De secunda visione tractatio tertia, quae incipit agere de fidei speciositate.
Summanum. - Introductio. Fides est speciosa secundum duodecim speculationes orientes ex fide, 1. -Pars I. De his duodecim speculationibus in genere. Comparantur duodecim stellis et margaritis, 2. -Stellae differunt claritate: istae speculationes enumerantur, 3. - Notatur, non omnia credibilia posse investigari a ratione, 4.
Sufficientia, harum duodecim ex quadruplici veritatis ratione, 5. - Primo consideratur veritas ut praeexistens tripliciter, 6. - Item, ut efficiens tripliciter, 7. - Item, ut reficiens tripliciter, 8.
Item, ut consummans tripliciter: epilogus, 9. - Pars II. De primo speculabili in specie, scilicet Deum esse primum. Esse est nomen Dei manifestissimum et perfectissimum, 10. 11. - Consideratur idem etiam in speculo creaturarum tripliciter: secundum viam ordinis, originis et completionis. Secundum viam ordinis tripliciter, primo secundum ordinem posterioris ad prius, 12. - Item, inferioris ad superius, 13. - Item, temporis ad aevum, ei aevi ad aeternitatem, 14. - Secundum viam originis quadrupliciter, 15 . 16. - Secundum viam completionis quintupliciter, 17. Epilogus partis II, 18.
1. Vocavit Deus firmamentum caetum etc. De altitudine fidei et eius firmitate dictum est; nunc de speciositate dicendum est. Dicitur enim caetum quasi caelatum, id est sculptum luminibus. Quomodo speciosa sit haec fides, habetur in Genesi : Suspice caetum et numera stellas, si potes: sic erit semen tuum. Pollicitatio seminis carnatis facta est ad Abraham, quia sic, inquit, erit semen tuum: pollicitatio etiam seminis spirituatis ei facta est, eo quod pater multarum gentium per fidem futurus. Caro Abraham generavit semen, et multiplicaum est ; multo fortius eius generatio spiritualis fuit fecunda et generavit spiritualiter mente fecundata. Pullulationes speculationum orientium ex fide sunt transcendentes claritatem siderum. In Apocalypsi : Sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et vidi Ierusalem descendentem de caelo. Et vidit, quod habebat duodecim portas, et super quamlibet portam margarita una, et portae ex.singulis margaritis.
2. Hae speculationes fidei comparantur sideribus et comparantur duodecim margaritis. Licet enim sint stellae illae innumerabiles, tamen sunt duodecim signa, per quae sol currit Ista duodecim signa nihil aliud sunt nisi quaedam stellae, quae secundum varias figuras et varietatem luminum habent diversas influentias ; et sol illis coniunctus variis temporibus secundum diversas influentias habet vitam ministrare in mundo.
Hae autem, ut dictum est, orientes ex fide speculationes comparantur, claritati margaritarum, quia sunt fulgidae, vivificae, iucundae ad modum margaritae, quae habet fulgorem sive fulget, confortat per efficaciam, cor iucundat.
3. Secundum hoc igitur ingrediuntur ad contemplationem, nec potest ad visiones Apocalypsis homo mundanus accedere, nisi intelligat ista. Cum igitur secundum Apostolum sit alia claritas solis, alia lunae, alia stellarum, nos sublimati per fidem transformamur a claritate in claritatem, et hoc, revelata facie, ut similes simus duodecim stellis et duodecim margaritis.
Duodecim speculationes sunt, quas habemus ex fide: credere Deum primum, Deum trinum et unum, et exemplar rerum, ut creantem mundum, ut formantem animam, dantem spiritum
Deum carni unitum, Deum crucifixum, medelam mentium, vitale pabulum, ultorem scelerum, proemium aeternum.
4. Nota etiam, quod quaedam sunt credibilia. non tamen intelligibilia per rationem, ut Abraham
genuit Isaac , sive facta particularia ; quaedam autem credibilia sunt intelligibilia: et quando intelliguntur, rationes solidas habent.
b. Ad sufficientiam horum duodecim nota, quod claritas fidei speculanda est ut veritatis praeexistentis, ut veritatis efficientis, ut veritatis reficientis, ut veritatis perficientis.
6. Ut veritatis praeexistentis tripliciter: vel quantum ad mensam, vel quantum ad excellentiam, vel quantum ad refulgentiam. Esse enim divinum primum est, quod venit in mente. Unde Moysi quaerenti , quod esset nomen Dei: respondit Deus: Ego sum qui sum; et in hoc comprehendit quidquid est sive bonum, sive potens.
Secundo, quantum ad excellentiam, ut Deus unus, trinus et verus.
Tertio, quantum ad refulgentiam, ut exemplar rerum.
7. Si autem claritas consideratur ut veritas efficiens, hoc est tripliciter: aut in quantum inchoat naturam: aut in quantum illustrat intelligentiam: aut in quantum inspirat gratiam. Inchoat naturam sive mundum, quod non solum est credibile, sed etiam intelligibile. Ut illustrat intelligentiam: et sic format animam, scilicet intellectum humanum et angelicum, ut sit Deus obiectum intellectus: et hinc est, quod habet rationem perpetui quantum ad imaginem creationis, reparationis, similitudinis: quia imago est essentialis dependentia et relatio . Ut inspirat gratiam: hic est consummatio, et hoc est credibile et intelligibile. Voluntas enim non perficitur nisi per donum Spiritus sancti infusum.
