Supra ostendit apostolus multipliciter eminentiam christi ad Angelos, hic ex hoc concludit, quod magis obediendum est doctrinae christi, scilicet novo testamento, quam veteri testamento.
Et circa hoc tria facit.
Primo enim ponit conclusionem intentam; secundo inducit rationem ad conclusionem intentam; tertio confirmat consequentiam rationis.
Primum in principio; secundum, ibi si enim qui per Angelos; tertium, ibi non enim Angelis.
Circa primum sciendum est, quod Ex. XXIII, 20, datis praeceptis legis iudicialibus et moralibus, subiungit: ecce ego mitto Angelum meum, etc., et sequitur: observa igitur et audi vocem eius, etc.. Si igitur mandatum Angeli, per quem lex data est, servaretur, introitus disponeretur ad patriam. Unde et Matth. XIX, 17 dictum est: si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Oportet ergo servare mandata illa legis, ergo oportet magis obedire mandatis eius, qui maior est Angelis, per quos lex data est. Et hoc est quod dicit propterea abundantius observare oportet ea, quae audivimus.
Abd. I, 1: auditum audivimus a domino.
Hab. III, 2: domine, audivi auditum tuum, et timui. Oportet ergo observare abundantius.
Et dicit abundantius propter tria: primo propter dicentis auctoritatem, quia iste creator et filius dei, et ille creatura et dei minister.
Act. V, 29: obedire oportet magis deo quam hominibus, et etiam Angelis. Secundo propter dictorum utilitatem, quia sunt verba vitae aeternae, Io. VI, 69: domine, ad quem ibimus? verba vitae habes, etc., illa bonorum temporalium. Is. I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis, etc.. Tertio propter observantiae suavitatem, quia haec sunt suavia I Io. V, 3: mandata eius gravia non sunt, et Matth. XI, 30: iugum meum suave est, etc. Illa gravia, Act. XV, 10: hoc est onus quod neque nos, neque patres nostri portare potuerunt.
Secundo ostendit idem ex periculo imminente, cum dicit ne forte pereffluamus, id est, aeternaliter damnemur. Ubi sciendum est, quod aliquis fluit per poenas corporales, II Reg. XIX, 14: quasi aquae dilabimur super terram: effluit per culpam, sed pereffluit corporaliter per damnationem aeternam, quia nec testa remanet. Is. XXX, 14: comminuetur sicut comminuitur lagena figuli contritione pervalida, nec invenietur de fragmentis eius testa.
Consequenter inducit rationem ad hoc, quae continet unam conditionalem continentem comparationem novi et veteris testamenti.
In antecedenti ponitur conditio veteris testamenti; in consequenti conditio novi testamenti.
Circa vetus autem tria ponit, scilicet legis auctoritatem; secundo firmitatem veritatis, ibi qui factus est firmus; tertio necessitatem observandi, ibi et omnis praevaricatio.
Primo ponit auctoritatem, quia non humana ratione data est lex, sed per Angelos.
Gal. III, 19: ordinata per Angelos, etc..
Act. VII, 38: hic Moyses qui fuit in ecclesia in solitudine cum Angelo qui loquebatur ei in monte sina, etc.. Nec hoc est mirum, quia, ut probat dionysius, revelationes divinarum illuminationum ad nos perveniunt mediantibus Angelis.
Firmitatem vero veritatis ostendit, cum dicit qui factus est firmus, quia omne quod fuit praenuntiatum in lege veteri, totum impletum est. Matth. V, 18: iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant; et Prov. XII, 19: labium veritatis firmum erit in perpetuum; et Ps.: quae procedunt de labiis meis, non faciam irrita.
Factus est ergo firmus, quia non fuit irritatus.
Necessitatem ostendit qua puniuntur praevaricantes. Unde dicit et omnis praevaricatio et inobedientia, etc.. Ubi ponit unum quod respondet duplici culpae, scilicet peccato omissionis et transgressionis. Primum respondet praeceptis affirmativis, aliud negativis.
Primum notatur nomine inobedientiae. Sed numquid inobedientia est peccatum generale? et videtur quod sic, per hoc quod dicitur hic.
Ad quod dicendum est, quod peccatum dicitur esse speciale ex intentione specialis finis.
Unde quando aliquis non servat praeceptum hac intentione, ut contemnat praeceptum, sic est speciale peccatum; sed quando ex aliqua causa, puta quando ex concupiscentia, tunc est conditio consequens peccatum, non tamen speciale peccatum.
Aliud autem vocatur praevaricatio. Ps.
Cxviii, 115: praevaricantes reputavi, etc..
Item aliud ponit ex parte poenae, cum dicit accepit iustam mercedis retributionem.
Retributio enim respicit quantitatem culpae, ut qui magis peccavit, magis puniatur. Merces vero respicit qualitatem, ut qui igne libidinis peccaverit, igne crucietur. Accipiet ergo mercedem bonam pro bonis, et malam pro malis. Et sic merces accipitur in bonum et in malum, inquantum importat iustitiam distribuendi. Iustam dicit propter aequalitatem poenae, ut scilicet secundum mensuram peccati sit plagarum modus. De poenis autem habetur Lev. XXVI et Deut. XXVIII. Glossa dicit: iustam, ne putetur perire iustitia propter misericordiam.
Consequenter cum dicit quomodo nos effugiemus, etc., ponit consequens suae conditionalis, in quo describit conditionem novi testamenti, ubi tria facit.
Primo enim ostendit necessitatem observandi; secundo originem novi testamenti; tertio firmitatem veritatis ipsius.
Secundum, ibi quae cum initium accepisset. Tertium, ibi contestante deo.
Dicit ergo. Si sermo factus per Angelos punit praevaricatores et inobedientes, quomodo nos effugiemus, etc.. In quo denotat periculum quod imminet non observantibus.
Supra autem vetus testamentum vocavit salutem. Cuius ratio est, quia sermo ordinatur ad cognitionem tantum, hoc enim facit vetus testamentum, quia per ipsum est cognitio peccati. Rom. III, 20: per legem cognitio peccati. Item cognitio dei. Ps. Cxlvii, 9: non fecit taliter omni nationi. Et alibi LXXV, 1: notus in Iudaea deus, etc.. Non tamen conferebat gratiam, sed in novo testamento confertur gratia Io. I, 17: gratia et veritas per iesum christum facta est, quae ducit ad salutem aeternam. Io. VI, 69: domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes.
Ps. Cxviii, 140: ignitum eloquium tuum vehementer.
Item, commendat ipsam ex quantitate. Et dicit tantam, id est valde magnam. Et certe valde magna est, si consideres a quibus periculis liberat: quia non solum liberat a periculis mortis corporalis, sed etiam spiritualis.
Matth. I, 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Item magna est, quia est universalis, id est, non unius populi tantum, nec ab uno periculo, sed est omnium hominum et ab hostibus omnibus.
I Tim. IV, 10: qui est salvator omnium, maxime autem fidelium. Lc. I, 74: sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati, etc..
Item magna est, quia aeterna. Is. XLV, 17: salvatus est Israel in domino salute sempiterna.
Et ideo non est negligenda, sed debemus esse solliciti ad obtinendum eam. Iud. XVIII, V. 9: vidimus terram valde opulentam et uberem. Et sequitur: nolite negligere, nolite cessare, etc.. Et vere non debemus negligere, quia si negligentes fuerimus, puniemur, non tantum perdendo bonum, sed etiam incurremus malum, scilicet aeternae damnationis, quod effugere non poterimus. Ideo dicit quomodo nos effugiemus? Matth. III, 7: quis demonstrabit vobis fugere a ventura ira? iob XI, V. 20: effugium peribit ab eis. Ps. Cxxxviii, V. 6: quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? originem doctrinae novi testamenti ostendit, cum dicit quae cum initium accepisset, etc.. Ubi ponit duplicem eius originem.
Prima fuit non per Angelos, sed per ipsum christum. Supra I, 2: locutus est nobis in filio. Io. I, 18: unigenitus qui est in sinu patris, ipse enarravit.
Et ideo dicit quae cum accepisset initium enarrandi per dominum, quia habet duplex initium: unum simpliciter, et illud est ab aeterno, et hoc est per seipsum verbum.
Eph. I, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Aliud est initium enarrationis, et istud fuit in tempore per verbum incarnatum.
Secunda origo fuit per apostolos qui audierunt a christo. Unde dicit ab eis qui audierunt, id est, per ipsorum praedicationem.
I Io. I, 1: quod fuit ab initio, quod vidimus et audivimus, etc.. Lc. I, 2: sicut narraverunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt.
Firmitatem deinde eius ponit, quae maior est quam firmitas veteris testamenti, quod ostendit ex testimonio dei qui mentiri non potest. Unde dicit confirmata est, deo contestante, etc..
Sciendum est autem quod testimonium est per loquelam: loquela est signum sensibile.
Deus autem duplici signo sensibili contestatus est, scilicet miraculis et donis spiritus sancti.
Quantum ad primum dicit, quod confirmata est, contestante deo signis, quoad minora miracula, ut sanatio claudi, vel febris. De primo Act. III, 6 et XIV, 7; de secundo autem Act. Ult.. Portentis, quantum ad maiora, sicut suscitatio mortui. Act.
C. IX, 40: thabita, surge, etc..
Dicitur autem portentum, quasi porro vel procul tensum, quod scilicet aliquid in longinquum demonstrat. II par. XXXII, 31: in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento, quod scilicet fuerat sol retrogressus, etc..
Praecipuum vero portentum est, quod deus factus est homo. Is. VIII, 18: ego et pueri mei, quos mihi dedit deus in portentum, quod scilicet ego sum homo, et quod pueri mei hoc crederent. Mirum enim fuit quod cor humanum hoc potuit credere.
Dicit variis virtutibus, ut signa et portenta referantur ad ea, quae excedunt virtutem naturae.
Ut signum dicatur quod est praeter et supra naturam, non tamen contra; sed portentum est, quod est contra naturam, ut partus virginis, suscitatio mortui. Sed virtus referatur ad ea quae sunt secundum naturam quantum ad substantiam facti, sed non quantum ad modum fiendi, sicut sanatio febris, quod utique possunt medici, licet non statim.
Vel virtutes referantur ad virtutes mentis, quas dominus suis praedicatoribus dedit, scilicet fides, spes, et charitas.
Sed quantum ad secundum, scilicet quantum ad dona, dicit et spiritus sancti distributionibus.
Sed contra, ut dicitur Sap. VII: spiritus sanctus unus est. Quomodo ergo distribuitur? dicendum est quod non distribuitur secundum essentiam, sed inquantum dona eius distribuuntur.
I Cor. XII, 4: divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus. Omnes autem gratiae attribuuntur spiritui sancto, quia dantur ex amore. Amor vero appropriatur spiritui sancto. Gregorius: certe spiritus sanctus amor est.
Vel distributionibus, id est, per distributiones, quae fiunt a spiritu sancto, quia alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii operatio miraculorum, alii prophetia, et sic de aliis. Et hoc totum non pro meritis, nec ex necessitate naturae, sed per ipsius voluntatem.
Io. III, 8: spiritus ubi vult spirat, etc., et I Cor. XII, 11: haec omnia operatur unus atque idem spiritus, etc.. Mc. Ult.: domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.