IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum terminus aequivocus possit contrahi per immediate adjunctum : ita quod de virtute sermonis solum possit accipi pro altero ejus significato
Quod sic videtur. Nam multum est aequivocum, ad multum in aere, et in aqua, per Philosophum 7. Phys. contexi. 25. et 26. sed cum dicitur multum in aere, jam contrahitur, ergo, etc.
Item, per Philosophum ibidem, context. 24. et primo Topic, cap. 12. Album esse aequivocum ad album in voce, et ad album in colore: sed cum dicitur, album in voce, jam contrahitur: ergo, etc.
Item, si dicatur, Ajax venit ad Trojam; et Ajax fortiter pugnavit: dubium est utrum de eodem Ajace fiat sermo. Sed si dicatur, Ajax venit ad Trojam, et idem fortiter pugnavit ; certum est quod de eodem fit sermo: Ajax ergo contrahitur per hoc relativum idem.
Item, nisi terminus aequivocus posset contrahi per immediate adjunctum, in nominibus propriis frustra adderentur cognomina : nam cum sic dicitur, Petrus Heliae, nisi ly Heliae, quod est cognomen, contraheret ly Petrum, frustra adderetur.
Ad oppositum,nihil contrahitur ad illud, quod actu significat, quia enim homo signifleat naturam humanam, ideo ad naturam humanam contrahi non potest, sed terminus aequivocus actu significat plura sub propriis rationibus ; ergo ad nullum eorum contrahi potest.
Item, adjunctum non permutat naturam illius, cui adjungitur, quasi sic sibi non adjungeretur : sed de ratione termini aequivoci est, quod significet plura; ergo manente ejus natura ad nullum eorum contrahi potest.
Item, si posset contrahi per immediate adjunctum, tunc quaero utrum illud immediate adjunctum significet idem, quod terminus aequivocus in altero ejus significato: vel significet aliquam ejus proprietatem, vel significet aliquod, quod pertinet ad alterum significatum, quod contrahi non debet. Si primo modo, erit ibi nugatio. Si secundo modo, scilicet quod sit ibi contractio, ratione alicujus significantis proprietatem alterius significati, et ita ratione convenientiae rei sit contractio, tunc posset esse contractio hic, Omne animal est homo. Si tertio modo, erit repugnantia intellectuum: uare , etc.