Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
De hilaritate donantis in donatione.
De hilaritate autem in donando et quam hilariter donavit hoc donum, non est qui possit digne exprimere. Si enim aliqua tristitia cordis in dando retractus esset, non totum in dono seipsum dedisset. Propter quod dicitur, Eccli. xxxv, 11 : In omni dato hilarem fac vultum tuum, et exsultatione sanctifica decimas tuas. Hoc enim solum datum est, quod omne datum est : quia in hoc dato nihil privatum sibi Christus retinuit, humanitatis simul et deitatis nobis omnia dona conferens.
Et hoc donum est signatum per omnem decimam ab omnibus tam in lege naturae quam in lege Moysi oblatam Per omnes illos decima sacerdotibus qui vicem et locum liberatoris tenebant, offerebatur, novem retentis partibus quae imperfectionem et indigentiam liberationis signabant, et decima oblata, quae perfectionem per quam per summum sacerdotem liberatio facta est, significat. Haec autem perfectio non est nisi in corpore et sanguine Domini, quam omnis significat decima. Hic ergo rex et sacerdos nobis dona sua conferens, quae omne datum in se habent, et per omnem decimam significantur, in omni hilaritate hoc exhibuit : omnino enim cor ejus
exhilaratum est, quando nimia charitas ejus se sensit a membris communicari ad perfectam membrorum incorporationem sibi factam in communionis dono.
Adhuc autem, in omni hilaritate perrusus est ille magnificus in liberalitate rerum, quando a se vidit tantum donum procedere. De proprietate enim magnifici est delectari et hilarescere in magna donando, et contristari si magna donare non poterit. Hoc autem optime significatum est, II Paralip. xxx, 1 et seq., ubi loquitur Scriptura de Phase quod celebravit Ezechias rex, qui regem Christum significat, et Phase ejus significat donum pretiosi corporis et sanguinis Christi, ubi sic dicitur, vv. 24 et 25 : Sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo. Et hilaritate perfusa omnis turba Juda, tam sacerdotum et levitarum, quam universae frequentiae quae venerat ex Israel ,etc. In hac enim hilaritate ad quam quidem sanctificantur sacerdotes et inferiorum ordinum ministri, sanctificatur tota frequentia populi communicans huic dono Domini nostri Jesu Christi. Et hoc est quod dicitur, Eccli.XXVI, 4 : Divitis et pauperis cor bonum, omni tempore vultus eorum hilaris. Largitoris enim et eorum quibus largitur hoc donum, necesse est cor hilarescere in jucunditate mutuae communionis : quamvis tristitia fuerit de passione imminente, tamen maxima fuit hilaritas in istius communionis collatione. Unde, Esther, IX, 22, dicitur :
Luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt. Quis enim non hilaresceret in tantorum bonorum collatione, sciens quod scriptum est, Proverb. XVI, 15 : In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus ? Omnis enim vita et omnis clementia et omnis imber gratiae ab ipso procedit sacramento : dicitur enim, Proverb .XIX, 12 : Sicut ros super herbam, ita et hilaritas regis : quia hilaritas ejus omnes perfundit gratia suae largitatis : qui enim semper per Apostolum suum dixit, II ad Corinth.IX: Hilarem datorem diligit Deus, non potuit in tantis suis donis non esse hilaris. Et iterum, ad Roman. XII 8 : Qui miseretur in hilaritate. Unde et ipse in tot misericordiae indiciis nobis exhibitis non nisi hilaris esse poterat. Et hoc optime significatur, Ruth, III,7, ubi dicitur : Cum comedisset Boos et bibisset, et factus esset hilarior, issetque ad dormiendum, ubi notatur, quod Booz noster, qui in quo robur interpretatur, eo quod sic robustus omnia perfecit nostrae redemptionis et sanctificationis opera, in caena cum suis sua donans in cibo et potu, factus est hilarior. Et sic ivit dormitum in crucem et sepulcrum. Unde etiam perfecto omni negotio dixit, Psal. IV, 9 : In pace in idipsum dormiam, et requiescam.
Sic ergo magnificus est in largitate, et hilaris in donatione.