ITEM, IN PURIFICATIONE
BEATAE MARIAE.
Ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon , et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus sanctus erat in eo... Et venit in spiritu in templum. Et ipse accepit Jesum in ulnas suas. Luc. ii, 25, 27 et 28.
Nota, quod sicut sanctus Simeon, quem demonstrativum adverbium, Ecce, a multis commendabilem esse demonstrat, hodie Christum accepit in ulnas suas : ita et nos hunc laudabilem Simeon imitari debemus, ut digni simus Christum recipere in ulnas animas nostra, modo per gratiam, et in futuro per gloriam.
Ad hoc autem octo requiruntur, quas in verbis supra positis notari possunt.
I. Primo ergo debemus esse homines per mortalitatis nostr recognitionem. Unde dicit, Ecce homo. Homo enim secundum diffinitionem, est animal rationale mortale. Et vere, quod homo mortalis sit, et brevis sit vita ejus, per hoc probatur, quod comparatur tribus valde cito transeuntibus, videlicet aquae in terram dilabenti, et fumo fugienti, et vapori modicum apparenti.
De primo dicit mulier Thecuitis ad. David, II Reg. XIV, 14 : Omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertuntur.
De secundo dicit Job, XIV, 1 et 2 : Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.
De tertio dicit Jac. IV, 15 : Quae est vita vestra ? Vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur. Cum igitur mortalis sit homo, mirabile est, et miserabile quod audet se erigere contra Altissimum ; sicut fecit Antiochus, de quo legitur II Mach, IX, 8, 10 et 12, quo ita erat repletus superbia, ut videretur sibi fluctibus maris imperare..., et montium altitudines in statera appendere..: et sidera cali contingere se arbitrabatur: sed tamen ad agnitionem sui venire compulsus est, divina plaga percussus. Nam de curru regali cadens in terram, in gestatoria portabatur, et de corpore impii vermes scaturiebat, ac viventes in doloribus carnes ejus effluebant. Odore etiam ipsius et foetore exercitus gravabatur. Et cum nec ipse jam foetorem suum ferre posset, ita ait: Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire. Cum ergo mortales simus, consultum est nobis, ne Deum peccatis nostris impugnemus, sed potius cum ipso pacem habeamus.
II. Secundo morari debemus in Jerusalem per internas pacis conservationem. Unde dicitur : Ecce homo erat in Jerusalem. Jerusalem interpretatur pacifica. Tunc autem sumus in Jerusalem, cum pacem habemus ad Deum, nec eum criminibus nostris impugnamus. Unde dicit Apostolus ad Rom. v, 1 : Justificati ex fide, pacem habeamus ad Deum, Quam autem pacem nos oporteat habere ad Deum, declarat VI, 12, ubi ait: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus. Et vere expedit nobis, ut non peccatum, sed potius Spiritus sanctus regnet in nobis, ut videlicet ejus operatione nostra misera mortalitas gloriosam induat immortalitatem. Unde dicit Apostolus ad Romaa. viii, 11 : Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis : qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem spiritum ejus in vobis. Dicit etiam I ad Corinth. xv, 53 : Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem.
III. Verum, quoniam illi, in quorum cordibus pax Christi exsultat, ut dicitur Col. in, 15, debent compati miseriis miserorum : propterea tertio debemus habere nomen Simeon per viscerosam compassionem. Unde sequitur: Cui nomen Simeon. Simeon interpretatur audiens maerorem, et signat illos, qui viscerosa compassione audiunt pauperes moerentes, et clamantes. Talis est ipse Jesus Christus. Unde dicit Apostolus ad Hebr. IV, 15 : Non habemus Pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris. Talis etiam erat Job, qui dicit xxx, 25 : Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Tales quoque nos esse debemus. Unde ait Apostolus, I ad Corinth.XII, 26 : Si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra.
