III. CARMINA SCHOLARIUM CAMPENSIA.
18. Item de nativitate Domini.
Item de S. Martino.
1. Laete canat symphonia
Mundo corde, voce dia,
Sumpta peccatorum via
Lyra sonet mellica.
Novum cantum det mens pia
In hoc sacro festo, quia
Transveotus In hierarchia.
Martinus est coelica.
2. Hodie sanctus Martinus
Coelestis Intravit sinus,
Ab hoc mundo mundo minus,
Sed Immundo potius,
Caritatis quem caminus
Texit et amor divinus,
Factus est Deo vicinus
Et sanctorum socius.
3. Erat gemma sacerdotum,
Habens semper cor devotum,
Purum, mundum et remotum
A peccati sentibus;
Nihil mali sibi notum,
Dator largus, fusor dotum,
Quidquid habebat, hoc totum
Tribuit egentibus.
4. Clauso residenti pone
Portas pro petitione
Martini virtutis bonae
Largitas apparuit,
Pia miseratione
Condolens Ille personae
Vestem scidit cum mucrone
Quia nummis caruit.
5. Alter pauper dum Intraret
Templum nudus et rogaret,
Ut sibi quidquam donaret
Martini benignitas,
Adhuc commotus apparet,
Quamvis omni veste caret,
In sola non tamen aret
Ejus dandi dignitas.
6. Quid agit praesul electus?
Hac veste, qua fuit tectus,
Denudavit suum pectus
Nudo dans hanc homini.
Laete pauper est profectus,
Et praesul plus quam perfecta
Mansit nudus sed erectus
Ad praecepta domini.
7. Vestis ei fit portata
Brevis, nec apta nec lata,
Nimium abbreviata
In utraque manica,
Sed earum restaurata
Brevitas nec augmentata
In defectu reparata
Ope fit uranica.
8. Pie praesul et modeste,
Qui vestitus nunc honeste
Es jucunditatis veste
Nunquam transitoriae,
Nos scholares laudantes te
Conserves ab omni peste,
Sed perducas ad coeleste
Jubar verae gloriae.