8. Si autem claritas veritatis consideratur ut reficiens, similiter tripliciter claritas refulget in anima: aut quantum ad humanae et angelicae reparationis principium, vel quantum ad pretium, vel quantum ad effectum. Primo est speculari Deum carni unitum, quod est credibile et intelligibile; si ut pretium, sic cruci affixum: si ut effectus, sic Deus medicina est animae. Est ergo principium nostrae creationis, reparationis, praemiationis.
9. Si autem consideratur ut consummans sive perficiens, sic tripliciter: ut vitale pabulum Ecclesiae militantis et triumphantis, ut ultor scelerum, ut finale proemium. Oportet, Deum esse primum: ergo est credibile et intelligibile, et hoc secundum influentiam secundum legem clementiae, iustitiae et concordiae: secundum primum, ut virtus: secundum secundum, ut veritas: secundum tertium, ut aequitas. - Hae sunt duodecim portae, de quibus Psalmus : Aperite mihi portas iustitiae. Iusti intrabunt in eam: quia iustus ex fide vivit.
10. Primum speculabile est, Deum esse. Primum nomen Dei est esse, quod est manifestissimum et perfectissimum, ideo primum: unde nihil manifestius quia quidquid de Deo dicitur reducitur ad esse hoc est proprie proprium nomen Dei. Deus non dixisset Moysi sive latori Legis : Ego sum qui sum, nisi esset primus. Postea dixit: Deus Abraham,Deut Isaac, Deus Iacob: in quo mysterium Trinitatis expressit. Tertio dixit: Qui fecit os luminis et linguam: in quo explicavit, se esse exemplar.
11. Deum esse primum, manifestissimum est quia ex omni propositione, tam affirmativa quam negativa, sequitur. Deum esse, etiam si dicas: Deus non est, sequitur: si Deus non est, Deus est, quia omnis propositio infert se affirmativam et negativam, ut si Socrates non currit, verum est, Socratem non currere .
12. Consideratur etiam haec veritas quasi in quodam speculo, quod confortat et dat visum. Omnis enim creatura concurrit ad hoc speculum faciendum et iungitur in hoc speculo secundum viam ordinis, originis, completionis.
Primo tripliciter: secundum rationem posterioris ad prius, inferioris ad superius, temporis ad aevum et aevi ad aeternitatem. Manifestum enim est, si est posterius, est prius: ergo et primum: ergo in isto ordine per posteriora ad priora et ad primum pervenitur. Omnia enim vel sunt posteriora, vel media, vel prima .
13. Secundo est ordo inferioris ad superius, et superioris ad summum, quae habent essentialem ordinem et dependentiam secundum ordinem naturae. Et non dicitur hic superius et inferius secundam lineam praedicamentalem , sed secundum magis nobile et minus nobile.
14. Tertio est ordo temporis ad aevum et aevi ad aeternitatem: quia, si est aliquid propter aliud creatum, ergo et illud aliud est aliquid propter aliud, scilicet increatum, et illud erit propter se: ut si est res temporalis propter animam, et anima propter Deum; necessario ergo Deus per se et propter se est.
Secundum ordinem ergo causalitatis, digmtotis et finis omnia declarant, esse primum, summum et ultimum, scilicet in ratione finiendi. Hoc ergo secundum rationem ordinis.
13. Alio modo omnis creatura dicit, Deum esse Mundum rationem originis: ut si est ens creatum,est ensincreatum: et si est ens per participationem, est ens per essentiam: si est ens per compositionem, est ens per simplicitatem: si est ens pei multiformitatem, est ens per uniformitatem vel identitatem.
16. Primo dicendum, quod omne creatum ponit causam, et universitas causatorum ponit causam primam universalem. Tunc quaero de causa illa: aut est creata, aut non: si sic, erit abire in infinitum: si non, habeo propositum.
Item, ens per participationem ab eo habet esse, quod est ens per essentiam, quia fluit ab eo.
Similiter, omne compositum est a componentibus; similiter et partes, cum sint dependentes ad invicem, sunt ab aliquo simplicissimo absoluto.
Similiter de multiformitas: si enim est ens per multiformitatem, est ens per uniformitatem, ut in numeris, quia necesse est devenire ad unitatem. Hoc ergo ratione originis.
17. Tertio modo ratione completionis. Si est esse potentiale, est esse actuale: si est esse mutabile, est esse immutabile: si est esse secundum quid, est esse simpliciter: si est esse dependens, est esse absolutum: si est esse in genere, est esse extra genus. - Ens autem potentiale venit ab esse actuali necessario in diversis: sed in eodem esse potentiale praecedit esse actuale 1. - Similiter, mutabile est fluens ab immutabili fixo. - Similiter, creatura essentialiter dependet a primo, et materia et forma, et etiam accidens magis dependet a Deo quam a suo subiecto: quia Deus potest facere, ut sit sine subiecto, ut in Sacramento altaris , sed non, quod non dependeat ab eo. - Similiter, si est ens secundum quid, est et ens simpliciter in. his quae nata sunt esse simpliciter: ut si est sapiens secundum quid, est sapiens simpliciter, ut removeatur instantia: est albus dente: ergo est albus simpliciter .
Si est ens in genere, est ens extra genus. Ens enim in genere habet differentias coarctantes: et tale non habet posse, esse et agere universaliter. Unde Deus est ens extra genus et supra genus .
18. Hae igitur speculationes ordinis, originis et completionis ducunt ad illud esse primum, quod repraesentant omnes creaturae. Hoc enim nomen scriptum est in omnibus rebus: et sunt hae conditiones entis, super quas fundantur certissimae illationes. Unde dixio ille : " Prima rerum creatarum omnium est esse ",; sed ego dico: prima rerum intellectualium est esse primum.