Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
De magnificentia in donantis largitione.
Magnificus enim est, qui tantum donum vel thesaurum dedit. Unde, Exod. xv, 11 : Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui, magnificus in sanctitate ? Tantum in hoc dono dedit, quantum ipse est in corpore et anima et deitate : et sicut dicitur, Esther, II, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Principis enim fuit tam magnificum dare donum. Ante quidem dederat munera, sed parva respectu hujus doni fuerunt.
Magnificum autem donum est sibi in corpore et anima et deitate nihil privatum retinere, quod non nobis exhibeat : unde dicitur, Deuteron.xxxii, 3 et 4 : Date magnificentiam Deo nostro. Dei perfecta sunt opera. Perfectum tunc fuit opus donationis, quando nihil sibi privatum retinuit quod non nobis donaverit : tunc enim omni laude . liberalitatis suae, sicut dicit Psalmista, Psal. viii, 2 : Elevata est magnificentia tua super caelos : et quidquid in caelo fuit gratiae et gloriae, totum nobis dedit. Unde hanc magnificentiam canens Psalmista, Psal. CIII,27, dicit : Omnia a te exspectant, ut des illis escam in tempore. Hoc est donum alimenti divini, de quo dicitur, Psal. cxliv, 16 : Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Ac si dicat : Quidquid hactenus dedisti, parum est, adhuc inedia destituit, exspectamus omnes donec largam
manum magnificentiae aperias, et nos omnes dono quo teipsum das in escam, benedictione impleas. Et hoc est quod in Evangelio Matthaei, XXII, 2, dicitur de caena magna, quae ex abundanti omnibus Dei magnificentia est praeparata. Sic Assuerus, Esther, I, 3, dicitur, fecisse grande convivium, ex magnificentia Dei praeparatum. Jussit convivium praeparari permagnificum cunctis principibus et pueris suis. Et post modicum, II, 18 : Et dedit requiem universis provinciis, ac dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Magna enim dona Christi in hoc convivio : corpus dedit in cibum, sanguinem in potum, animam in pretium, deitatem in condimentum exhibendo. Sic igitur magnificentia divina donum hoc significatur, et magnificentia liberalitate. Psal. cxliv, 5 : Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia tua narrabunt, etc.