Quomodo intelligitur quod pater neque filio neque spiritu sancto indiget ad sui perfectionem.
Item potest esse dubium quod Athanasius dicit in epistola ad serapionem, quod pater per se et in se sine alicuius indigentia plenus et perfectus existens deus, ad sui perfectionem neque filio neque spiritu sancto indiget. Quod enim pater non sit indigens, dubium non est: sic enim neque filius neque spiritus sanctus indigens est. Illud enim proprie est indigens cui in se considerato aliquid deest ad suam perfectionem: quod non potest dici neque de patre neque de filio, neque de spiritu sancto.
Sed tamen non posset esse pater perfectus, nisi filium haberet, quia nec pater sine filio esset, nec esset deus perfectus, nisi haberet verbum, et nisi haberet spiramen vitae, sicut idem Athanasius dicit in tertio sermone gestorum nicaeni Concilii, sic inquiens de Arianis, qui negabant filium et spiritum sanctum esse coessentiales patri: dicunt sterilem esse et infructuosam naturam paternam, quae omnibus rebus insitam et propagativam similium dedit naturam.
Et mutum faciunt patrem et sine verbo, qui omnibus rationalibus facultatem dedit loquendi. Mortuum etiam ipsum patrem dicunt, et expertem viventis naturae, inquantum scilicet negant spiritum sanctum coessentialem patri. In quo apparet quod non esset pater deus perfectus, nisi filium et spiritum haberet.
Idem etiam Athanasius dicit in epistola ad serapionem, quod pater non potuit creare creaturam nisi per verbum, et deificandis creaturis se non potest communicare nisi per idem verbum: et similiter nec filius nisi in spiritu sancto.
Commune ergo est patri et filio et spiritui sancto, quod nullus eorum sit indigens. Item commune est cuilibet eorum quod nullus sine aliis duobus potest esse deus perfectus. Sed hac ratione proprie de patre dicit Athanasius, quod ad sui perfectionem filio et spiritu sancto non indiget, quia ipse suam perfectionem non habet ab alio; filius autem et spiritus sanctus suam perfectionem habent a patre.
Unde idem Athanasius dicit in epistola ad serapionem: non ratione filii, nec ratione spiritus sancti pater existit plenus beatus deus. Neque enim a supra se habet a quo sit, neque ab infra se habet a quo habeat, idest quod sit a filio, vel a spiritu sancto.