MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
g V.
Videtur autem, quod adhuc superior debeat esse, scilicet de Potestatibus.
1. " Potestates sunt, ut dicit Bernardus, quarum virtute potestas tenebrarum comprimitur . " Haec autem potestas principem tenebrarum maxime comprimebat : ergo debebat fieri per Potestates.
2, Item, Glossa dicit super Missus, quod ideo Gabriel fortitudo Dei dicitur, quia illum nuntiabat, qui ad debellandum diabolum veniebat. Hoc autem est Potestatum. Ergo fieri debuit per Potestates.