Chrysostomus in Matth..
Quia christus omnia ad doctrinam nostram operabatur, et sustinebat, incepit post baptismum ab eremi habitatione, et pugnavit contra diabolum, ut unusquisque baptizatorum tentationes maiores patienter sustineat post baptismum, nec turbetur tamquam praeter spem hoc contingente, sed omnia sustinens maneat triumphator.
Etsi enim deus permittat tentationes fieri multis aliis modis, ob hoc etiam permittit, ut cognoscas quod homo tentatus in maiori honore constituitur: non enim accedit diabolus nisi ubi aliquem in maiori honore viderit constitutum; et ideo dicitur et statim expulit eum spiritus in desertum.
Propter hoc autem non ostendit eum simpliciter euntem in desertum, sed expulsum, ut hoc intelligas fieri iuxta divinae dispositionis verbum: per quod etiam innuit ne homo seipsum in tentationem ingerat, sed aliunde in tentationem quasi expulsos victores existere. Beda. Verum ne cui veniret in dubium a quo eum spiritu expulsum diceret in desertum, consulte Lucas primo posuit quod iesus plenus spiritu sancto regressus est a iordane; ac deinde intulit: et agebatur a spiritu in desertum, ne quid contra eum valuisse spiritus putaretur immundus qui plenus spiritu sancto, quo volebat digrediens, quae volebat agebat. Chrysostomus in Matth.. Expulit autem eum spiritus in desertum: quia enim diabolum ad tentandum provocare proponebat, non solum fame, sed etiam loco occasionem dedit: tunc enim maxime diabolus se ingerit, cum videt aliquos solitarios permanentes.
Beda. Secedit etiam in desertum, ut nos doceat relictis mundi illecebris, et societate pravorum, divinis per omnia servire mandatis. Tentatur solus a diabolo, ut nobis insinuet, quia omnes qui volunt pie vivere in christo, persecutiones patiuntur; unde sequitur et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, et tentabatur a Satana. Tentatur autem quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, ut indicet quia quamdiu hic viventes domino servimus, sive prospera blandiantur, quod ad dies pertinet, seu adversa fiant, quod noctis figurae congruit, toto tempore adversarius adsit, qui iter nostrum tentando impedire non cessat: quadraginta enim dies et noctes totum huius saeculi tempus insinuant: quia quadripartitus est mundus, in quo domino famulamur; decem vero sunt praecepta per quorum observantiam contra hostem certamus; decem autem quater ducta, quadraginta fiunt.
Sequitur eratque cum bestiis. Chrysostomus.
Hoc autem dicit ut ostendat quale erat desertum: invium enim erat hominibus, et bestiis plenum.
Sequitur et Angeli ministrabant ei. Post tentationem enim, et victoriam contra diabolum, operatus est hominum salutem.
Et sicut apostolus dicit: Angeli in ministerium mittuntur propter eos qui hereditatem capiunt salutis. Notandumque est, quod vincenti tentationem assistunt Angeli ministrantes. Beda. Considerandum etiam, quod christus inter bestias commoratur ut homo, sed ministerio utitur angelico ut deus. Et nos cum in eremo sanctae conversationis bestiales hominum mores impolluta mente toleramus, ministerium Angelorum meremur; a quibus corpore absoluti ad aeternam beatitudinem transferemur. Hieronymus. Vel tunc bestiae pacatae nobiscum sunt, sicut in arca animalia munda cum immundis, cum caro non concupiscit adversus spiritum; post hoc Angeli ministri mittuntur nobis, ut responsa et solatia cordibus vigilantibus dent.