SENTENTIA LIBRI POLITICORUM

 LB

 Prooemium

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 LIBER 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

Lectio 7

Est autem genus aliud etc..

Postquam philosophus determinavit de una parte possessivae quae est acquisitiva cibi et aliorum necessariorum vitae, hic determinat de alia possessiva quae appellatur pecuniativa.

Et circa hoc duo facit.

Primo proponit conditionem ipsius.

Secundo determinat de ea, ibi, sumamus autem de ipsa etc..

Circa primum tria determinat de hac secunda parte possessivae. Primo enim determinat nomen eius; dicens quod vocatur pecuniativa, quia scilicet insistit circa acquisitionem pecuniarum.

Secundo dicit de ea, quod quia acquisitio pecuniarum est in infinitum, propter istam partem possessivae videtur hominibus quod nullus sit terminus divitiarum et possessionis: multi enim reputant quod haec pars possessivae sit una et eadem cum praemissa, propter vicinitatem, quam habet cum ipsa.

Tertio ponit comparationem huius possessivae ad praemissam: et dicit quod neque est eadem cum praedicta, neque tamen longe distat ab ea. Quod autem non sit eadem, manifestat per hoc quod praedicta pars possessivae, quae est acquisitiva cibi et aliorum necessariorum vitae, est naturalis; sed haec quae est acquisitiva pecuniae, non est naturalis.

Denarii enim non sunt adinventi a natura, sed per quamdam experientiam et artem sunt introducti; ideo autem dixit, quod non longe distant, quia pro denariis etiam necessaria vitae haberi possunt et e converso.

Deinde cum dicit sumamus autem etc., incipit determinare naturam pecuniativae.

Et quia pecunia est inventa propter commutationes faciendas, ideo circa hoc tria facit.

Primo ostendit quomodo commutatio se habeat ad res commutatas. Secundo determinat de commutatione naturali, ibi, est enim permutativa omnium etc.. Tertio determinat de commutatione pecuniaria, ibi, ex hac tamen facta est illa etc..

Dicit ergo primo, quod ad considerandum de pecuniativa debemus hinc accipere principium: est enim uniuscuiusque rei duplex usus: et conveniunt in hoc quod uterque est secundum se et non per accidens: differunt autem in hoc quod unus eorum est proprius usus rei, alius autem non est proprius sed communis. Sicut duplex est usus calceamenti: unus quidem proprius, scilicet calciatio, ad hunc enim usum factum est calciamentum; alius autem non est proprius, scilicet commutatio, non enim ad hoc est factum calciamentum ut homo commutet ipsum; sed tamen homo sic potest uti calceamento ut commutet ipsum vel pro pane, vel pro cibo. Et quamvis commutatio non sit proprius usus calceamenti, est tamen usus eius per se et non secundum accidens: quia ille qui commutat ipsum, utitur eo secundum valorem suum. Et sicut dictum est de calceamento, ita intelligendum est de omnibus aliis rebus quae ab homine possideri possunt.

Deinde cum dicit est enim permutativa etc., determinat de commutatione naturali; et circa hoc tria facit. Primo ostendit quorum sit ista commutatio. Secundo quomodo est introducta, ibi, in prima igitur communitate etc.. Tertio quomodo se habet ad naturam, ibi, talis quidem igitur commutativa etc..

Dicit ergo primo, quod permutatio potest fieri de omnibus rebus. Et prima quidem commutatio incoepit a rebus quae natura ministrat ad necessitatem humanae vitae, eo quod de his quidam homines plura habebant, quidam pauciora, sicut quidam habebant plus de vino, alii autem plus de pane: unde oportuit quod commutarent: et intantum fiebat commutatio, quousque unusquisque habebat quod sibi sufficiebat. Unde manifestum est quod cum denarii non sint a natura sicut dictum est, campsoria, quae est permutatio denariorum, non est a natura.

