Hic ostendit causam tantae miseriae: et primo proponit ipsum peccatum; secundo peccati progressum, ibi, sordes ejus in pedibus ejus. Circa primum duo facit. Primo proponit peccatum, peccatum, anthonomastice infidelitatis et idolatriae.
Proverb. 14: miseros facit populos peccatum.
Secundo ponit peccati effectum. Primo instabilitatis miseriam: propterea instabilis facta est; idest, non stetit in terra sua, sed captivata est, et fugit in alias regiones. Isa. 57: impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Secundo confusionis ignominiam: omnes qui glorificabant eam, benedicebant tempore prosperitatis, spreverunt illam, quia viderunt ignominiam, adversitatis. Job 29: auris audiens beatificabat me, et oculus videns, testimonium reddebat mihi. Tertio cordis tristitiam: ipsa autem gemens conversa est retrorsum, a prosperitate, qua in deo proficiebat. Psal. 39: convertantur retrorsum, et erubescant qui volunt mihi mala.