MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. IV.
VIdetcr autem, quod nuntius ille debebat esse de Principatibus.
1. Dicit enim Bernardus, quod Principatus sunt, quorum moderamine et sapientia omnis in terra principatus constituitur, regitur, limitatur, transfertur, mutilatur. Sed hic annutiabant mutationem regni et sacerdotii, et ejectionem principis tenebrarum. Ergo debuit fieri per Principatus.
2. Item, Secundum Dionysium Angeli sunt, qui singulis hominibus praesunt aut praeficiuntur : Archangeli, qui Gentibus : Principatus, qui principalibus : ergo cum beatissima Virgo nobilissima fuerit princeps, ei. debuit fieri revelatio per Principatus.
3. Item, Videtur per proprietates Principatuum, quas ponit Dionysius dicens: " Manifestat autem ipsa caelestium Principatuum illud quidem deiformiter principale eductivum cum ordine sacro et principalibus decentissimis virtutibus, et ad super principale principium eas universaliter converti, et alias hierarchice ducere ad illud ipsum, quantum possibile formari, princificum principium . " Sed in hac annuntiatione ducebatur beatissi- ma Virgo hierarchice ad superprincipale princificum principium, quantum possibile fuit. Ergo debebat fieri per Principatus.