Rex David senuerat, habebatque aetatis plurimos dies .
Semper excellentissima Virgo Maria desiderio sanctorum Patrum, et ardore optata, et quaesita fuit, ut Regem regum foveret per incarnationem in gremio, ut ipsum recipiendo calefaceret, in conservatione totius vitae Christi, in hoc mundo sibi ministrando, et staret in coelo empyreo pro peccatoribus exorando. III Regum, I, 1 et seq., significatur Virgo Maria per Abisag Sunamitidem, quae interpretatur pater meus abundans, vel patris mei rugitus, de cuius laude dicitur : Dixerunt ergo ei, scilicet David servi sui, id est, sancti Patres : Quaeramus in omni terra creaturam rationalem, quae sub coelo
est, domino nostro regi adolescentulam virginem, dignam, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo : Rex regum, et foveat eum, per incarnationem in gremio ventris sui, dormiatque in sinu suo, apud mundissimam mundissimus, in creatura creator, in filia Pater, in ancilla Dominus. Quaeramus etiam Virginem sapientissimam, charitate ardentissimam, quae ipsum Deum ad liberationem, et miserationem inflammet : habetur enim ibi, et calefaciat dominum nostrum regem. Quaeramus et Virginem sapientissimam, quae sciat, velit, et possit stare ut interpellatrix coram rege ad re- fraenandum, ad excusandum, ad judicandum, ad placandum. Quaesierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israel, ei invenerunt, licet difficillime, Abisag Sunamitidem, id est, Mariani. Hanc omnes eligamus, secundum illud Poetae :
Elige cui dicas : Tu mihi sola places.
Quaesita fuit in lege, et Prophetis, tempore Patriarcharum, et Prophetarum, sed inventa in Nazareth ab Archangelo Gabriele , in tempore gratiae in annuntiatione.
Item, Ipsa est peccatorum advocata, habens tria, scilicet sapientiam, facundiam, et fidelitatem, quae debet habere advocata : unde significatur per Bethsabee, III Regum, ii, 18 et seq., dixit Bethsabee, id est, Maria, ad Adoniam, id est, ad peccatorem I Bene, ego loquar prudenter, humiliter, instanter, et perseveranter, pro te, misero, egeno, et desperato. Sed cui ? certe Regi magno, forti, et glorioso. Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem : quod factum est in assumptione, ut loqueretur ei pro Adonia, id est, peccatore. Et surrexit rex, id est, Christus, in occursum ejus, hilariter, totaliter et solemniter. Positusque est thronus gloriae matri regis. In annuntiatione posita fuit Domina mundi in throno gratiae, in passione Filii in throno misericordiae, in nostra causa in judicio, in throno misericordiae, in assumptione vero sua ad coelos in throno gloriae. Unde sequitur : Quae sedit ad dexteram ejus, ut imperatrix, ut gratiarum distributrix. Et dixit ei rex : Pete fiducialiter pro omnibus, mater mea mundissima, mihi obsequiosissima, et super omnem creatu-
ram charissima : neque enim fas est, nec coram me, nec coram Angelis, ac omnibus sanctis, ut avertam faciem tuam, te pro quacumque re postulantem non exaudiendo.
Item, Ipsa est mater et domina salvationis : quod signatum est in Abiathar sacerdote, qui offenderat regem Salomonem. Cui dixit rex :... Equidem vir mortis tu es : sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam, id est, Mariam, ipsam honorando, te ei subjiciendo, et in ejus fidelitatem et misericordiam committendo, coram David patre meo .''
Item, Ipsa est templum charitatis. III Regnum, VI, 22, in cujus laude dicitur : Nihil erat in templo, id est, Maria, quod non auro tegeretur. Glossa : " Sola enim charitas regnat. " Duo ostia in templo de lignis olivarum . Glossa : " Dilectio Dei, et proximi" "
Item, Ipsa est nebula, et habitaculum absconsionis Filii Dei .
III Regnum, x, 1 et 2 : Sed ei regina Saba, id est, Maria, multo cum comitatu famulorum, et Sanctorum, imo et ipsius Filii sui, ingressa est Jerusalem, et hoc in die assumptionis. Saba est civitas regalis aethiopiae, unde haec regina fuit, quae praefuit duobus regnis aethiopiae, et aegypti.
Item, Ipsa est thronus totius Trinitatis. III Regnum, x, 18 et seq.: Fecit rex Salomon thronum, id est, Virginem gloriosam, et hoc in tempore gratiae, quando mater misericordiae in mundo est nata, de ebore, castitatis, puritatis, innocentiae, grandem, in natura, in gratia, in gloria,
In misericordia, In humilitate, in bonitate, in largitate, et in pulchritudine. Undo sequitur : Et vestivit eum totaliter, regaliter, plusquam omnem creaturam puram, auro fulvo nimis, id est, charitate suprema, imo et seipso. Qui habeat sex gradus. Primus est humilitas. Secundus, virginitas. Tertius, paupertas. Quartus, erubescentia. Quintus, patientia. Sextus, temperantia. Et summitas throni rotunda erat, spe coelestium. Et duae manus hinc atque inde tenentes sedile,id est, Mariani. Duae manus, scilicet timor et reverentia : habebat enim ad Filium timorem et reverentiam : quia licet esset ejus filius, tamen erat Dominus, et Deus. Et duo leones stabant juxta manus singulas : et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque et iride : non est factum tale opus mirabilitate, utilitate, pretiositate, dignitate, pulchritudine, in universis regnis, coeli, atque terrae.
Item, Ipsa est hydria et vas satietatis. III Regum, XVII, 12 et seq : In cujus laude dicit vidua, id est, Ecclesia : Vivit Dominus Deus tuus ! quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria, et paululumolei in lecytho . Ad quam Elias ait: Haec autem dicit Dominus Deus Israel : Hydria farinae, id est, Maria, non deficiet, quia semper potest et vult dare, quia largissima, quia ditissima, quia gratia plena. Nec lecythus olei minuetur, quo nos pascit semper, et ungit, et laetificabit.
Item, Ipsa est nebula refrigerans, pluens, et donans, in annuntiatione, id est, tempore gratiae. III Regum, xviii, 44 et 45 : Nubecula parva, id est, Maria,parva per humilitatem, sed immensa per gratiam, ascendebat, vel in nativitate sua, mundo apparendo, vel in assumptione coelos penetrando : vel, ascendebat per naturam, quia nobilissima, per gratiam, quia omni gratia ditissima, per gloriam, quia super omnes choros Sanctorum exaltata. De mari, id est, de hoc mundo. Et paulo supra, v. 41: Et ait Elias, id est, Christus, ad Achab : Sonus multae pluviae est, id est, gratiarum, omnes compluens, et gratiam quaerentibus infundens. Et infra, i. 45 : Cumque se verteret huc atque illuc, ecce coeli contenebrati sunt, et nubes, et ventus, et facta est pluvia grandis. Nam, ut ait Bernardus, de plenitudine ejus accipiunt singuli et universi .