An actio sit praedicamentum vel principium.
His igitur quae de forma dicuntur sic praemissis, jam de singulis quae in categoriis dicta non sunt restat dicendum. Et primum de actione quae inter alia videtur cum his quae extrinsecus substantiae accidunt convenire. Causatur enim a naturali potentia rei: naturalis autem potentia radicatur in ipsa rei substantia. Et attende quod quidam dicunt actionem non esse principium, eo quod principium nihil ponit ante se causans praecedens ipsum. Actio autem et agens et potentiam naturalem agentis ante se ponit per intellectum.
Dicunt etiam, quod Aristoteles dicere videtur , quod actio et passio idem sunt numero, sicut via quae est a Thebis ad Athenas eadem numero est ea quae est ab Athenis ad Thebas. Sic cum actio sit comparatio agentis ad patiens, et passio sit econtra comparatio patientis ad agens, videtur actio idem numero esse passioni. Et sic ista duo principia non sunt dicenda duo, sed unum et idem numero: diversa tamen per terminos.
Adhuc quia motus est actus agentis quo movetur patiens, et est actus patientis quo movetur ab agente, videtur quod motus sit una natura actionis et passionis : et quorum una est natura, illa sunt unum, videtur ex hoc, quod actio et passio sint principium et praedicamentum unum, et quod hoc praedicamentum sit motus.
Adhuc etiam congruentius videtur esse, quod motus sit praedicamentum quam actio : quia motus sic est actus moventis secundum quem mota substantia agit, et sic videtur motus esse causa actionis in id quod subjicitur, quia si non moveret, non ageret in ipsum. Est ergo motus causa actionis, et sic principium respectu actionis. Congruentius ergo videtur dici, quod motus sit praedicamentum, quam actio vel passio.
Ad haec autem et similia dicendum est, quod actio est principium et primum inter principia, sicut dictum est, eo quod ab intrinseco formali causatur: passio autem causatur ab intrinseco materiali, et ideo posteriori modo se habet ad substantiam : et quia substantia composita ex formali et materiali consistit, et in omni natura, ut dicit Aristoteles , est aliquid quo est agere, et aliquid quo est pati et fieri, ideo substantiae proprium est agere et pati. Et quod dicit, quod actio ante se aliquid ponit, scilicet naturalem potentiam, Dicendum quod verum est, quod praeponit sibi naturalem potentiam secundum efficientem causam, sed non praeponit sibi eam ut formale suae communitatis principium. Efficiens autem causa, quia nihil sui ponit in effectu, nec est causa unitatis rei nec diversitatis in effectu, ideo non propter hoc impeditur quin actio possit esse principium, et sit principium formale totius illius coordina-
tionis, quae rem suam dicunt ut facere vel agere: haec enim non in praedicamento qualitatis, sed in genere actionis coordinantur: hoc enim modo decem genera dicuntur prima rerum principia, quia sunt primae formae, ad quarum modum praedicationis omnia sibi similia reduci habent, ut in illam communem formam coordinabilia.
Quod autem objicitur, quod eadem sit actio et passio, Dicendum quod non sunt eadem nisi in materia quae est quidem in qua est actio sicut in subjecto ad quod dirigitur et ad quod terminatur actio agentis, et ipsa eadem materia quae subjectum est passionis. Propter talem autem materiae identitatem, non oportet quod idem formale principium sit actionis et passionis, in quantum unum est actio, et alterum est passio. Hoc enim impossibile est. Oppositi enim modi formales sunt actionis et passionis. Quia modus et forma actionis est sicut imprimentis et influentis : modus autem passionis est sicut impressi vel influxi: propter quod etiam voces haec significantes, diversa sunt praedicamenta vel principia .