IV. Sed qui vero corde compatitur, etiam extrinsecus eleemosynas manu largitur : propter hoc quarto justi esse debemus per eleemosynarum largitionem. Unde sequitur : Et homo iste justus erat. Quod autem justum sit, quod dives pauperi eleemosynas suas largiatur, testatur Psalmista qui ait in Ps. CXI, 9: Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in saeculum saeculi. Ex isto loco sufficienter potest haberi, quomodo eleemosyna debet dari. Dicit enim, dispersit, id est, diversimode sparvit, non totum in unum locum projecit. Dedit pauperibus, non divitibus, et non uni tantum sed pluribus. Melius est enim plures patronos habere, quam unum, vel paucos : et saepe plurium orationes efficaciores sunt apud Deum, quam unius. Item, quod justus teneatur eleemosynas erogare, probatur Proverb, XXI, 26, ubi dicitur : Qui justus est, tribuet, et non cessabit. Item dicitur in Ps. XXXVI, 21 : Justus miseretur et tribuet, id est, res tribuet. Et post pauca : Justus tota die miseretur et commodat : et semen illius in benedictione ''erit '. ''Justus ergo du pliciter miseretur, videlicet res suas dando pauperibus, et commodando.
V. Sed quia nullus de justitia sua nimis debet confidere, sed potius se servum inutilem reputare ; propterea quinto debemus esse timorati per trepidantem humilitatem. Unde sequitur : Et timoratus. Talis erat Job, qui ait IX, 28, 30 et 31 : Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae : tamen sordibus intinges me. De his autem, qui timorati sunt, id est, per humilitatem in timore fundati, dicit Dominus in Isa. LXVI, 2 : Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos ?
VI. Verum quia non debemus solum Domino servire in timore ; sed etiam oportet ut exsultemus ei cum tremore, id est, ut tremori exsultationis solatium adjungamus: ob hoc sexto debemus esse exspectantes consolationem Israel per certae spei hilaritatem. Unde sequitur : Exspectabat consolationem Israel. Igitur quia spes est certa exspectatio futuras beatitudinis ; debemus per hilaritatem spei consolationem filiorum Dei exspectare : propter quod dicit Apostolus ad Hebr. VI, 19 : Spem sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis. Item, ad Hebr. x, 23 : Teneamus spei nostris confessionem indeclinabilem, (fidelis enim est qui repromisit.)
VII. Sed quoniam ille qui separat aeternam consolationem, talem se exhi- bere debet, ut dignus sit illius rei quam exspectat ; propterea septimo Spiritus sanctus esse debet in nobis per omnimodam vitae puritatem. Unde sequitur : Et Spiritus sanctus erat in eo. Hospitari itaque debemus Spiritum sanctum per omnimodam vitas munditiam. Mundus enim est Spiritus sanctus, nec habitabit in corpore subdito peccatis, sicut dicitur Sapient, i, 4. Hinc est, quod legitur Luc. III, 22, quod Jesu baptizato... descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum. Per quod datur intelligi, quod in neminem descendit Spiritus mansurus cum eo, nisi purus sit et mundus ; purus corpore, et mundus corde. Unde Paulus ait, I ad Corinth. VI, 13 et 19 : Corpus non fornicationi debetur, sed Domino : et Dominus corpori... An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ?
VIII. Verum quoniam ille, in quo habitat Spiritus sanctus per castitatem concupiscit in atria Domini (Psal. lxxxiii, 3), propter hoc octavo debemus venire in templum non manu factum, sed per assiduitatem ferventis desiderii. Unde sequitur : Et venit in Spiritu in templum. Sic etiam legitur Luc. ii, 37, de illa beata Anna vidua et Prophetissa, quod non discedebat de templo, jejuniis, et obsecrationibus serviens nocte ac die. Ille igitur in Spiritu venit in templum, qui quotidie per fervens desiderium rapitur usque in tertium coelum : sicut loquitur Apostolus de se, II ad Gor. xii, 2 '. Primum coelum est dulcis societas omnium electorum. Secundum coelum est speciosa claritas omnium Angelorum. Tertium coelum est ipsa gloriosa Trinitas, a qua fluit omnis societas beatorum. Qui ergo in hoc coelum fuerit spiritu raptus, talis potest accipere Jesum in ulnas suas, ac dicere : Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace. Quia viderunt oculi mei salutare tuum '. Potest etiam laetus cantare : Sus-
''cepimus Deus misericordiam tuam, in medio templi tui '.''
Rogate ergo, charissimi, Dominum, ut sic Beatum Simeonem bonis operibus imitemur, ut tandem cum. ipso Beate Marias virginis filium in ulnas nostras laeli suscipere mereamur. Quod nobis praestare, etc.