Octavus articulus est quod Angeli sunt causa omnium quae naturaliter generantur et corrumpuntur in hoc mundo.
Hoc ex necessitate sequitur, si sunt causa motus caeli, qui est causa generationis et corruptionis in inferioribus corporibus ut dionysius dicit IV cap.
De div. Nom.. Quod enim est causa causae, est causa causati.