REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum Deus possit aliquid creare.
Alens. 2. part, quieti. 6. membr. 4. art. I. D. Tliom. I. part. quaest 45. art. I. et 2. D. Bonavent. hic art. 1. quaest. I. Richard. art. I . quiet. I . Occham quaest. A. Henric. summ. art. 2. quaest. 23. Vnsquez I. part. quaest. 172. Scot. in Oxon. hic quaest. 2. Vide eum 5. Metaph, quaest. 2. et iii). 7. quaest. 8.
Quod non 2. de Gen. text. 56.
Idem manens idem semper natum est facere idem ; igitur vel semper creat, vel nunquam creat.
Item, si aliquid creatur, igitur aliquid aliter se habet nunc quam prius. Sed passivum nunquam aliter se habet quam prius, nisi quia agens aliter se habet quam prius 1 igitur si aliquid creatur, Deus mutatur, quia ibi nihil est passivum, quod se habeat aliter quam prius.
Item, causa aeque determinata ad effectum semper aeque agit, quia si nunc agit, et aliquando non, igitur non est aeque determinata tunc ad agendum, sicut nunc. Si igitur Deus causasset, tunc esset determinatus ad agendum, et prius indeterminatus.
Item, inconveniens est ponere primum agens simpliciter agere a fortuna et a casu ; igitur agit per se propter finem ; igitur si naturaliter agit, non magis nunc quam tunc. Si vero voluntarie agit, non videtur quare expectat magis unum tempus quam aliud, nisi quod sic magis congruit effectui, cum ipsum sit aequaliter potens pro quolibet nunc.
Oppositum Gen. I. In principio creavit Deus caelum et terram.