Glossa. Posita praedicatione christi ad turbas, agit evangelista de vocatione discipulorum, quos fecit suae praedicationis ministros; unde sequitur et praeteriens secus mare Galilaeae, vidit simonem, et Andream fratrem eius. Theophylactus.
Sicut ioannes evangelista refert, praecursoris erant discipuli Petrus et Andreas.
Videntes vero quod ioannes de iesu testimonium dederat, adiuncti sunt ei; post haec dolentes, quia ioannes traditus erat, ad artem propriam sunt reversi; unde sequitur mittentes retia in mare: erant enim piscatores. Vide autem eos de laboribus propriis enutritos, et non ex iniquitate: tales enim digni erant christi primi discipuli fieri; unde subditur et dixit eis iesus: venite post me. Nunc secundo illos vocat: est enim haec secunda vocatio respectu illius quae legitur in ioanne. Ad quid autem vocentur, ostenditur cum subditur faciam vos fieri piscatores hominum. Remigius. Quia per rete sanctae praedicationis, pisces, idest homines, de profundo pelagi, idest infidelitatis, ad lucem fidei traxerunt. Admiranda autem est ista piscatio. Pisces enim cum capiuntur, mox moriuntur; homines cum capti sunt, verbo praedicationis potius vivificantur.
Beda. Piscatores autem, et illitterati mittuntur ad praedicandum, ut fides credentium in virtute dei, non in eloquentia atque in doctrina esse putaretur.
Sequitur et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum. Theophylactus. Non enim oportet intervallum facere; sed statim sequi dominum. Post hos vero piscatur Iacobum et ioannem: quia et illi pauperes existentes, tamen senectutem nutriebant paternam; unde sequitur et progressus inde pusillum, vidit Iacobum zebedaei. Reliquerunt autem patrem, quia in sequela christi eos erat impediturus. Sic et tu cum a parentibus impediris, relinque eos, et accede ad deum. Ostenditur autem quod zebedaeus non credidit; mater vero apostolorum credidit, quae secuta est christum mortuo zebedaeo. Beda. Quaeri autem potest quomodo binos vocaverit de naviculis piscatores, primo Petrum et Andream, deinde progressus paululum alios duos filios zebedaei, cum Lucas dicat Iacobum et ioannem vocatos fuisse ad adiuvandum Petrum et Andream, et christum Petro tantum dixisse: noli timere: ex hoc iam homines eris capiens; simul tamen, subductis ad terram navibus, eos fuisse secutos. Unde intelligendum est, hoc primo esse factum quod Lucas insinuat, et postmodum ad capturam piscium eos ex more remeasse, ut postea fieret quod marcus hic narrat. Tunc enim secuti sunt dominum, non subductis ad terram navibus, tamquam cura redeundi, sed tamquam vocantem, ac iubentem ut sequerentur.
Hieronymus. Mystice autem hac quadriga piscatorum vehimur ad aethera, ut elias; his quatuor angulis construitur prima ecclesia; his quatuor litteris Hebraicis, tetragrammaton, nomen domini agnoscitur a nobis, quibus simili exemplo praecipitur ut audiamus vocem domini vocantis, et obliviscamur populum vitiorum, et domum paternae conversationis, quae est stultitia deo, et rete aranearum, in quo nos velut culices pene lapsos tenebat aer inanis, qui pendet in nihilum, navem pristinae conversationis abominantes.
Pellibus enim mortuis tegitur Adam, qui est genitor noster secundum carnem; et nunc, deposito vetere homine cum actibus suis, novum sequentes hominem, pellibus tegimur Salomonis, quibus sponsa gloriatur se esse formosam factam. Simon autem obediens, Andreas virilis, Iacobus supplantans, ioannes gratia in Latino sonant: quibus quatuor nominibus in agmen domini coniungimur, obedientia ut audiamus, virilitate ut pugnemus, supplantatione ut perseveremus, gratia ut conservemur: quae quatuor virtutes cardinales dicuntur; per prudentiam enim obedimus, per iustitiam viriliter agimus, per temperantiam serpentem calcamus, per fortitudinem gratiam dei meremur. Theophylactus. Scias item primum hic vocari actionem, deinde contemplationem; Petrus enim activae symbolum est, ferventior enim erat aliis, sicut activa est; ioannes vero contemplationem significat, plus enim de rebus divinis disserit ioannes.