Quid sit actio secundum diffinitionem.
Actio autem in tali communitate generahssima accepta a Gilberto Porretano sic diffinitur : Actio est secundum quam in id quod subjicitur agere dicimur. Est autem qualiscumque haec descriptio assignatio majoris declarationis quam nomen. Et cum dicitur, secundum quam, importatur modus causae formalis. Agens enim informatur actione cum actio nil sit nisi effectus processus potentiae agentis secundum formam quae est principium actionis et passionis : eo quod omnis actio ut actio transit in patiens, et omne activum hoc modo est transitivum. Quia autem in patiens transit, ideo additur, in id quod subjicitur. Subjicitur enim agenti patiens quod suam recipit actionem. Et agentis virtus praevalet super ipsum et imprimit ei per actionem formam. Et quia virtus agentis penetrat in patiens et transmutat ipsum, ideo dicitur, in patiens, et non ad patiens, vel supra patiens. Dicitur autem, agere dicimur, ut denotetur quod agens hoc modo denominatur ab actione sicut substantia denominata recipit accidentis praedicationem: et sic agens ab actione denominative dicitur et praedicatur, et est praedicatio accidentis de subjecto in quo est : hoc enim subjectum est causa actionis : hoc enim modo subjectum cadit in diffinitionem accidentis, ut docet Aristoteles in septimo ''primae philosophiae. Sic dicitur secans in id quod secatur : et sic dicitur urens in id quod urit, quia ustio procedit ab ipso in id quod uritur: et sic est in aliis.
Sunt tamen quidam sophistae objicientes contra inductam assignationem, dicentes quod qualitas quae est naturalis potentia, est secundum quam in id quod subjicitur agere dicimur: et sic videtur naturalis potentia actio esse.
Adhuc, Forma est secundum quam in id quod subjicitur agere dicimur; et sic forma videtur esse actio, quod est falsum.
Adhuc, Ars est secundum quam in id quod subjicitur agere dicimur : et ita ars actio videtur esse.
Adhuc Instrumentum, ut gladius vel fossorium, est secundum quod in id quod subjicitur agere dicimur : instrumentum ergo actio videtur esse.
Adhuc, Manus vel pes est secundum quem in id quod subjicitur agere dicimur: ergo tale membrum actio esse videtur.
Ad omnia autem haec et his similia solvitur per inductam istius assignationis explanationem, quod scilicet cum dicitur, actio est secundum quam in id quod subjicitur agere dicimur, hoc quod dico secundum quam notat agentis formalem denominationem, ut a secando dicitur secans, et ab urendo dicitur urens, et sic de aliis. Et in actionibus animae a docendo dicitur docens, et ab intelligendo intelligens, et sic de aliis. Hoc enim quamvis sine passione non sit, quia recipere pati est: tamen prout intelligere est processus actualis intellectus in intellectum, ista dicuntur actiones a quibus agens denominatur. Haec igitur est solutio ad praedicta : quia secundum naturalem potentiam non dicimur agere secundum actum. Sed nota quod naturalis potentia potentiale principium est actionis.
Similiter etiam solvitur id quod de forma objicitur, quod cum dicitur quod forma est secundum quam agere dicimur, hoc quod dico secundum quam, non notat id quod formaliter denominat id quod est agens secundum actum, sed notat tunc id quod perfectum est ut agere possit : et ideo forma quae est principium actionis, non denominatur agens ut est agens in effectu. Hoc etiam modo solvitur id quod de arte objicitur : quia ars non dicit nisi facultatem ad actionem, et non dicit id quod est actu agens. Similiter solvitur id quod objicitur de instrumento. Instrumentum enim non facit agere agentem, nec denominat ipsum,sed dicit causam mediam coadjuvantem in actione. Et ideo hoc quod dico secundum quam, non univoce sumitur in diffinitione etobjectis contra diffinitionem.
Si autem aliquis objiciat dicens quod hoc dico, secundum quam, infinitum est, et ideo non est causa notitiae sed potius ignorantiae: diffinitiones autem causa innotescendi fiunt: et sic hoc quod dico secundum quam non potest esse actionis diffinitivum, Dicendum igitur quod quia actio est unum de primis principiis, ideo non potest habere diffinitum et certum aliquid per quod diffiniatur ; sed infinitum potest habere, quod tamen finite determinetur ab eis quae in oratione eadem posita sunt. Et hoc modo determinatum et diffinitum potest esse innotescendi principium.
Et si objicitur quod idem ponitur in diffinitione sui ipsius cum dicitur, actio est secundum quam agere dicimur: agere et actio in re non differunt, quamvis differant in modo significandi,Dicendum est ad hoc quod agere per modum significandi dicit actionem ut exercitam, et hoc modo notior est nobis quam sit quando significatur ut conceptus quidam ; et sic diversificatum ponitur agere in diffinitione actionis.
Si autem adhuc quis objiciat dicens quod haec diffinitio non valet, cum non data sit per genus et differentiam: diffinitiones enim per genus et differentiamI debent dari: attendat qui sic objicit,quod diximus istam diffinitionem non esse diffinitionem proprie, sed diximus esse qualemcumque assignationem, quae majoris declarationis est quam nomen. Tales autem assignationes non dantur per genus et differentiam, sed per alia, sicut accidentia, vel causam, vel effectum, vel signum. Et generaliter per omnia illa quibus aliquo modo innotescere potest assignatum melius et expressius, quam innotescat per nomen. Sic igitur actio esl secundum quam in id quod subjicitur agere dicimur.