2. In Festo Inventionis pueri Jesu.
7. In Illatione Sanguinis Domini,
17. De beata Maria V. Lectio I.
71. In Translatione ss. Eleutherii, Pontiani et Anastasii.
74. In Translatione ss. Fortunati, Caii et Anthes.
85. In Translatione s. Matthaei.
86. De ss. Maximo, Juliano, Felicitate et Innocentio.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Sedenti super Cherubim,
Sub quo et ardent Seraphim,
Sit laus cordis et oris,
Qui sub lapide jacuit,
Sepeliri non horruit
Fletu magni clamoris.
2. Coepit ab hoc ergastulo
Resurgere diluculo
Terribilis et fortis,
Nempe victor de proelio
Redit fracto imperio
Atque principe mortis.
3. Sepulchrum praeelegerat,
Cum per prophetam dixerat,
Quod esset gloriosum ;
Accelerant quam plurimi
Et venerantur cernui
Miraculis famosum.
4. Suspensus in patibulo,
Horrendus in spectaculo
Deponitur in tumba,
Functus Joseph obsequio
In sindone continuo
Involvitur permunda.
5. Hic requievit sabbato
Sicut et a principio,
Quando terram fundavit,
Completo jam senario
Opere facto vario
Perfecte consummavit.
Ad Magnificat.
A. O moeror et gaudium,
O judex aequus daemonum,
Tu summae militiae
Caput et romphea
Ignea, praesentibus
Clare monstratum patribus
In solari species
Luxit quae gens rea,
Per te rupta vincula,
Tabescunt antra ferrea,
Requievit spiritus
Patrum antiquorum ;
Tuis adsta filiis,
Pater, semper in proeliis,
Nam increscunt insultus
Saevarum ferarum.
Ad Matutinum.
Invitatorum.
Regi pugnanti gloria,
Qui ad horam succubuit,
Ut majori victoria
Resurgeret, cum florpit.
In 1. Nocturno.
Antiphona.
1. Hic rex in horto posturVere deliciarum
Fractumque praebens vescitur
In terra animarum.
Responsoria.
1. Postulant viri sanguinum
Sepulchrum custodiri,
Vallant corpus dominicum
Mox satellites diri,
Peroptantes propheticum
Edictum impediri.
V. Arma quaerunt et annulum,
Ut sacrum signent tumulum,
Quem volunt communiri.
2. In matris fervet anima
Luctus praecordialis,
Cujus depascit intima
Dolor exitialis,
Facta tamquam peripsima
Ut martyr triumphalis.
V. Lamenta crescunt maxima,
Inter omnes ut victima
Sit ipsa principalis.
3. De cruce dum deponitur,
Ut detur sepulturae,
Prius per pios ungitur
Corpus mirae staturae,
Inter manusque tollitur
Ad stratum petrae durae.
V. Praeses ad funus flectitur,
Quasi jure conceditur
Imperantis censurae.
In 2. Nocturno.
Antiphona.
1. Prostratum jam mirificat
Plus cunctis Deus paler,
Quem in antro signaverat
Judaea furens mater.
Responsoria.
1. In alieno mittitur
Tummulo corporali,
Nam pro multorum moritur
Salute generali,
Novus in novo conditur
Solus more regali.
V. Quam similis efficitur
Portae templi, quae clauditur,
Et ventri virginali.
2. Jacet caro deifica
Coacta synnomia
Pietatis ac unica
Disrupta harmonia,
Armatorum terrifica
Stipatur militia ;
V. Trecenta plus et publica
Vulnera sunt extrinseca,
O quae ignominia.
3. Fornax amoris frigidus
Victor humi succumbit,
Pallens nitore floridus
Caesus fortes confregit,
Victa jam morte squalidus
Taetra lustrans perfundit.
V. Exsanguis est et gelidus,
Exanimis et torridus,
Et robustos constringit.
In 3. Nocturno.
Antiphona.
1. Cor et verba malitiae
Plena sunt armatorum,
Veium causa pecuniae
Negant more stultorum.
Responsoria.
1. Exstinctum verbi organum
Verissime monstratur,
Intra sepulchri gremium
Lapide claudebatur,
Quasi mortis dominium
Subesse videbatur.
V. Sed nondum lapsum triduum,
Vita se promit iterum
Triumphusque probatur.
2.
O coeleste mysterium,
Quo caligat indago,
Cum mortem non jam mortuum
Devorat haec vorago,
Dum mortis palatium
Fit vitae propago.
V. Haec abortivum concipit
Et vivum inde parturit,
O qualis est imago.
Ad Laudes.
Antiplionae.
1. Quam dulcis haec solemritas,
In qua refulget veritas
Sanctae resurrectionis,
Nam prostrata infirmitas
Revixit et mortalitas
Virtute unionis.
2. Hic resurgendo splenduit
Funestos hostes terruit,
Fit inde stupor malis,
Moles terrae concutitur,
Lapis confestim volvitur
Angeli per vigorem.
3. Tres plectuntur supplicio,
Necantur crurifragio
Latrones scelerati,
Os agni non confringitur,
Sed integer reponitur
In antro tumulari.
4. Jonas in ventre clauditur,
Propheta dum deglutitur
A cete monstruoso,
Hoc signo agnus utitur,
Nam et Christus praefigitur
Actu miraculoso.
5. Laudet redemptus Dominum,
Perpendens tantum pretium
In vexillo regali,
Et veneretur tumulum,
In quo quievit, conditum
Pigmento virginali.
Ad Benedictus.
A. O quanto desiderio
Praestolabant auxilio
Languentes apud inferos,
Prementes luctus amaros
Pro adventu Christi.
Te jacente exanime
In sepulchro depositum
Quoad corpus, de funere
In regali effigie
Jesu, descendisti.
Tu nos de lacu eripe,
Chaos confringe criminum,
Qui tartari praevalide
Claustra intravisti.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat
A. O regem mirabilem
Signis et prodigiis,
Terrores cum daemoniis
Quoslibet pellentem,
Dat ausum sanctis patribus
Jam confractis vectibus,
Fortiter pugnantem,
O desiderabilem,
Qui moestos sic laetificat,
Sed cum multos vivificat
Mortuos testantes
Jam triumphalem transitum
Et regni imperium,
Ubi sunt lactantes.