Quod in deo non est aliqua successio.
Per hoc autem manifestum est quod in deo non est aliqua successio; sed eius esse totum est simul. Successio enim non invenitur nisi in illis quae sunt aliqualiter motui subiecta; prius enim et posterius in motu causant temporis successionem.
Deus autem nullo modo est motui subiectus, ut ostensum est. Non igitur est in deo aliqua successio, sed eius esse est totum simul.
Item. Si alicuius esse non est totum simul, oportet quod ei aliquid deperire possit, et aliquid advenire. Deperit enim illud quod transit, et advenire ei potest illud quod in futurum expectatur. Deo autem nihil deperit nec accrescit, quia immobilis est. Igitur esse eius est totum simul.
Ex his autem duobus apparet quod proprie est aeternus. Illud enim proprie est aeternum quod semper est, et eius esse est totum simul; secundum quod boetius dicit, quod aeternitas est interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio.