Decimus articulus est, an propter praedicta beneficia quae habemus per Angelos, eos revereri debeamus.
Ad hoc plana est responsio: quia non debemus eos revereri reverentia latriae ut auctores dictorum beneficiorum, sed ut ministros reverentia duliae, quia propter haec beneficia debemus eos diligere. Dicit enim Augustinus in I de doctr. Christiana: in praecepto quo debemus diligere proximum, et sancti Angeli continentur, a quibus tanta nobis officia impenduntur misericordiae.