Et quod objicitur de motu, Dicendum quod motus non sicut una natura et una forma est moventis et moti, nec agentis et patientis. Est enim actus perfectus prout est actus moventis et agentis : etiam est actus imperfectus prout est actus mobilis et patientis : et quia non est utriusque ut una natura, ideo non potest esse causa, quod unum sit principium vel praedicamentum actio in agente, et passio in patiente. Motus etiam in se non est unius formae et naturae : quia non est alicujus speciei entis perfectae, sed fluxus de natura in naturam, et de forma in formam, et de potentia in actum. Et ideo per unitatem naturae motus nihil probari potest de unitate vel diversitate principiorum vel praedicamentorum.
Et quod objicitur per similitudinem viae duorum terminorum, quod eadem numero sit actio et passio, Dicendum quod non est simile, quia in via substantia materiae et substantia formae manet eadem, nihil habens diversum nisi terminos : motus autem secundum formam non manet idem. Unde secundum alias formas mutatur id quod denigratur et id quod dealbatur. Et similiter est quod secundum aliam formam est passum comparatum ad agens, et agens comparatum ad patiens: propter quod diversa sunt praedicamenta. Actio enim semper est perfecti, secundum quod est in agente sicut in causa et subjecto. Passio autem semper est imperfecti, secundum quod est in patiente sicut in subjecto et mobili. Ex his omnibus igitur quae dicta sunt, relinquitur quod actio sit speciale praedicamentum.
Differt autem agere ab actione in hoc, quod actio dicit actionem ut conceptam : agere autem actionem dicit ut exercitam. Et hoc modo secundo est praedicamentum . Quia sic specialem modum dicit praedicationis, qui ad alium aliquem de decem modis praedicandi reduci non potest : qui modus ut voce designatur, dat vocem primam quae est una decem vocum unius primorum generum significativa. Actio autem ut conceptus designativa, non dicit illum modum praedicationis, et ideo nomine actionis principium illud non proprie designatur, sed agere nominatur verbaliter significando, quia non designat actionem ut exercitam.
Attendendum etiam, quod quamvis agere secundum Aristotelem in sexto Ethic. differat a facere : agere enim fit actione pertinente ad voluntatem vel electionem, facere autem est operari super alienam vel extrinsecam materiam : tamen prout hic sumitur agere et facere, pro eodem accipiuntur. Unum enim modum in communi habent praedicationis, ad quem ordinantur omnia praedicabilia ipsorum secundum genus et species. Om-
ne enim illud quod procedit continue ab agente vel operante in patiens, vocatur hic actio vel agere. Et hoc est quod dicit Averroes, quod actio est effectiva comparatio agentis ad patiens. Sic enim actio est fluens operatio ab agente in patiens: et ideo quia est agentis forma fluens in patiens, ideo movetur patiens : sicut movet generans per se vel per accidens id in quo inducit formam suam: et hoc movens est agens, et motus moventis est actio ejus. Et similiter intelligens est agens, et intelligere actio est: et faciens est agens, et facere est actio ejus. Et in hoc ambitu communitatis dicit agere vel facere genus generalissimum principium quoddam : et vox ipsa significat unam primarum rerum quae communitate sua multa, ut genera, et species, et individua complectitur una coordinatione sub primo communi contenta. Cujus subalterna genera sunt agere, quando proprie accipitur quod actio est operatio electionis. Et alterum genus est facere secundum quod facere est in extrinseca materia per artem operari. Species autem sunt sicut secare ligna vel corpora, et sicut urere, et hujusmodi. Individua vero sunt sicut sectio facta a Socrate haec vel illa, et alia hujusmodi. Hoc igitur accidens praedicamentum ad nullum aliud genus est reducibile, et secundum hunc modum actio est in agente, sicut in causa, non quidem ut stans et quiescens in ipsa, sicut quantitas vel qualitas vel relatio, sed est in agente, ut procedens et fluens ab ipso continue in patiens.
Adhuc autem attendendum est, quod uniuscujusque perfecti secundum formam forma dicitur actus et ab actu nomen verbale formatur actio : et ideo actio est secundum formam agentis operatio procedens ab agente in patiens. Et ideo forma semper est principium actionis. Sic igitur accipiendum est actionis praedicamentum sive principium.