REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Explicat de nihilo fieri sumi tripliciter, et in quaestione sensus est, an post nihil ordine naturae, vel durationis praecedens, possit Deus aliquid facere ? Explicat optime duplicem prioritatem naturae, positivam ac privativam. Ponitur sententia Philosophi negantis creationem in tempore, quam refutat in Oxon. I. dist. 8. quaest, ult. ubi num. 13. et dist. 39. et 43. Probat Deum ad extra omnia contingenter producere, et sic nihil ab aeterno necessario produxisse ; Philosophus autem ponit aeterna omnia necessaria. Ostendit primo, contra Henpicum (de quo lale 1. dist. 8. quaesl. 5. num. 6.) Fecundum Philosophum Intelligentias effective esse a Deo.
Ad quaestionem dico primo distinguendo de creare, quia creare est de nihilo producere, secundum Anselmum Monolog. cap. 8. et illud de potest intelligi tripliciter. Primo, sicut dicimus de Iacente, quando de nihilo loquitur, quia omnino loquitur ; sic de nihilo, quod omnino non fit. Secundo, de nihilo tanquam de materia, et tunc non negatur fieri omnino, sed est de nihilo tanquam de materia. Tertio, dicitur de nihilo fieri ordinabiliter, hoc est, post nihil, et de sic nihilo intelligitur quaestio. Et illud adhuc potest dupliciter intelligi, quia vel est hic ordo durationis, cum aliquid fitjpost nihil, sic quod post nihil, duratione fiat aliquid ; vel quod non fit nihil prius duratione, sed tantum natura. Et utroque istorum modorum est videndum si aliquid potest fieri de nihilo ?
Primo, secundum quod intelligitur ordo naturae, et hoc potest dupliciter intelligi: Vel ordo naturae actualiter et positive ; vel tantum in potentia, et circumscriptive, vel privative. Exemplum primi, sicut materia est prius forma, et causa effectu ordine naturae actualiter et positive. Exemplum secundi, quando aliquid non habet aliquid nisi ab alio, ut materia non habet formam, nisi ab aliquo introducente, et tunc circumscripte isto introducente vel agente, manet sub negatione formae, et tunc illius non esse est prius natura forma negative et privative, hoc est, remotione vel negatione formae.
Loquendo de ordine naturae primo modo, scilicet actu et positive, non potest aliquid fieri post nihil, sic, quod non esse actu et positive praecedat esse, sicut causa effectum naturaliter. Secundo modo est ordo naturae inter aliquid et nihil, ita quod res, quae non habet esse nisi ab alio per creationem, circumscripta illo alio, manet sub negatione esse; sicut aer, esto quod esset aeternaliter illuminatus, adhuc prius natura esset tenebrosus quam luminosus, hoc est, circumscripto illo alio, a quo habet lumen, de se esset sub negatione luminis, non tamen de natura sua includit tenebram. Sic creatura prius non habet esse, hoc est, circumscripto dante esse, quantum est de se, sub non esse, et sic natura prius est non esse ejus quam esse, non tamen intra suam essentiam includit non esse, quia naturae suae non repugnat habere esse ab alio, ?ec repugnat sibi non esse circumscripto dante esse illo modo.
Loquendo igitur de creatione ut solum non esse praecedat esse natura, videndum est an Deus possit aliquid creare ?
Et dicitur quod non, secundum intentionem Philosophi, quia ipse ponit quod primus effectus est motus caeli, et non sic, quod motus secundum se sit primus effectus, sed orbis motus, quia ut habetur 7. Metaph. solum compositum generatur, neque album solum, sed homo albus, tam in accidentibus quam in substantia ; una pars igitur praesupponitur. Loquendo tamen de istis productis inferioribus, in omni productione praesupponitur materia,
ideo nihil poneret Philosophus simpliciter novum secundum quodlibet sui. Unde dicitur quod Philosophus non posuit Intelligentias esse effective a Deo , sed est ordo inter Intelligentias essentiales, sicut inter numeros, qui non est ordo efficientiae, sed dependentiae.
Motivum hujus opinionis est dictum Philosophi primo de Caelo, text. 102. 103. et 158. ubi dicit contra Platonem quod omne productum potest desinere: et 9. Metaph. text. 17. ponit Intelligentias esse aeternas; igitur non possunt desinere, et per consequens non erant productae.
