DE RATIONIBUS FIDEI

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

Capitulus 9

Quod est specialis locus ubi animae purgantur antequam vadant ad Paradisum.

Nunc restat considerare de opinione quorundam dicentium, Purgatorium non esse post mortem, ad quam quidem positionem ut homines aliqui devenirent, hoc eis contigisse videtur quod et in pluribus aliis contigit multis.

Dum enim aliqui errores aliquos incaute vitare voluerunt, inciderunt in errores contrarios. Sicut Arius dum vitare voluit errorem Sabellii confundentis sanctae trinitatis personas, incidit in errorem contrarium, ut divideret deitatis essentiam. Similiter eutyches dum vitare voluit errorem Nestorii dividentis in christo personam dei et hominis; contrarium errorem instituit, ut confiteretur, unam esse naturam dei et hominis. Sic igitur et aliqui dum vitare volunt Origenis errorem ponentis omnes poenas post mortem purgatorias esse, in contrarium prolabuntur errorem ut dicant nullam poenam post mortem purgatoriam esse.

Sancta vero catholica et apostolica ecclesia inter errores contrarios media cauto passu incedit. Sicut enim distinguit personas in trinitate contra Sabellium, et tamen in errorem Arii non declinat, sed unam confitetur trium personarum essentiam; in incarnationis vero mysterio e converso naturas distinguit contra eutychem, et cum Nestorio personam non separat: sic et in statu animarum post mortem poenas quasdam purgatorias confitetur eorum dumtaxat qui de hoc saeculo absque peccato mortali recedunt cum caritate et gratia; nec tamen cum Origene omnes poenas purgatorias confitetur; sed eos qui cum peccato mortali decedunt, cum diabolo et Angelis eius confitetur aeterno supplicio cruciandos.

Ad huius igitur veritatis assertionem primo considerandum videtur, quod illi qui in peccato mortali decedunt, statim ad infernalia supplicia rapiuntur. Quod aperte ex evangelica auctoritate probatur: dicitur enim in Luca ex ore domini, quod mortuus est dives epulo, et sepultus est in inferno; et de cruciatu eius ex ipsius confessione apparet, dum dicit: quia crucior in hac flamma. Per iob quoque de impiis dicitur: ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt, qui dixerunt deo: recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. Non solum autem impii pro peccatis propriis, sed etiam iusti ante christi passionem pro peccato primi parentis in morte ad inferos descendebant: unde Iacob dicebat: descendam ad filium meum lugens in infernum.

Unde et ipse christus moriens ad inferna descendit, ut in symbolo fidei continetur, sicut ante per prophetam praedictum fuerat: non derelinques animam meam in inferno, quod et Petrus in actibus de christo exponit. Quamvis alio modo christus ad inferna descenderit, non quasi peccato obnoxius, sed solus inter mortuos liber, ad hoc descendit ut expolians principatus et potestates captivam duceret captivitatem, sicut per zachariam fuerat ante praedictum: tu autem in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos de lacu. Aqua.

Sed quia miserationes dei sunt super omnia opera eius, multo magis credendum est, quod illi qui sine macula moriuntur, statim aeternae retributionis mercedem accipiunt. Et hoc quidem evidentibus auctoritatibus manifeste probatur.

Dicit enim apostolus in II epistola ad Corinthios, cum de tribulationibus sanctorum mentionem fecisset: scimus, inquit, quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex deo habemus, domum non manufactam, sed aeternam in caelis. Ex quibus verbis prima facie inspectis hoc videtur elici posse, quod dissoluto mortali corpore, homo caelesti gloria induatur.

Sed ut hic sensus evidentior fiat, sequentia pertractemus. Quia enim duo proposuerat, scilicet dissolutionem habitationis terrenae et adeptionem domus caelestis, ostendit quomodo desiderium hominis se habeat ad utrumque, cum quadam expositione utriusque. Unde primo subiungit de desiderio caelestis domus, et dicit, quod ingemiscimus in hoc quasi a nostro desiderio retardati quod cupimus superindui habitationem caelestem: per quod etiam dat intelligere, quod illa domus caelestis quam supra dixerat, non est aliquid ab homine separatum, sed aliquid homini inhaerens. Non enim dicitur homo induere domum, sed vestimentum; sed dicitur aliquis inhabitare domum. Cum ergo haec duo coniungit dicens, superindui habitationem, ostendit quod illud desideratum et est aliquid adhaerens, quia induitur, et est aliquid continens et excedens, quia inhabitatur. Quid autem sit illud desideratum, ex sequentibus patebit.