Deinde cum dicit in prima quidem igitur etc., ostendit quomodo est introducta talis permutatio: et dicit quod in prima communitate, quae est communitas unius domus, non erat opus aliqua tali commutatione, eo quod omnia necessaria vitae erant patrisfamilias, qui omnia providebat: sed quando iam facta est amplior communitas, scilicet vici et civitatis, propter hoc quod aliqui hominum communicabant cum omnibus, inter quos non poterat fieri commutatio; alii vero erant separati et in multis aliis rebus: ideo necessarium fuit illarum rerum, quae divisae erant, fieri commutationes, ut scilicet dum unus acciperet ab alio quod alter habebat ipse retribueret ei quod ipse habebat: quod adhuc servatur apud multas barbaras nationes apud quas non est usus denariorum, quae nihil plus commutant, nisi ea quae sunt eis opportuna ad vitam, sicut dando et accipiendo vinum et triticum et alia huiusmodi.

Deinde cum dicit talis quidem igitur etc., concludit ex praemissis quod talis commutativa non est praeter naturam, quia est de rebus quas natura ministrat; neque est species pecuniativae, quia non fit per denarios. Et quod non sit praeter naturam, probat per hoc quod est in supplementum per se sufficientiae, idest ut homo per huiusmodi commutationem habeat ea quae sunt necessaria sufficienter ad sustentationem humanae vitae.

Deinde cum dicit ex hac tamen etc., determinat de commutatione pecuniaria; et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo haec commutatio est per rationem inventa, cum non sit a natura. Secundo ostendit quod sit infinita, ibi, et infinitae utique divitiae etc..

Circa primum tria facit.

Primo determinat de prima inventione pecuniariae commutationis. Secundo de quadam commutatione pecuniaria superveniente, ibi, facto igitur iam numismate etc.. Tertio determinat de pecuniativa quae est circa huiusmodi commutationes, ibi, propter quod videtur pecuniativa etc..

Dicit ergo primo, quod ex prima commutatione quae erat ipsarum rerum necessariarum adinvicem, processit quaedam alia commutatio secundum rationem inventa. Cum enim auxilium hominum adinvicem per commutationes esset factum magis peregrinum, quia scilicet homines non solum ad propinquos sed etiam ad remotos coeperunt uti commutatione, adducendo ad se ea quibus indigebant et mittendo illis ea in quibus ipsi abundabant; propter istam necessitatem inventus est usus denariorum, eo quod non poterant de facili portari ea quae sunt necessaria secundum naturam ad remotas terras, puta vinum, aut triticum, aut aliquid huiusmodi. Et ideo ad huiusmodi commutationes in remotis faciendas ordinaverunt quod aliquid sibiinvicem darent et acciperent, quod de facili et expedite portari posset, et tamen de se haberet aliquam utilitatem: et huiusmodi sunt metalla, puta aes, ferrum et argentum et alia huiusmodi: haec enim sunt secundum se utilia, inquantum ex eis fiunt vasa vel aliqua instrumenta, et tamen de facili portari poterant ad remotum, quia modicum de istis, propter eorum raritatem, valebat multum de aliis rebus; sicut etiam modo homines qui debent longum iter peragere pro suis expensis loco denariorum aereorum, portant argenteos vel aureos. Propter praedictam autem necessitatem commutationis ad loca remota, primo fuit determinatum metallum solo pondere et magnitudine, sicut apud quasdam gentes habentur formae argenti non monetati; sed postea ut homines liberarentur a necessitate mensurandi vel ponderandi impresserunt aliquem characterem quod imponitur in signum quod metallum sit tantae quantitatis: sicut etiam in aliquibus locis imponuntur quaedam signa publica ad mensuram vini vel frumenti.

Sic ergo patet quod primo denarii sunt inventi pro commutatione rerum necessariarum.

