Quomodo intelligitur quod spiritus sanctus dicatur ingenitus.
Item videtur esse dubium quod Gregorius Nazianzenus in sermone de epiphania dicit, quod spiritus sanctus secundum quod est inde procedit ut sit ingenitus et non filius, medius ingeniti genitique.
Non enim videtur quod spiritus sanctus ingenitus dici possit. Hilarius enim dicit in Lib. De synodis, quod si quis duos ingenitos dicit, duos deos facit.
Et Athanasius dicit in epistola ad serapionem, quod non est ingenitus spiritus sanctus, quia imprincipiatum esse et ingenitum soli deo patri catholica ecclesia congregata apud Nicaeam recte et fideliter attribuit, et de solo patre hoc esse credendum et praedicandum, sub anathemate toti mundo mandavit.
Sed dicendum, quod ingenitus dupliciter accipi potest. Uno modo pro eo quod caret principio, et sic soli patri convenit, ut ex dictis Athanasii patet. Alio modo pro eo quod non est genitum, licet sit principium habens, et sic non solum Gregorius Nazianzenus in verbis praemissis, sed etiam Hieronymus in regulis definitionum contra haereticos spiritum sanctum dicit esse ingenitum.