Sed quia non simpliciter dixerat indui, sed superindui, rationem sui dicti exponit, subdens: si tamen vestiti et non nudi inveniamur, quasi dicat: si anima sic indueretur habitatione caelesti quod non exueretur habitatione terrena, adeptio illius habitationis caelestis esset superinduitio. Sed quia oportet quod exuatur habitatione terrena ad hoc quod induatur caelesti, non potest dici superinduitio sed induitio simplex.

Posset ergo aliquis ab apostolo quaerere: quare ergo dixisti: superindui cupientes? ad quod respondet subdens: nam et qui sumus in tabernaculo isto, idest qui induimur terreno tabernaculo quasi transitorio, non domo quasi permanente, ingemiscimus gravati quasi aliquo accidente contra nostrum desiderium, eo quod secundum naturale desiderium nolumus expoliari tabernaculo terreno, sed supervestiri caelesti, ut absorbeatur quod mortale est, a vita, idest ut ad vitam immortalem sine mortis gustu transeatur.

Posset autem iterum aliquis apostolo dicere: rationabile apparet, quod nolumus expoliari terrena habitatione, quae est nobis connaturalis, sed unde hoc nobis quod habitationem caelestem indui cupiamus? ad hoc autem respondens subdit: qui autem efficit nos in hoc ipsum, ut desideremus caelestia, deus est. Et quomodo nos in hoc efficiat, ostendit subdens: qui dedit nobis pignus spiritus. Per spiritum enim sanctum, quem accepimus a deo, certi sumus de caelesti habitatione adipiscenda sicut per pignus de debito recuperando. Ex hac autem certitudine in desiderium caelestis habitationis elevamur.

Sic ergo duo desideria sunt in nobis: unum naturae de terrena habitatione non deserenda; aliud gratiae de caelesti habitatione consequenda. Sed haec duo desideria simul impleri non possunt, quia ad caelestem habitationem pervenire non possumus, nisi terrenam deseramus. Unde cum quadam fiducia firma et audacia desiderium gratiae praeferimus desiderio naturae, ut velimus terrenam habitationem deserere, et ad caelestem pervenire: et hoc est quod subdit: audentes igitur semper, et scientes, quoniam dum sumus in hoc corpore peregrinamur a domino, per fidem enim ambulamus, et non per speciem, audemus et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad dominum.

Ubi aperitur quod ipsum corpus corruptibile supra nominavit terrestrem domum huius habitationis, et tabernaculum; quod quidem corpus est animae quasi quoddam indumentum.

Aperitur etiam quid supra dixerat domum non manufactam, sed aeternam in caelis: quia ipsum deum, quem homines induunt, vel etiam inhabitant, dum ei praesentes existunt per speciem, idest videndo eum sicut est, peregrinantur autem ab ipso, dum per fidem tenent quod nondum vident.

Desiderant ergo sancti peregrinari a corpore, idest ut eorum animae per mortem a corporibus separentur, ad hoc quod sic peregrinantes a corpore, sint praesentes ad dominum.

Manifestum est ergo quod sanctorum animae a corporibus absolutae ad caelestem habitationem perveniunt deum videntes.

Non ergo sanctarum animarum gloria quae in dei visione consistit differtur, usque ad diem iudicii, quo corpora resumunt.

Hoc etiam apparet per dictum apostoli ad Philip. Ubi dicit: desiderium habens dissolvi, et cum christo esse. Vanum autem esset hoc desiderium, si corpore dissoluto adhuc Paulus cum christo non esset, quem tamen constat esse caelis: sunt ergo animae sanctorum post mortem cum christo in caelis. Manifeste etiam dominus latroni confitenti in cruce dixit: hodie mecum eris in Paradiso, per Paradisum gloriae fruitionem designans. Unde non est credendum, quod suos fideles christus remunerare differat, quantum ad gloriam animarum, usque ad corporum resumptionem. Quod ergo dominus dicit: in domo patris mei mansiones multae sunt, ad differentias praemiorum refertur, quibus sancti in caelesti beatitudine remunerantur a deo, non enim extra domum, sed in ipsa domo.

His autem visis, consequens videtur Purgatorium animarum esse post mortem.

Ex multis enim sacrae Scripturae auctoritatibus manifeste habetur quod ad illam caelestem gloriam nullus pervenire potest cum macula. Dicitur enim de divinae sapientiae participatione, in libro sapientiae, quod est emanatio quaedam claritatis omnipotentis dei sincera, et ideo nihil inquinatum incurrit in illam.

