Hic deplorat miseriam ex praeteritorum memoria: et primo tangit memoriam praeteritorum, idest afflictionis praeteritae, quae memorata excitat taedium, praevaricationis, idest peccatorum, quae excitant conscientiae remorsum, desiderabilium, idest prosperitatum, quae causant et incendunt concupiscentiae desiderium. Isa. 38: recogitabo tibi annos meos in amaritudine animae meae. Secundo proponit passionem praesentium malorum: cum caderet populus ejus in manu hostili. Psal. 21: tribulatio proxima est, et non est qui adiuvet.
Tertio contemptum hostium: viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus, et omnia quae ad cultum religionis pertinebant. 1 machab. 1: dies festi ejus conversi sunt in luctum, sabbata ejus in opprobrium, honores ejus in nihilum.
Expositiones litterarum loci rhetorici, et sensus mystici sufficienter tanguntur in Glossis.