Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
8. (( vers. 6.)) Testimonium in Joseph posuit illud. Eia, fratres, quid est? Joseph interpretatur Augmentatio. Meministis, nostis Joseph in Aegyptum venditum: Christus ad Gentes transiens. Ibi Joseph post tribulationes exaltatus (Gen. XXXVII, 28; et XLI, 37, etc.) , et hic Christus post passionem martyrum glorificatus. Ergo ad Joseph magis Gentes pertinent: et ideo augmentatio; quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isai. LIV, 1) . Testimonium in Joseph posuit illud, dum exiret de terra Aegypti. Videte et hic significari quintam sabbati: Quando exiit de terra Aegypti Joseph, id est, populus multiplicatus per Joseph, per mare Rubrum trajectus est (Exod. XIV, 22-31) . Et tunc ergo produxerunt aquae reptilia animarum vivarum. Nihil aliud tunc in figura portendebat transitus populi per mare, nisi transitum fidelium per Baptismum; testis est Apostolus: Nolo enim vos, inquit, ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X, 1, 2) . Nihil ergo aliud significabat transitus per mare, nisi Sacramentum baptizatorum; nihil aliud insequentes Aegyptii, nisi abundantiam praeteritorum delictorum. Videtis evidentissima sacramenta: premunt Aegyptii, urgent; instant ergo peccata, sed usque ad aquam. Quid ergo times, qui nondum venisti, venire ad baptismum Christi, transire per mare Rubrum? Quid est rubrum? Sanguine Domini consecratum. Quid times venire? Conscientia forte aliquorum immanium delictorum stimulat, et excruciat in te animum, et dicit tibi tam magnum esse illud quod commisisti, ut desperes tibi dimitti: time ne remaneat aliquid peccatorum, si vixit aliquis Aegyptiorum. Cum autem transieris rubrum mare, cum eductus fueris a delictis tuis in manu potenti et brachio forti (Psal. CXXXV, 12) , percepturus es mysteria quae non noveras; quia et ipse Joseph, cum exiret de terra Aegypti, linguam quam non noverat, audivit. Audies linguam quam non noveras: quam modo audiunt et recognoscunt, testantes et scientes qui norunt. Audies ubi debeas habere cor: quod modo cum dicerem, multi intellexerunt, et acclamaverunt; reliqui muti steterunt, quia nondum linguam quam non noverant, audierunt. Accelerent ergo, transeant, discant: Linguam quam non noverat, audivit.