Ad primum sic proceditur. Videtur quod divina investigare non liceat argumentando.
Eccli. 3: altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. Sed divina maxime sunt homine altiora, et praecipue ea quae fidei sunt. Ergo huiusmodi scrutari non licet.
Praeterea, poena non infertur nisi pro culpa. Sed, sicut dicitur Prov. 25, perscrutator maiestatis opprimetur a gloria. Ergo perscrutari ea quae ad divinam maiestatem pertinent est illicitum.
Praeterea, Ambrosius dicit: tolle argumenta, ubi fides quaeritur.
Sed in divinis, et maxime circa trinitatem, praecipue requiritur fides.
Ergo in hac materia non licet per argumenta veritatem investigare.
Praeterea, Ambrosius dicit de generatione divina loquens: scrutari non licet mysteria superna; licet scire quod natus sit, non licet discutere quomodo natus sit. Ergo eadem ratione nihil eorum quae ad trinitatem pertinent licet argumentis investigare.
Praeterea, sicut dicit Gregorius in homilia octavae Paschae, fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum.
Sed malum est meritum fidei evacuare. Ergo non licet rationibus de his quae sunt fidei perscrutari.
Praeterea, omnis honorificentia deo debetur. Sed secreta per silentium honorificantur; unde dicit dionysius in fine caelestis hierarchiae: super nos secretum silentio honorificantes. Et huic consonat quod dicitur in Psalmo secundum litteram Hieronymi: tibi silet laus, deus, id est ipsum silentium est laus tua. Ergo debemus a perscrutatione divinorum silere.
Praeterea, nullus movetur ad infinitum, ut philosophus dicit in I caeli et mundi, quia omnis motus est propter consecutionem finis, qui non invenitur in infinito. Sed deus in infinitum distat a nobis. Cum ergo perscrutatio sit quidam rationis motus in id quod perscrutatur, videtur quod divina perscrutari non debeamus.
Sed contra est quod dicitur 1 Petr. 3: parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est fide.
Sed hoc non potest esse, nisi ea quae sunt fidei argumentis perscrutentur.
Ergo perscrutatio per argumenta de his quae sunt fidei est necessaria.
Praeterea, ut dicitur Tit. 1, ad episcopum requiritur, ut sit potens exhortari in doctrina sana et contradicentes revincere. Sed contradicen fidei non possunt repelli nisi argumentis. Ergo in his quae sunt fidei argumentis oportet uti.
Praeterea, Augustinus dicit in I de trinitate: adiuvante domino deo nostro suscipiamus et eam quam flagitant rationem quod trinitas sit unus deus. Ergo rationibus de trinitate potest homo perscrutari.
Praeterea, Augustinus contra felicianum: quia non nimis inconvenienter duo ista discernis, cum ratione praemissa etiam testimoni non omittis, fateor secuturum quod ipse probaveris, scilicet quod rationibus et auctoritatibus utar. Et sic idem quod prius.
Responsio. Dicendum quod cum perfectio hominis consistat in coniunctione ad deum, oportet quod homo ex omnibus quae in ipso sunt, quantum possibile est, ad divina annitatur, ut intellectus contemplationi et ratio inquisitioni divinorum vacet, secundum illud Psalmi: mihi adhaerere deo bonum est. Et ideo philosophus in X ethicorum excludit dictum quorundam qui dicebant quod homo non debeat se intromittere de rebus divinis, sed solum de humanis, sic dicens: oportet autem non secundum suadentes humana sapere hominem entem neque mortalia mortalem, sed in quantum contingit immortale facere et omnia facere ad vivere secundum optimum eorum quae in ipso.
