QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Disputat ingeniosissime contra sententiam ponentem substantiam esse objectum hujus scientiae, quia non videtur, quod aliqua passio possit de ea demonstrari. Sed respondet non esse subjectum eo rigore, quo ponitur 1. Poster. text. 5. et explicat quae unitas requiritur in objecto scientiae continentis multos habitus: pulchras habet difficultates nihil resolvens.
Sed contra praedicta instatur, si enim substantia ponatur subjectum in Metaphysica, de qua passiones Metaphysicales demonstrantur, die ubi ostenditur aliqua passio de substantia ? dices quod in principio septimi, text, comment. 4. ubi ostenditur quod substantia est primum ens tripliciter. Contra, cujus generis est ista passio, quae demonstratur de substantia ? Non quantitatis, quia quantitas non inest omni substantiae ; nec alicujus generis posterioris, quia illa omnia praesupponunt quantitatem. Respondeo, quod haec passio, scilicet primum omnium entium, est relatio: et relatio non praesupponit quantitatem, quia substantia si non est prima, nisi ut est sub quantitate: ergo substantia non est prior quantitate, sicut homo albus, non est prior albedine.
Contra, in quinto hujus text. com. 20. ponuntur tres modi relationum tantum, qui praesupponunt quantitatem. Item, per quod medium fiet demonstratio demonstrans passionem de substantia in communi ? Non per definitionem, quia eam non habet, et tamen ponitur quod potissima demonstratio est per definitionem ; ergo haec non est certissima scientia. Item per definitionem ut medium nihil videtur demonstratum de substantia, in qua enim figura hoc fieret.
Ad hoc potest dici, quod de subjecto scientiae proprie dictae forte sunt multa vera, quae accipiuntur de libris Posteriorum. Illud enim est subjectum conclusionis demonstrationis, qua concluditur passio ejus de ipso. Sed accipiendo scientiam aliter, prout est una aggregatio tradita ex cognitione multorum cognoscibilium, simplicium et complexorum, principiorum et conclusionum, sicut Geometria dicitur una scientia: sic subjectum scientiae dicitur unum commune ad omnia ista subjecta scientiae proprie dictae, vel unum primum ad quod omnia alia attribuuntur. Pone enim unam scientiam demonstrantem de figura omnes passiones ejus in communi: aliam quae demonstrat omnes passiones specierum figurae de ipsis, haec videtur subalterna primae, nec in hac aliqua passio ostenditur de figura in communi, et tamen hujus subjectum videtur esse figura in communi, quia illud solum est commune ad omnia considerata in scientia illa. Si haec distinctio est bona, tunc Deus potest poni hic subjectum sicut in Theologia, licet nulla passio sit de ipso demonstrabilis, quia omnia considerata hic reducuntur ad ipsum, ut ad simpliciter primum. Sed sive Deus, sive substantia, ponatur hic subjectum, numquid de aliis posterioribus hic consideratis, sunt aliqua principia simpliciter ? Videtur quod non, quia omnia posteriora quoad quodlibet quod inest eis, habent causam.
Responsio, de posterioribus vere sunt principia complexa, propositiones scilicet immediatae. Ita enim immediate inest definitio numeri numero, sicut Angeli Angelo: unde in quinto cap. de per se, text, comment. 23. hominis multae sunt causae, sed quare homo est homo nulla. Tunc concedo quod posteriora sunt causata secundum se, et quodlibet sui simplex; tamen compositiones aliquae de eis, non habent alias compositiones priores causas veritatis, per quas possint demonstrari, alioquin esset tantum unum principium proprium in una scientia, in quo definitio subjecti de ipso praedicaretur.
Contra, per principium aliquod de quantitate, demonstrantur passiones quantitatis, sicut per principium de substantia passiones substantiae: igitur si principia sunt aeque prima, quia nullum est causa alterius, et conclusiones erunt aeque primo scibiles, et ita aeque primo scientia hic erit de substantia et quantitate. Item numquid aliqua veritas complexa incausata, est causa veritatis complexae causatae, sicut incomplexa incomplexae, cum nulla sit Deus ? Ad primum, quod principia non sunt aeque prima, licet nullum alterius veritatis sit causa, sicut patet de unitate et puncto ; non etiam ambo aeque secundum se nota, quia principia sunt notiora, quae habent terminos notiores, et termini unius sunt notiores naturaliter terminis alterius, ita etiam una est verior alia, unde immediatorum est ordo in veritate, licet non causalitas. Sic etiam est de articulis fidei, quorum nonomnes sunt aeque primi, quia non sunt de Deo immediate, et tamen omnes simpliciter sunt principa Theologiae, et similiter indemonstrabilia. Ad secundum, veritas complexa causatur a Deo, quia termini causantur a Deo, qui sunt causa veritatis complexae, sed non, quia Deus est Deus, ideo homo est homo, licet a Deo sit homo.