Beati patris ad fratres admonitio.
Sapientiae, simplicitatis, paupertatis, humilitatis, charitatis, obedientiae laudes.
Orationis dominicae expositio.
Beati patris in conversionis suae primordio oratio.
Oratio horis canonicis praemittenda.
Beatae Mariae virginis salutatio.
Beati patris pro paupertate obtinenda oratio.
Oratio, quam dicere solebat, quando sacerdos sanctissimum Christi corpus elevabat.
Beati patris pro commendanda sua familia oratio, quum generalatu se abdicaverat.
Ave Domina sancta, regina sanctissima, Dei genitrix Maria, quae es perpetua virgo electa a santissimo Patre de coelo, quam censecravit cum sanctissimo Filio et dilecto ac Spiritu sancto Paraclito, in qua est et fuit omnis plenitudo gratiae et omne bonum. Ave eius palatium, ave tabernaculum eius, ave mater eius. Et vos omnes sanctae virtutes, quae per gratiam et illuminationem Spiritus sancti infundimini in corda tidelium, ut de infidelibus fideles faciatis. Mater sanctissima Domini nostri Jesu Christi, sponsa Spiritus sancti, ora pro nobis cum sancto Michaele archangelo et omnibus virtutibus coelorum et omnibus sanctis tuum dilectissimum Filium Dominum nostrum et magistrum, amen.