QUODLIBETA 7

 Quaestio 1

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 2

 Prologus

 Quaestio 3

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 5

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

Articulus 2

Utrum angelica simplicitas patiatur compositionem ex subiecto et accidente.

Circa secundum sic proceditur: videtur quod in Angelis non sit compositio accidentis et subiecti.

Argumentum 1

Quia esse accidentale causatur ab esse substantiali. Ergo et compositio accidentalis a compositione substantiali. Sed in Angelis non est compositio substantialis, quia sunt substantiae simplices, ut dionysius dicit. Ergo nec compositio accidentalis.

Argumentum 2

Praeterea, boetius dicit in Lib. De Trinit., quod forma simplex subiectum esse non potest.

Sed Angeli sunt formae simplices, secundum dionysium. Ergo non possunt esse subiectum accidentis.

Sed Contra

Sed contra, est quod Augustinus substantias spirituales ponit deficere a simplicitate divina per hoc quod est in eis compositio accidentis et subiecti.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod ex hoc aliquid est susceptivum formae substantialis vel accidentalis, quod aliquid habet possibilitatis: quia de ratione potentiae est ut actui substernatur, qui forma dicitur.

De Angelis autem diversi diversa sentiunt.

Quidam enim dicunt, quod sunt ex materia et forma compositi. Alii dicunt, quod sunt compositi ex esse et quod est, ut boetius dicit.

Et utroque modo oportet ponere potentialitatem in Angelo.

De primo enim modo patet. Similiter patere potest de secundo, quia omne quod non est suum esse, oportet quod habeat esse receptum ab alio, quod est sibi causa essendi.

Et ita, in se consideratum, est in potentia respectu illius esse, quod recipit ab alio. Et hoc modo ad minus potentialitatem ponere oportet in Angelo, quia Angelus non est suum esse, hoc enim solius dei est. Et ita relinquitur quod Angelus possit esse subiectum accidentalis formae.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod substantialis simplicitas in Angelis excludit compositionem materiae et formae, non autem compositionem ex esse et quod est; quam compositionem ad minus accidentalis compositio in Angelis praesupponit. Et iterum non oportet quod, si esse accidentale causatur a substantiali, compositio accidentalis a compositione substantiali causetur; quia substantia aliquo modo simplex potest esse subiectum accidentis, ut dictum est.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod boetius loquitur de illa forma simplici quae est actus purus, cui nihil potentialitatis admiscetur; et talis est solus deus.