Praeterea sic Commentator 12. Metaph. com. 41. Nihil potest esse perpetuum ab alio, et in se possibile, nisi motus caeli tantum ; igitur videtur expresse quod non poneret istam creationem.
Contra istum modum ponendi est argumentatum primo lib. dist. 8. primo per auctoritatem Aristotelis, quod intentio sua non sit negare istam creationem ; et probatur per auctoritates suas 2. Metaph. Quapropter sempiternorum principia esse talia necesse est, quia maxime tale, etc. Hoc est, quod est causa veritas aliorum, maxime est verum, sicut ignis est maxime calidus formaliter, quia est causa aliorum calidorum, et ista causalitas non potest esse nisi efficientiae, cum dicit quod maxime sunt vera, quia causa aliorum.
Item 2. de Caelo text. 4. dicit Philosophus quod his clarius, his obscurius determinatum est esse a primo, clarius puta sempiternis, obscurius puta corruptibilibus.
Item, de intentione Commentatoris de Substantia Orbis plane habetur quod primum est causa omnium esse. Et iste Doctor concedit quod ibi contradicat sibiipsi propter rationem Aristotelis, qui concessit quod primum non potest movere immediate orbem, ut patet ex intentione 8. Physicor. Non quia virtus infinita non potest esse in magnitudine solum, sed quia virtus infinita movens per modum naturae, non potest movere in tempore, quia si sic, cum virtus finita posset idem movere in multo majori tempore augendo virtutem, minuetur de tempore ; et si sic, tandem in aequali moveret virtus finita cum virtute infinita agente secundum ultimum potentiae, quia ex necessitate naturae illud manifeste est impossibile ; igitur quod movetur in tempore, immediate movetur a virtute finita, et quia movetur per tempus infinitum, aliquo modo movetur a virtute infinita ; igitur necessarium est ponere duos motores.
Sed quod causa prima et secunda concurrant ad effectum, potest intelligi tripliciter. Vel quod prima producat secundam, et tunc concurrunt, quia secunda est a prima. Vel quod prima non producit secundam, sed dat sibi influentiam, vel motum, sicut manus baculo, vel quod ambae immediate concurrant respectu effectus, unum tamen principalius, sicut Sol, et generans particulare ad productionem hujus generati, ita quod utrumque agit propria virtute, unum tamen principalius. Sed illo tertio modo non posset Deus, et motor conjunctus concurrere respectu motus caeli, quia ex intentione Philosophi, nihil potest primum movere in tempore immediate per se, neque cum alio. Neque potest poni quod concurrunt secundo modo, quod Intelligentia movens recipiat a Deo motum ; tum quia Intelligentia ista immobilis est sicut Deus, quia caelum est primum mobile ; tum quia si reciperet influentiam, sic reciperet esse a Deo, quia secundum Philosophum, nullum accidens est in ipsa, et nunc habetur propositum, quia si Deus causat influentiam in ea, causat esse in ea ; igitur oportet quod Philosophus intelligat quod Deus, et motor conjunctus concurrant primo modo; et tunc potest salvari intentio Philosophi, quia primum movet in ratione efficientis, et in ratione finis, ita quod movet in ratione efficientis ipsum caelum mediate, immediatus tamen effectus ejus est prima substantia dependens, et illa movet caelum effective immediate, propter amatum et desideratum ; et sic Deus immediate movet istam Intelligentiam finaliter; sed caelum movet effective mediate, finaliter vero immediate.
Et tunc potest salvari, quod propter ejus infinitatem motus est infinitus secundum durationem, sed propter movens proximum est in tempore, et esset finitus, quantum est ex parte illius moventis secundum se. Si enim tam Intelligentia movens immediate quam Deus, esset a se incausabiliter, non esset major ratio quare unum prius dependeret ab alio, quam e contra, nec quare unum magis esset primum ens quam aliud.
Item, secundum Philosophum, est ibi ponere intelligens et intellectum, inter Intelligentias ; et manifestum est quod objectum movet ad intelligere, quia secunda Intelligentia potest intelligere primam perfecte, cum possit perfecte in quodcumque ens, et non potest esse perfecta intellectio primae Intelligentiae, nisi ipsa moveat intellectum secundae Intelligentiae, quia inferius nunquam movet ad perfectam intellectionem superioris ; igitur oportet quod ibi sit causalitas intellectionis, igitur et causa esse, secundum Aristotelem, quia non ponit intellectionem differre ab esse, nec ab essentia intelligentis.