Quomodo intelligitur quod spiritus sanctus dicitur medius patris et filii.
Item in verbis praemissis Gregorii Nazianzeni dubium est quod dicit, spiritum sanctum esse medium ingeniti genitique, idest patris et filii, cum magis dicatur esse tertius, vel tertia in trinitate persona, ut supra dictum est.
Sed dicendum, quod non dicitur esse medius secundum ordinem enumerationis, qui respondet ordini originis, sic enim filius medius est inter patrem et spiritum sanctum; sed dicitur medius quasi communis nexus amborum: est enim communis amor patris et filii. Et similiter exponendum est quod epiphanius dicit in libro de trinitate, quod spiritus sanctus est in medio patris et filii.