Factum est autem, postquam mortuus est Saul
Sancta Theotocos, Virgo et mater Dei, honoratur a Deo in gloriosa assumptione sua in hoc, quod propter honorem ejus, Dominus peccata reis dimittit, gratiam aridis infundit, et justis gloriam promittit. II Regum, VI, 12 et seq. : Abiit David, id est, Christus, et adduxit arcam Dei, id est, Mariam, de domo Obededom, scilicet in assumptione, in civitatem David, hoc est, in caelum empyreum, cum gaudio. Ei erant cum, David septem.
chori. Quorum primus est chorus Angelorum. Secundus Patriarcharum, Tertius Prophetarum. Quartus Apostolorum. Quintus Martyrum. Sextus Confessorum. Septimus omnium sanctarum Virginum. Ab his omnibus honorata est Regina coeli in assumptione ejus. Et benedixit David, id est, Christus, populo, reis peccata dimittens, aridis gratiam infundens, et justis gloriam promittens. Et partitus est universae multitudini Israel,... collyri-dam panis unam, ei assaturam bubulae carnis unam, ei similam (rixam oleo laetitiae, in resurrectione, propter honorem suae matris.
Item, Ipsa est Mater revocationis peccatorum de regione longinqua. Unde significatur per mulierem Thecuiten, quae dixit ad David, Ii Regum, XIV, 7 et seq.: Quaerunt exstinguere scintillam meam quae relicta est. Et ait rex David : Vivit Dominus! quia non cadet de capillis filii tui super terram. Et sic revocatus est Absalon.
Item, Ipsa est mater conservationis, quae tam diu peccatores fovet, usque dum ipsis gratiam Dei impetret Unde significatur per Resphan, quae currus interpretatur , quae septem viros in patibulo
suspensos, scilicet peccati, propter septem peccata mortalia, a David, id est, a Christo, non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem, id est, daemones, prohibens, donec stillaret aqua, g ratiae scilicet, contritionis, et confessionis, super eos de coelo, id est, de misericordia Dei. Glossa : " Pia sollicitudo sanctorum succurrit precum instantia peccatoribus, donec misericordiam Dei impetret super eos, pravos homines, et malignos spiritus compescens, ne vitam illorum ulterius corrumpant, prava suggerendo. " Et David Saul sepelivit.
Item, Ipsa est cisterna gratiae, II Regum, xxiii, 15 : Desideravit David aquam, ei ait : 0 si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethlehem juxta portam !