De Justitia.
A. Justitia vera et perfecta ad Deum, est redditio debitae laudis in omnibus diuinae naturae : debitae gratiarum actionis
pro omnibus bonis et donis collatis, et malis perpessis : debitae satisfactionis pro omnibus commissis et omissis : debiti fervidi doloris pro omnibus gratiis neglectis.
B. Ille veram habet justitiam ad Deum, qui Deo fidelis est, semper et ubique, in omnibus praeceptis et votis servandis. Qui tantam diligentiam singulis operibus suis et temporibus apponit, quasi tota salus sua in unoquoque dependeat. Et qui puro propter Deum omnia opera sua bona facit, non propter aliquem favorem vel utilitatem praesentis vilae vel futurae. Et qui cum debita gratitudine singula dona percipit, et eis secundum ordinationem Dei fruitur semper et ubiqnc.
C. Vera justitia ad proximum est in duobus. Numquam facere proximo quod sibi juste non vult fieri: hoc est, numquam laedere vel offendere proximum verbo, vel facto, vel signo, vel consilio : in rebus, in corpore, et honore : numquam de ipso malum suspicari: numquam ipsi detrahere : numquam bonum ipsius pervertere vel diminuere: numquam eum in bono impedire. Haec enim nemo secundum justitiam sibi vult,fieri.
Item, Proximo suo facere quod sibi, juste vellet fieri: hoc est, proximum ho- norare : bonum de ipso sentire : omnia facta illius, etiam mala, in bonum convertere : semper in bono ejus congaudere, et in malo condolere : innocentiam
ipsius semper excusare, et ipsum absentem propugnare. Haec enim secundum justitiam quisque sibi vult fieri, Et dicitur, secundum justitiam, quia judex pro fure nolet suspendi, et tamen furem debet suspendere : quia illud nolle est secundum justitiam.Et praedo libenter vellet spoliari, ut sibi liceret spoliare, quod tamen facere non debet: quia illud velle non est secundum justitiam.
Item, Justitiam veram ad mortuos servat qui testamenta secundum ordinationem ipsorum expedire non tardat. Qui jejuniis, orationibus, et eleemosynis, secundum eorum confidentiam, paenas ipsorum pro posse suo alleviat et abbreviat. D. Bernardus : " Poenae illorum qui sunt in purgatorio, per jejunia, orationes, et eleemosynas abbreviantur . " item, Justitiam ad angelos servat, qui salutaribus eorum consiliis acquiescens, gloriam ipsis ex hoc debitam non retardat, quam pro impenso nobis obsequio promerentur.
I). Inductivum verae justitiae est, quod dicit David : Justus Dominus, et justitias dilexit . Idem, justo promittitur in praesenti spes et laetitia, secundum illud : Laetabitur justus in Domino, et sperabit
in eo . Item, justis indicitur exsultatio et, laudatio, secundum illud : Exsultate, justi, in Domino, rectos decet collaudatio . Item, quia justis prae dicitur securitas in judicio, secundum illud : Stabunt justi in magna, constantia . Item, justis fit aeternae vitae promissio, secundum illud: Justi in perpetuum vivent . ''Et quidquid boni Deus in Scriptura pollicetur, hoc maxime per justitiam acquiritur.
E. Officium verae justitiae est rectificare cognitiones et affectiones, ut semper In Deo sint: voluntatem, ut conformis sit divinae voluntati: intentiones, ut semper in Deo sint, et ad laudem ejus cuncta referamus. Similiter omnia verba et facta dirigere, ut semper ad aliquem specialem et rectum finem fiant. Et in his est argu-111mentum verae justitiae.
F. Argumentum vero injustitiae, est usurpare sibi quae proprie Dei sunt : scilicet amorem, laudem, honorem, vindictam. Vel quae proximi sunt, et proximo debentur. 0 Deus meus, gressus meos dirige secundum eloquium tuum, ut non dominetur mei omnis injustitia !