Utrum post resurrectionem christus vere comedit incorporando sibi cibum.
Ad tertium sic proceditur: videtur quod christus post resurrectionem vere comederit, cibum sibi incorporando.
Quia, ut Augustinus dicit, in Lib. Lxxxiii quaestionum, si fallit, veritas non est: unde nulla fictio decet christum qui est veritas. Esset autem fictio, si non vere sibi cibum incorporaret, quem ipse comedere videbatur.
Vere ergo comedit incorporando sibi cibum.
Sed contra, est quod Damascenus dicit, quod christus, etsi gustavit cibum post resurrectionem, sed non lege naturae, sed dispensationis modo, veritatem credere faciens resurrectionis, et quod haec eadem caro est quae passa est et resurrexit.
Respondeo. Dicendum, quod aliquid dicitur esse verum dupliciter: uno modo veritate significationis, alio modo veritate naturalis speciei; sicut vox est vera veritate significationis, quando significat esse quod est; veritas autem naturalis speciei dependet ex principiis speciei, non autem ex effectibus, vel ex his quae quocumque modo consequuntur: unde vox dicitur vera veritate naturalis speciei, quando formatur debitis instrumentis, et ex ore animalis profertur cum quadam imaginatione, etiamsi a nullo audiatur, quod est effectus consequens vocem.
Leguntur autem in Scripturis absque necessitate et Angeli comedisse, et christus post resurrectionem; et utraque comestio fuit vera, ut Augustinus dicit, XIII de Civit. Dei: aliter tamen et aliter.
In Angelis enim fuit vera veritate significationis; quia, ut Augustinus dicit ibidem, Angeli comederunt, non quia indigebant, sed quia volebant et poterant, ut hominibus quadam sui ministerii humanitate congruerent.
In christo autem fuit vera comestio veritate naturalis speciei: fuit enim exercita naturalibus instrumentis ad hunc actum ordinatis. Et etiam fuit vera veritate significationis, quia significabat veritatem humanae naturae in corpore resurgente.
Quod autem cibus convertatur in corpus, est quoddam consequens comestionem. Unde etiam in nobis si cibus non convertatur, sed statim per vomitum eiiciatur, nihilominus vera fuit comestio quae praecessit.
Non autem conveniebat ut in corpus christi cibus converteretur, quod iam erat extra statum generationis et corruptionis; unde cibus ille fuit virtute christi resolutus in praecedentem materiam, non autem in christi corpus conversus; et tamen fuit vera comestio absque aliqua fictione.
Unde patet responsio ad obiecta.