PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. "
Ecce finis tanti officii, et tanti officialis : v Ut convertat. "
Et dicit tria quae habuit in intentione : quorum primum est conformare filios patribus in intellectu fidei : secundum, reducere incredulos ad veritatem revelatae fidei : tertium est, quod vere finis est, parare viam Christo per veritatem acceptae fidei.
De primo dicit : " Ut convertat. " Jam dictum est quod conversio debita et naturalis est dispositio corporis et animae, et eorum quae sunt in utroque. Debitus autem ordo est, quod corda patrum tamquam radicalia sugentia succum et vigorem fidei de revelationibus divinis, convertantur ad stipitem et ad ramos. Quia sicut non rami radicem portant, sed radix eos : et sic fiunt rami socii radicis olivae et pinguedinis . Sic etiam egreditur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendit, super quem Spiritus Domini requievit . Jesse enim interpretatur incendium : et significat ardorem desiderii patrum suspirantium Christi in carne praesentiam. Virga autem est propagatio filiorum : flos autem filius Virginis, super quem in se et in suis Spiritus requiescit. Sic enim dicit Apostolus, ad Roman. XI, 28, quod Synagoga dilectissima fuit propter patres.
Retorqueantur ergo " corda patrum, " secundum illuminationes a Deo receptas, " in filios, " ut intelligant et illi eum qui patribus promissus est: et conversa sint " corda patrum in filios. " Ad Hebr. XI, 2 : In fide testimonium consecuti sunt senes, scilicet patres. Deuter. XXXII, 7 : Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : majores tuos, et dicent tibi. Sic Leviathan extrahitur hamo . Sequitur :
" Et incredulos, "
Supple, filios incredulos patribus convertat, " ad prudentiam " justorum discipulorum Christi : sicut Andream qui primo adhaeserat Joanni, convertit ad prudentiam discipulorum Christi : et omnes discipulos Joannis qui primo aemulabantur Joannem, convertit ad Christum Joanne relicto . Quando enim non credebant fidei patrum, tunc indicabat eis Christum, ut sic acciperent prudentiam.
" Justorum. " Ad Roman. x, 4 : Finis legis Christus, ad justitiam omni credenti. Ad Roman. IV, 2 et 3, Abraham ex fide justificatus est, et non ex operibus legis. Qui enim incredulus est, infideliter agit . Unde Glossa : " Prudentia justorum est, non de legis operibus justitiam praesumere, sed ex fide salutem quaerere : ut quamvis in lege positi legis jussa perficiant, gratia tamen Dei se salvandos per Christum intelligant. " Habacuc, ii, 4, et ad Hebr. x, 38, et ad Roman. I, 17 : Justus ex fide vivit. Malach. IV, 5 et 6 : Ecce ego mittam vobis Eliam Prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum : ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.