SUPER AD THESS. I

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Capitulus 2

 Lectio 2

 Capitulus 3

 Lectio 0

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 1

Supra commendavit apostolus fideles de constantia in tribulationibus et aliis bonis, hic in futurum monet ad bene agendum. Et primo proponit generalem admonitionem; secundo specificat, ibi ut abstineatis.

Circa primum duo facit, quia primo proponit intentum, secundo rationem monitionis assignat, ibi ut abundetis, etc..

Dicit ergo: audivi bona vestra praeterita, sed in futurum rogamus, etc.. Inducit autem eos primo ex parte sua. Et ideo dicit rogamus. Ps. Cxxi, 6: rogate quae ad pacem sunt, etc.. Item ex parte christi, et sic dicit obsecramus, etc.. Obsecrat autem, quia erant perfecti. I Tim. V, 1: seniorem te ne increpaveris, sed obsecra ut patrem.

Sed quid rogat? ut quemadmodum, etc..

Docuerat eos apostolus quomodo oporteret eos ambulare in via communi iustitiae, quae est per mandata. Unde dicit: accepistis, etc..

Ps. Cxviii, 32: viam mandatorum tuorum, etc.. Item quomodo placerent deo in via consiliorum. Sap. IV, 10: placens deo factus est dilectus. Vel quomodo ambuletis, scilicet per rectam operationem. Io. XII, 35: ambulate dum lucem habetis. Quomodo placeatis, scilicet per rectam intentionem. Sic et ambuletis, id est, ut servetis primam doctrinam non recedendo ab ea. Gal. I, 8: sed licet nos aut Angelus de caelo evangelizet vobis praeter quam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.

Ratio monitionis accipitur primo ex fructu servatae monitionis; secundo ex ipsa monitione, ibi scitis enim quae, etc..

Dicit ergo: licet sitis boni, tamen per exercitium mandatorum et consiliorum abundabitis et proficietis. II Cor. IX, 8: potens est deus omnem gratiam abundare facere in vobis. Est enim charitas tam magna, quod semper restat quo proficiendum sit.

Item quae ex monitione accepistis, honesta sunt et utilia. Ps. XVIII, 8: lex domini immaculata, etc.. Prov. VI, 23: mandatum lucerna est, et lex lux et via vitae. Ideo dicit quae praecepta, id est, qualia. Et hoc per dominum iesum accepta ab eo. I cor.

C. XI, 23: ego enim accepi a domino quod et tradidi vobis, etc.. Hebr. II, 3: quae cum initium accepisset enarrari per dominum ab his, qui audierunt, etc.. Et haec sunt ista.

Haec est voluntas dei sanctificatio vestra, quasi dicat: omnia praecepta dei sunt ad hoc quod sitis sancti. Sanctitas enim dicit munditiam et firmitatem. Et omnia dei praecepta inducunt ad ista, ut quis mundus sit a malo, et firmus in bono. Rom. XII, 2: probetis quae sit voluntas dei, scilicet explicata per praecepta.

Deinde cum dicit ut abstineatis, monet in speciali. Et primo corrigit eos de quibusdam inordinationibus inter eos; secundo promovet ad observantiam bonorum, V cap., ibi de temporibus.

Tres autem inordinationes erant inter eos, scilicet carnalium vitiorum quantum ad quosdam, item curiositatis, item tristitiae de mortuis, et ideo de istis agit. Secunda, ibi de charitate autem. Tertia, ibi nolumus vos.

Circa primum duo facit, quia primo monet abstinere ab immoderato appetitu carnalium; secundo ponit rationem, ibi quoniam vindex.

Iterum prima in duas, quia primo prohibet luxuriam; secundo avaritiam.

Et coniungit haec semper: quia utrumque est circa obiectum corporale, licet hoc compleatur in delectatione spirituali.

Item, primo docet cavere luxuriam quantum ad non suam, secundo quantum ad uxorem propriam, ibi ut sciat.

Dicit ergo ut abstineatis a fornicatione.

Voluntas enim dei est abstinere a fornicatione, ergo est peccatum mortale, quia est contra praeceptum et voluntatem dei.

Tob. IV, 13: attende tibi ab omni fornicatione.

Sed et respectu uxoris abstineatis honeste, ut sciat unusquisque vas suum, id est, uxorem, possidere in sanctificatione, cessando ad tempus, et in honore, non in passione, ut scilicet passio praecedat; sicut et gentes, quia hoc est gentilium quaerere delectationes praesentes, non autem futurae vitae.

In sanctificatione et honore, quia hic est debitus usus matrimonii, quia est ad bonum prolis, vel ad reddendum debitum, et sic potest esse sine peccato; sed aliquando est veniale peccatum, si non efferatur concupiscentia ultra limites matrimonii, scilicet quando licet concupiscentiam habeat, non tamen uteretur ea nisi esset uxor sua. Sed quando est extra limites matrimonii, sequitur mortale, et hoc quando si non esset sua uxor, adhuc uteretur ea, et libentius cum alia. Hebr. Ult., 4: sit honorabile connubium, et thorus immaculatus.

Fornicatores autem et adulteros iudicabit deus. I Petr. III, 7: viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam cohaeredibus gratiae et vitae, ut non impediantur orationes vestrae.

