SUPER AD THESS. II

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 3

Postquam ostendit in quibus habet locum deceptio Antichristi, scilicet in praescitis ad damnationem, hic assignat causam praedictorum. Et primo ostendit causam huius, et quomodo decipientur; secundo quomodo fideles ab eo liberentur, ibi nos autem.

Item primo ponit eorum culpam tantum; secundo poenam cum culpa; tertio poenam tantum.

Et est hic processus peccati: primo enim quis ex demerito primi peccati deseritur a gratia, et cadit in aliud peccatum, et post in aeternum punitur.

Dicit ergo, quod causa quare decipientur est quia noluerunt recipere charitatis veritatem, id est, veritatem evangelii. Io. VIII, V. 46: si veritatem dico, quare non creditis mihi? iob XXIV, 13: ipsi fuerunt rebelles lumini.

Et dicit charitatem veritatis, quia nisi sit formata fides per charitatem, nihil est.

I Cor. XIII, 2: si habuero fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum, etc.. Gal. Ult.: in christo iesu neque circumcisio, neque praeputium aliquid valet, sed nova creatura.

Et subdit utilitatem veritatis, dicens ut salvi fierent. Rom. V, 1: iustificati ex fide, pacem habeamus ad deum per dominum, etc..

Sed culpa et poena est eorum seductio; unde dicit mittet, id est, permittet illis venire, operationem erroris. Is. XIX, 14: miscuit dominus in medio eius spiritum vertiginis.

III Reg. Ult.: ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius.

Et ideo dicit ut credant mendacio, id est, falsae doctrinae Antichristi. Rom. II: propter quod tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt.

Sed poena tantum est aeterna damnatio; unde subdit ut iudicentur, scilicet iudicio damnationis. Io. V, 29: et procedent qui mala fecerunt in resurrectionem iudicii, etc.. Omnes qui non crediderunt veritati.

Io. III, 18: qui non credit, iam iudicatus est.

Deinde cum dicit nos autem, ostendit quare fideles christi liberentur. Et primo agit gratias pro eis; secundo commemorat divina beneficia, quibus a talibus liberantur.

Dicit ergo sic: illi decipientur, sed nos debemus gratias agere. Rom. I, 8: primum quidem gratias ago deo meo semper pro vobis per dominum, etc..

Duplex autem ponit dei beneficium, scilicet electionem dei, quae est aeterna, et vocationem, quae est temporalis, ibi in qua et vocavit vos.

Dicit ergo quod, pro quia, elegit nos, scilicet apostolos, et vos, scilicet fideles.

Eph. I, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti, etc..

Io. XV, 16: non vos me elegistis, sed ego elegi vos.

Circa electionem tria tangit, scilicet ordinem electorum, finem electionis, et medium consequendi finem.

Electi sunt omnes sancti a principio mundi.

Deut. XXXIII, 3: dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt. Sed apostoli specialiter sunt primitiae. Rom. VIII, 23: nos ipsi primitias spiritus habentes, etc.. Et ideo dicit primitias fidei.

Finis item electionis est salus aeterna; et ideo dicit in salutem. I Tim. II, 4: omnes homines vult salvos fieri, etc..

Hoc autem fit, primo, ex parte dei per gratiam sanctificantem; unde dicit in sanctificatione spiritus; secundo, ex parte nostra, est consensus liberi arbitrii per fidem; ideo subdit et in fide veritatis.

Deinde cum dicit in qua et vos vocavit, etc., ponit secundum beneficium, quod est vocatio temporalis christi, quae sequitur electionem. Rom. VIII, 30: quos vocavit, hos et iustificavit, etc.. Et de hac vocatione nota parabolam, Lc. XIV, 16 de eo, qui fecit coenam magnam, etc..

Et addit per evangelium nostrum, id est, a me praedicatum. Sed ad quam coenam? in acquisitione gloriae, id est, ut acquiramus christi gloriam.

Deinde cum dicit itaque, etc., monet tenere veritatem, et primo ponit monitionem; secundo orationem, ibi ipse autem dominus, etc.. Et facit primum, quia opus nostrum dependet a libero arbitrio; secundum vero, quia indiget auxilio gratiae.

Et primo monet ad standum, cum dicit state in veritate. Gal. V, 1: state, et nolite iterum iugo servitutis contineri.

Secundo docet modum standi, ibi et tenete traditiones, id est, documenta, quae a maioribus traduntur. Nam documenta quae traduntur a minoribus, quandoque non sunt servanda, quando scilicet contrariantur documentis fidei. Matth. XV, 6: irritum fecistis mandatum dei, propter traditionem vestram.

Sed servanda sunt quae ordinantur ad mandata dei. Quas didicistis. Act. XVI, 4: Paulus docebat, ut tenerent traditiones et documenta quae erant decreta ab apostolis et senioribus, qui erant ierosolymis, etc..

Et has traditiones dupliciter ediderunt, quasdam verbis unde dicit per sermonem, quasdam in Scripturis ideo addit sive per epistolam.

Unde patet, quod multa in ecclesia non scripta, sunt ab apostolis docta, et ideo servanda. Nam multa, secundum iudicium apostolorum, melius erat ut occultarentur, ut dicit dionysius. Unde apostolus I Cor. X dicit caetera cum venero disponam.

Deinde ponit orationem, ibi ipse autem dominus noster iesus christus, etc.; quasi dicat: sic moneo, sed nihil valet nisi adsit divinum auxilium. Et ideo ponit primo duplex dei beneficium.

Primum est amor eius ad nos, quo alia nobis impendit; ideo dicit dilexit nos.

Secundum est spiritualis consolatio, ibi et dedit consolationem aeternam. II Cor. I, V. 4: qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Is. XL, 1: consolamini, consolamini, popule meus, dicit dominus deus vester, etc..

Et dicit consolationem aeternam, scilicet contra omnia mala imminentia et futura. Et ideo expectamus spem bonam, id est, bonorum aeternorum infallibilitatem. I Petr. I, 3: qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam. Et hoc in gratia, scilicet per quam speramus consequi vitam aeternam. Rom. VI, 23: gratia dei vita aeterna.

Petit autem pro eis exhortationem, quae est monitio ducens animum ad volendum.

Et hanc potest facere homo exterius; sed non esset efficax, nisi esset interius spiritus dei. Unde dicit exhortetur corda vestra, id est, instiget. Os. II, 14: ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius. Item petit confirmationem, unde dicit et confirmet.

Ps. Lxvii, 29: confirma hoc, deus, quod operatus es in nobis. Quasi dicat: exhortetur per gratiam, ut velimus, et confirmet ut efficaciter velimus. Et hoc in omni opere bono et sermone. Praecedit opus sermonem, quia coepit iesus facere et docere Act. I, 1.