Deinde cum dicit facto igitur etc., determinat de alia commutatione superveniente; et dicit quod postquam iam facti sunt denarii ex praedicta commutatione quae est ex necessitate facta propter res necessarias ex remotis locis habendas, subintroducta est species commutationis pecuniariae secundum quam denarii pro denariis commutantur: et haec vocatur campsoria, qua scilicet utuntur campsores denariorum. Et hoc quidem primo factum est simpliciter et quasi a casu; puta quod ex aliquibus terris in alias aliqui denarios transferentes carius eos expenderunt quam acceperint: unde postea per experientiam factum est artificiale, ut homo scilicet consideret de quo loco denarii transmutati et quomodo possint facere maximum lucrum; et hoc pertinet ad artem campsoriam.

Deinde cum dicit propter quod videtur etc., determinat de pecuniativa; et circa hoc duo facit. Primo concludit ex praemissis quae sit materia et actus huius artis. Secundo determinat quamdam dubitationem, ibi, etenim divitias etc..

Concludit ergo ex praemissis, quod ex quo incoeperunt denarii ad denarios commutari propter lucrum quodam artificiali modo, ars quae est circa denarios vocatur pecuniativa; et actus eius est quod possit considerare unde possit provenire homini multitudo pecuniarum: ad hoc enim est ordinata, sicut ad finem, ut faciat multitudinem pecuniarum et divitiarum.

Deinde cum dicit etenim divitias etc., determinat quamdam dubitationem circa praemissa. Quia enim dixerat quod pecuniativa est factiva divitiarum et pecuniarum, posset aliquis dubitare, utrum sint omnino idem pecuniae et divitiae.

Circa hoc ergo tria facit.

Primo ponit quorumdam opinionem.

Secundo inducit rationes in contrarium, ibi, aliquando autem rursus etc..

Tertio concludit determinationem veritatis, ibi, propter quod quaerunt etc..

Dicit ergo primo, quod multoties homines opinantur quod divitiae nihil aliud sint quam multitudo pecuniarum, eo quod pecuniativa et campsoria, cuius finis est multiplicare divitias, tota consistit circa pecunias, sicut circa propriam materiam.

Deinde cum dicit aliquando autem etc., ponit opinionem contrariam; dicens quod aliquando videtur fatuitas quaedam dicere quod nihil eorum quae sunt secundum naturam sint divitiae, puta triticum et vinum et alia huiusmodi: et quod totae divitiae sint denarii introducti per legem. Et ad hoc introducit duas rationes: quarum prima est, quia non sunt verae divitiae illae quae variata hominum dispositione, nullam dignitatem neque utilitatem habent ad necessitatem vitae: sed transmutata dispositione hominum qui utuntur divitiis denarii nullius sunt pretii, nec aliquid afferunt ad necessitatem vitae; puta si placeat regi vel communitati, (quod) non valeant. Ergo stultum est dicere quod divitiae totaliter nihil sint nisi multitudo pecuniarum.

Secundam rationem ponit, ibi, et numismate dives etc. Quae talis est. Inconveniens est dicere quod ille qui est dives, indigeat cibo vel pereat fame: sed multoties potest contingere quod homo abundans in denariis egeat cibo et moriatur fame, sicut dicitur fabulose de quodam meda nomine, quod, propter hoc quod habebat insatiabile desiderium pecuniae, petiit a deo et impetravit quod omnia quae sibi exhiberentur fierent aurea; et sic peribat fame habens multitudinem auri omnibus cibis sibi appositis conversis in aurum: ergo denarii non sunt verae divitiae.

Deinde cum dicit propter quod quaerunt etc., concludit determinationem veritatis; et dicit quod illi qui recte sapiunt, propter praedictas rationes dicunt aliud esse divitias et pecuniam, sive pecuniativam: sunt enim quaedam divitiae secundum naturam, scilicet de rebus necessariis ad vitam, sicut supra dictum est; et talis acquisitio divitiarum proprie pertinet ad oeconomicam: sed illa pecuniativa quae est campsoria multiplicat pecunias non omnibus modis, sed solum per denariorum permutationem: unde tota consistit circa denarios: quia denarius est principium et finis talis commutationis, dum denarius pro denario datur. Patet igitur secundum hoc, quod ditiores sunt qui abundant in rebus necessariis ad vitam vere loquendo, quam illi qui abundant in denariis.