Consistit autem caelestis felicitas in sapientiae participatione perfecta, qua per speciem deum videbimus. Oportet igitur omnino sine macula esse eos qui ad illam beatitudinem perducuntur. Idem habetur expressius in Isaia: via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus; et in Apocalypsi dicitur: non intrabit in ea aliquid coinquinatum.

Contingit autem aliquos in hora mortis aliquibus maculis peccatorum inquinari, propter quae tamen aeternam damnationem inferni non merentur; sicut sunt venialia peccata, ut verbum otiosum et alia huiusmodi.

Non ergo ad caelestem beatitudinem qui talibus inquinati decedunt, poterunt pervenire statim post mortem; pervenirent autem, ut supra probatum est, si huiusmodi maculae in eis non essent. Ad minus ergo post mortem dilationem gloriae patientur propter venialia peccata. Nulla autem ratio est quare magis hanc poenam quam aliam animas post mortem pati concedant; praesertim cum carentia visionis divinae et separatio a deo, maior sit poena etiam existentibus in inferno, quam ignis supplicium, patiuntur ergo animae. Cum venialibus decedentium Purgatorium ignem post mortem.

Si quis autem dicat, huiusmodi peccata venialia remanere purganda per ignem conflagrationis mundi, qui faciem praecedet iudicis; hoc cum praemissis stare non potest. Ostensum enim est, quod sanctorum animae, in quibus nulla est macula, statim corpore dissoluto caelestem habitationem adipiscuntur; nec potest dici quod animae cum peccatis venialibus decedentium antequam ab eis purgentur ad caelestem perveniant gloriam, sicut ostensum est.

Differtur ergo eorum gloria propter peccata venialia usque ad diem iudicii: quod omnino improbabile videtur, ut scilicet pro levibus peccatis tantam poenam aliquis patiatur in gloriae dilatione.

Amplius, contingit aliquos ante mortem perficere non potuisse poenitentiam debitam pro peccatis, de quibus poenituerunt; nec est divinae iustitiae conveniens quod poenam illam non exsolvant: sic enim melioris conditionis essent qui cito morte praeoccupantur, quam qui diutinam poenitentiam pro peccatis in hac vita perficiunt.

Patiuntur igitur post mortem huiusmodi poenam. Non autem in inferno, in quo homines pro peccatis mortalibus puniuntur, cum iam per poenitentiam sint mortalia peccata dimissa.

Nec etiam esset conveniens ut pro exsolutione huius poenae usque ad diem iudicii eis gloria debita differretur. Oportet igitur ponere aliquas poenas temporales et purgatorias post hanc vitam ante diem iudicii.

Huic etiam consonat ecclesiae ritus ab apostolis introductus. Orat enim tota ecclesia pro fidelibus defunctis.

Manifestum est autem quod non orat pro his qui sunt in inferno, quia in inferno nulla est redemptio; neque etiam pro his qui sunt caelestem gloriam iam adepti quia illi iam pervenerunt ad finem.

Relinquitur ergo quod sint aliquae poenae temporales et purgatoriae post hanc vitam, pro quarum remissione orat ecclesia. Hinc est etiam quod apostolus ad Corinthios dicit: uniuscuiusque opus quale fuerit, ignis probabit.

Si cuius opus manserit, quod superaedificavit mercedem accipiet; si cuius opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Non autem potest hoc intelligi de igne inferni, quia qui illum ignem patiuntur, non salvantur.

Oportet ergo quod intelligatur de aliquo igne purgante.

Et quidem potest aliquis dicere hoc esse intelligendum de igne qui praecedet faciem iudicis, praecipue quia praemittitur: dies domini declarabit, quia in igne revelabitur; dies autem domini intelligitur dies ultimi adventus eius, sicut apostolus in I thessal.

Dicit, dies domini sicut fur in nocte, ita veniet; sed attendendum est, quod sicut dies iudicii dicitur dies domini, quia est dies adventus eius ad iudicium universale totius mundi, ita dies mortis uniuscuiusque dicitur dies domini, quia in morte ad unumquemque venire christus dicitur remuneraturus vel condemnaturus.

Unde quantum ad remunerationem bonorum dicit in iohanne, ad discipulos, suos: si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego et vos sitis; quantum vero ad condemnationem malorum dicitur in Apocalypsi: age poenitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo.

Dies ergo domini quoad universale iudicium veniet in igne revelabitur, qui faciem iudicis praecedet, quo reprobi ad supplicium aeternum trahentur, et iusti qui vivi reperientur, purgabuntur; sed et dies domini, quo unumquemque in sua morte iudicat, in igne revelabitur, qui purgat bonos, et impios condemnat.

Sic ergo patet Purgatorium esse post mortem.