Tripliciter tamen contingit in hoc peccare. Primo ex praesumptione qua scilicet aliquis sic ea scrutatur quasi ea perfecte comprehensurus, et horum praesumptio arguitur iob 12: forsitan vestigia dei comprehendes et omnipotentem usque ad perfectum reperies? et Hilarius dicit: ne te inseras in illud secretum et arcanum inopinabilis nativitatis; ne te immergas, summam intelligentiae comprehendere praesumens, sed intellige incomprehensibilia esse. Secundo ex hoc quod in his quae sunt fidei ratio praecedit fidem, non fides rationem, dum scilicet aliquis hoc solum vult credere quod ratione potest invenire, cum debeat esse e converso; unde Hilarius: credendo incipe, scilicet inquire, percurre, persiste. Tertio ultra modum suae capacitatis ad divinorum perscrutationem se ingerendo, unde dicitur Rom. 12: non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut deus divisit mensuram fidei. Non enim omnes eandem mensuram sunt consecuti, unde aliquid est ultra modum unius quod non est ultra modum alterius.
Ad primum ergo dicendum quod illa dicuntur homine altiora quae capacitatem eius excedunt, non quae sunt digniora secundum naturam; quia his quae sunt digniora, quanto homo magis servato suo modo intendit, tanto magis perficitur. Sed si etiam in minimis considerandis aliquis modum suae capacitatis excedat, de facili incidit in errorem; unde Glossa ibidem dicit: haeretici duobus modis fiunt, scilicet cum de creatore vel de creaturis ultra modum intendentes in errores incidunt et a veritate recedunt.
Ad secundum dicendum quod perscrutari est quasi ad finem scrutari.
Hoc autem illicitum et praesumptuosum est, ut aliquis sic scrutetur divina quasi ad finem comprehensionis perventurus.
Ad tertium dicendum quod ubi quaeritur fides, argumenta tolluntur quae fidei adversantur et eam praecedere conantur, non illa quae ipsam modo debito sequuntur.
Ad quartum dicendum quod non licet hoc modo scrutari superna mysteria, ut ad eorum comprehensionem intentio habeatur, quod patet ex hoc quod sequitur: licet scire quod natus sit, non licet discutere quomodo natus sit. Ille enim modum nativitatis discutit, qui quaerit scire quid sit illa nativitas, cum de divinis possimus scire quia sunt, non quid sunt.
Ad quintum dicendum quod duplex est humana ratio. Una demonstrativa cogens intellectum ad consensum, et talis ratio non potest haberi de his quae fidei sunt, sed potest haberi ad evacuandum ea quae fidem esse impossibilem asserunt. Quamvis enim ea quae sunt fidei demonstrari non possint, non tamen possunt demonstrative improbari. Si autem talis ratio ad probanda ea quae sunt fidei induceretur, evacuaretur meritum fidei, quia iam assentire his non esset voluntarium, sed necessarium.
Ratio autem persuasoria sumpta ex aliquibus similitudinibus ad ea quae sunt fidei inducta non evacuat fidei rationem; quia non facit ea esse apparentia, cum non fiat resolutio in prima principia quae intellectu videntur. Nec iterum meritum fidei evacuat, quia non cogit intellectum ad consensum, unde assensus remanet voluntarius.
Ad sextum dicendum quod deus honoratur silentio, non quod nihil de ipso dicatur vel inquiratur, sed quia quidquid de ipso dicamus vel inquiramus, intelligimus nos ab eius comprehensione defecisse, unde dicitur Eccli. 43: glorificantes dominum quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc.
Ad septimum dicendum quod cum deus in infinitum a creatura distet, nulla creatura movetur in deum, ut ipsi adaequetur vel recipiendo ab ipso vel cognoscendo ipsum. Hoc ergo, quod in infinitum a creatura distat, non est terminus motus creaturae. Sed quaelibet creatura movetur ad hoc quod deo assimiletur plus et plus quantum potest. Et sic etiam humana mens semper debet moveri ad cognoscendum de deo plus et plus secundum modum suum. Unde dicit Hilarius: qui pie infinita persequitur, etsi non contingat aliquando, tamen semper proficiet prodeundo.