Chrysostomus. Marcus evangelista matthaeum in ordine sequitur; et ideo postquam dixit Angelos ministrare, subiungit postquam autem traditus est ioannes, venit iesus in Galilaeam. Post tentationes, et Angelos ministrantes recedit in Galilaeam, instruens nos non resistere violentiis malignorum.
Theophylactus. Et ut ostendat nobis quod in persecutionibus decet recedere, et non expectare; cum vero inciderimus, decet sustinere. Chrysostomus.
Recessit etiam ut ad doctrinam et sanationes seipsum conservaret priusquam pateretur; hisque omnibus adimpletis, fieret obediens usque ad mortem. Beda. Ioanne tradito, recte incipit dominus praedicare; unde sequitur praedicans evangelium regni dei.
Desinente enim lege, consequenter oritur evangelium. Hieronymus. Cessante umbra, adest veritas; ioannes in carcere, lex in Iudaea, iesus in Galilaea, Paulus in gentibus praedicans evangelium regni. Regno enim terreno succedit paupertas, paupertati christianorum regnum tribuitur sempiternum.
Honor autem terrenus spumae aquae, vel fumo, vel somnio comparatur.
Beda. Nemo autem putet traditionem ioannis in carcerem statim post ieiunium quadraginta dierum domini factam; quisquis enim evangelium ioannis legerit, inveniet dominum ante traditionem ioannis multa docuisse, et multa miracula fecisse: habes enim in evangelio ipsius: hoc fecit initium signorum iesus; et postea: necdum enim erat missus ioannes in carcerem.
Fertur autem quia cum legisset ioannes matthaei, marci et Lucae volumina, probaverit quidem textum historiae, et vera eos dixisse firmaverit, sed unius tantum anni, in quo et passus est, post carcerem ioannis, historiam texuisse.
Praetermisso itaque anno cuius acta a tribus exposita fuerant, superioris temporis, antequam clauderetur ioannes in carcere, gesta narravit. Cum ergo dixisset marcus, quia venit iesus in Galilaeam, praedicans evangelium regni, subiungit, dicens quoniam impletum est tempus, et appropinquabit regnum dei. Chrysostomus. Siquidem completo tempore, quando scilicet venit plenitudo temporis, misitque deus filium suum, conveniens fuit humanum genus ultimam consequi dei dispensationem: et ideo dicit, quod appropinquabit regnum dei. Regnum autem dei idem est secundum substantiam cum regno caelorum, quamvis differt ratione: regnum enim dei intelligitur quo deus regnat; hoc vero est in regione viventium, quando facie ad faciem deum videntes, in bonis promissis existent. Sive amorem quis velit suscipere illam regionem, sive aliquam aliam confirmationem eorum qui imaginem induunt supernorum, quae per caelos intelliguntur.
Satis enim apparens est quod regnum dei neque loco, neque tempore concluditur.
Theophylactus. Vel completum esse dicit dominus tempus legis; quasi diceret: usque ad tempus praesens operabatur lex; amodo operabitur regnum dei, quod est secundum evangelium conversatio, quae convenienter assimilatur regno caelorum. Cum enim vides aliquem carne indutum secundum evangelium vivere, numquid non dices, quoniam iste habet regnum caelorum? quod non est esca, et potus; sed iustitia, et pax, et gaudium in spiritu sancto.
Sequitur poenitemini. Hieronymus. Poenitentiam enim agit qui vult aeterno bono, scilicet regno dei, adhaerere. Qui enim desiderat nucleum, frangit nucem. Amaritudinem radicis, dulcedo pomi compensat; periculum maris, spes lucri delectat; dolorem medicinae, spes salutis mitigat. Praeconia autem christi illi narrare digne possunt qui ad palmam indulgentiae meruerunt pervenire: et ideo postquam dixit poenitemini, subiunxit et credite evangelio; nam nisi credideritis, non intelligetis.
Poenitemini igitur, et credite; idest, renuntiate operibus mortuis: quid enim prodest credere sine bonis operibus? non tamen bonorum operum meritum adducit ad fidem; sed fides incipit, ut bona opera consequantur.