Nonus articulus est quod Angeli sunt factores omnium corporum naturaliter compositorum, sive humanorum, sive aliorum; quia causare aliquid ex aliquo est facere.
Hoc potest calumniam habere, eo quod verbo faciendi ut plurimum utimur in operibus artis, et non operibus naturae; non enim consuete dicitur quod pater facit filium; unde et secundum hunc modum loquendi philosophus dicit in VI ethic.
Quod ars est recta ratio factibilium; et secundum hoc inconsuetum videtur quod Angeli vel caelestia corpora faciant corpora humana vel alia corpora composita naturaliter generata. Id enim videmur facere quod est in arbitrio nostro quale futurum sit; cujusmodi sunt corpora artis. Opera autem naturae non subsunt arbitrio naturalium causarum, sed consequuntur necessitatem ordinis naturalis subjectam arbitrio dei instituentis naturam: unde facere effectus naturales magis solet attribui deo.
Invenitur tamen verbum faciendi attributum etiam causis naturalibus, secundum quod consuevit dici quod omne agens facit simile sibi; prout ignis dicitur calefacere, quod nihil est aliud quam facere calidum; et secundum istum modum loquendi dici posset quod corpora caelestia et etiam Angeli faciunt corpora composita inferiora.
Sed in talibus sequendus est magis usus loquendi, quia secundum philosophum nominibus est utendum ut plures; quamvis vanum videatur contendere de nominibus, ubi constat de rebus.