Deinde cum dicit et ne quis, prohibet avaritiam. Unde dicit et ne quis supergrediatur, id est, violentiam inferat auferendo aliena per potentiam. Iac. II, 6: nonne divites per potentiam vos opprimunt? neque circumveniat per dolum. Ier. V, 27: sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo.

Deinde cum dicit quoniam vindex, etc., ponitur ratio monitionis, quam primo assignat ex divina ultione; secundo ostendit hanc ultionem esse iustam, ibi non enim vocavit.

Dicit ergo: abstineamus ab his, quia dominus est vindex. Gal. V, 21: praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum dei non consequentur.

Nam certe iuste ulciscitur, cuius una est ratio ex deo vocante, secunda ex contrarietate doni.

Si dominus vocat te ad unum, et tu agis contrarium, dignus es poena. Et ideo dicit non enim vocavit, etc.. Eph. I, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut simus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate.

Rom. VIII, 30: quos vocavit, hos et iustificavit, etc.. Ideo dicit itaque, etc.; quasi dicat: haec est una ratio specialis quam dixi.

Alia est ratio, quia contrariantur haec vitia spiritui, qui datus est nobis. Unde qui haec agit, iniuriam facit spiritui sancto. Ideo dicit qui etiam, etc.. Hebr. X, 28: irritam quis faciens legem Moysi sine ulla miseratione duobus, vel tribus testibus moritur, quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui filium dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? deinde cum dicit de charitate autem, etc., retrahit ab otiositate.

Sciendum est autem, quod sicut dicit Hieronymus in epistola ad Galatas, thessalonicenses erant liberales, et erat consuetudo apud eos divites dare multum; et ideo pauperes otiose inhaerebant beneficio eorum, non curantes labores, sed discurrere per domos. Et ideo primo commendat liberalitatem dantium; secundo otium accipientium dissuadet, ibi et operam detis.

Dicit ergo primo, quod non indigent moneri ad charitatem; secundo monet quod in ea proficiant, ibi rogamus autem.

Dicit ergo de charitate autem fraternitatis, id est, quod diligatis fratres, non est necesse scribere vobis. Rom. XII, 10: charitate fraternitatis invicem diligentes. Hebr.

Ult.: charitas fraternitatis maneat in vobis.

Et ratio est quia ipsi didicistis a deo, scilicet praeceptum in lege. Lev. XIX, 18: diliges amicum tuum sicut teipsum. Item in evangelio.

Io. XIII, 34: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, etc.. Vel didicistis interiori disciplina. Io. VI, 45: omnis qui audivit a patre et didicit, venit ad me, etc.. Et hoc addiscit per spiritum sanctum.

Deinde cum dicit rogamus autem, hortatur eos ad proficiendum in charitate, dicens: et quia habetis charitatem ad omnes, ideo rogamus ut proficiatis. Et licet alii abutantur, vos tamen insistatis. Prov. XV, 5: in abundanti iustitia virtus maxima est.

Deinde cum dicit et operam detis, arguit otiosos, et primo eorum inquietudinem; secundo ostendit quomodo eam reprimant; tertio quare.

Dicit ergo: operam detis, ut quieti sitis. Prov. VII, 10: garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens pedibus suis in domo consistere, etc.. II Thess. III, 7: non inquieti fuimus inter vos, neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, etc..

Otium reprimentes exercendo negotia.

Unde dicit et ut vestrum negotium agatis.

Prov. XXIV, 27: diligenter exerce agrum, ut postea aedifices domum tuam.

Dicit autem vestrum, sed numquid non alienum negotium est agendum? et videtur quod sic. Rom. Ult.: assistatis ei in quocumque negotio.

Respondeo. Dicendum est, quod omnia possunt inordinate fieri, si fiant praeter ordinem rationis, tunc scilicet quando aliquis se improbe gerit, et ordinate, scilicet quando servatur ordo rationis, et in necessitate, et hoc est commendabile.

Et operemini manibus vestris, id est, operando manibus vestris. Eccli. XXXIII, 29: multa mala docuit otiositas, etc. Ez. XVI, 49: haec fuit iniquitas sodomae sororis tuae, superbia, saturitas panis, et abundantia, et otium ipsius et filiarum eius, et manum egeno et pauperi non porrigebant, etc..

Et hoc est in praecepto omnibus illis, qui non habent alia unde licite vivere possunt; quia de praecepto naturae est, quod homo corpus sustentet, II Thess. III, 10: qui non vult operari, nec manducet.

Huius est duplex ratio. Prima propter exemplum aliorum. Unde dicit ut et honeste, etc.. Infideles enim videntes conversationem vestram sic otiosam, detestantur vos.

I Tim. III, 7: oportet autem illum testimonium habere bonum ab his qui foris sunt, etc.. Secunda ratio, ut non desideretis ea quae sunt aliorum; unde dicitur et nullius aliquid desideretis. Prov. XXI, 25: desideria occidunt pigrum. Eph. IV, 28: qui furabatur, iam non furetur, etc.. Et ideo haec inquietudo si reprimatur, est in bonum exemplum, et in repressionem desiderii.