Praevaricatus est Moab .
Imperatrix coelorum est vas invocationis et sanationis. IV Regum, II, 20 et 21, dixit Eliseus: Afferte mihi vas novum, id est, Mariam, Alii enim omnes
per peccatum inveterati sunt , et corrupti : sed ipsa est novum, habens multiplicem novitatem.
Et mittite in illud sal. G lossa : " Ver- bum Domini caro factum est, " Sal enim Filius Dei est. Quod cum misisset illud sal in fontem aquarum, quod factum est in annuntiatione, ait : Haec dicit Dominus : Sanavi has aquas, id est, humanam naturam fluidam et pestiferam : et non erit in eis ultra mors neque sterilitas, sed vita, et foecunditas.
Item, Ipsa est fenestra illuminationis, totam domum Ecclesiae, luce divinitatis illustrans. Unde et vehiculum lucis vocatur. IV Regnum, xiii, 17 et seq., dixit Eliseus ad Joas, regem Israel : Aperi fenestram orientalem, id est, Mariam, per
quam intrat lux, et vita : sicut per fenestram occidentalem, id est, Hevam, intravit mors, et tenebrae. Cumque aperuisset, quod factum est, quando virgo manens incorrupta mundo peperit salvatorem, dixit Eliseus : Iace sagittam, id est, Christum, quia ex ea ortus est, et natus. Et jecit. Et ait Eliseus : Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam, id est, contra omnes daemones : percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam, ad nihilum redigendo. Unde, Psal. XIV, 4 : Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus.