nec est alia causa formalis, quare homo est talis naturae, cui non repugnat esse, et chimaera cui repugnat esse, nisi quia chimaera est chimaera, et homo est homo.
Sed unde habet homo quod sit talis natura, cui non repugnat esse ? Dico, quod ab intellectu divino, quia est tale intelligibile, et chimaera impossibile est, quia per hoc intelliguntur duo impossibilia; nulla enim simplex negatio est simplex impossibilis in natura, quia si sit, maxime esset non Deus. Sed illud salvatur in omni creatura ; ideo solum intelligitur simpliciter impossibile in natura, quia habet duas partes formaliter repugnantes, sicut homo irrationalis; et reducitur ista impossibilitas, seu repugnantia ad Deum, quia est causa oppositi hujus repugnantiae. Dico igitur, quod formaliter ratum seipso est ratum formaliter, si per ratum intelligatur, cui non repugnat esse, et causaliter est a Deo. Sic, cui repugnat esse, formaliter a se est tale, et causaliter est tale a Deo; sed Deus potest esse causa rationis oppositi, ut dictum est in 1. lib. d. 3. q. de vestigio; neque potest esse aliquid, quin sit res rata isto modo, nisi sit res talis, quae est incompossibilis esse ratione formalis repugnantiae partium.
Ad tertium dico, quod exemplari, intelligi, cognosci, omnes sunt relationes distrahentes respectu tertii, hoc est, nunquam ponunt verum esse. Unde rem aeternaliter esse et intelligi, non est ipsam esse nisi secundum quid.
Ad rationes primae positionis, quomodo eadem res est intellecta prius, et postea in esse posita, patet in positione; et ad illam, quae dicit quod relatio praesupponit illud, in quo fundatur.
Ad aliud de permutata proportione, dico quod universaliter, quando est proportio inter contradictoria, et superioris ad inferius de forma, est fallacia consequentis, quia in contradictoriis non tenet consequentia in seipsis; sed e contrario ex opposito consequentis, et arguendo e contrario a destructione antecedentis ad destructionem consequentis est fallacia consequentis. Nunc autem possibile est superius ad ens, ideo cum dicitur: Sicut ens ad non ens, sic possibile ad non possibile; igitur sicut ens ad possibile, sic non ens ad non possibile, non valet. Sed contra, quia ens se habet ad possibile, sicut inferius ad superius, igitur sic non possibile, vel impossibile ad non ens. Et concedo quod illud, quod nullo modo est possibile, nullo modo est ens, non tamen e converso.
Ad aliud, cum dicitur quod unum nihil est magis alio nihil, dico quod aliquando negatio inest alicui propter privationem esse, sed non propter repugnantiam illius secundum se, sicut superficies dicitur non alba, non quia informatur nigredine, nec quia repugnantiam habet ad nigredinem, sed solum sibi inest negatio albedinis propter privationem causae ponentis ibi albedinem. Aliquando vero negatio inest alicui, non quia solum careat causa ponente effectum, sed ex repugnantia, et multipliciter ; aliquando propter unam repugnantiam, aliquando propter multas, sicut negatio hominis inest asino propter repugnantiam ex parte differentiae, non propter repugnantiam in genere propinquo. Sed albedini inest negatio hominis, non solum propter repugnantiam in differentia specifica, sed propter omnia intermedia inter genus supremum et speciem atomam; non tamen propter hoc dicitur ista superficies nigra non alba, quae est actu nigra, quasi careret omni colore. Neque illa dicitur magis non homo quam asinus, quia quaelibet negatio est aequalis quantum ad hoc, quod simpliciter removet habitum. Aliquando tamen ex pluribus causis removetur, aliquando ex paucioribus ; sic dico, quod homo ante creationem solum est non ens, quia causa non dat sibi esse. Sed chimaera est non ens, quia sibi repugnat esse. Vel posset dici, quod illud dicatur magis nihil, a quo per plura negatur forma, hoc est, pluribus modis est non ens ; tunc posset dici, quod illud nihil, quod pluribus modis est non ens, est magis non ens, hoc est, pluribus modis est non ens, quoniam quaelibet negatio simpliciter, amovet totum habitum.
Ad Augustinum cum dicit, capacitas formae non nullum bonum est, ipse loquitur de materia, et ipsa est verum ens.
Ad Avicennam, concedo quod fluxus rerum a Deo in quodam esse intelligibili, quod est esse secundum quid, sed in esse in effectu, quod est esse simpliciter. Hoc tamen non arguit, quod esse in intellectu sit esse simpliciter.