Commentarii in Dionysium Areopagitam.
1. De caelesti hierarchia. Pr. Ad locum unde oriuntur flumina, etc. Eccles. 1.
2. De ecclesiastica hierarchia. Pr. Quia per angelicae hierarchiae, etc.
3. De mystica theologia. Pr. Vere tu es Deus absconditus, etc. Isa. 45.
4. In undecim epistolas Dionysii. Pr. In hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. Jerem. 9.
Laudant omnia Pignon et Valleoletanus. Editionem antiquiorem nullus quod sciam meminit.
Super omnia opera Dionysii dicti Areopagitae vidit Petrus de Prussia.
Paris. in Victor. cod. 958 chart. fol. scripto anno MCCCCIX extat de cael. hierarch. et principia sequentis. Item cod. 58 fol. mag. chart. extat de myst. Theolog. i et in epistolas.
In Navarr. cod. fol. par. memb. Expositiones D. Alberti FF. Praed. quondam episc. R atish. super omnes libros Dionysii, et super epistolas ejusdem. Codex videtur saec. XIV.
In Augustiniana ad Pontem novum, cod. 191 fol. parv. memb. ex antiquioribus, extant De cael. hierarch. De myst. Theol. et super epistolas.
Adjecerunt Editores huic tomo opusculum celebre, cui titulus Compendium theologicae veritatis. Cujus Pr. Veritatis theologicae sublimitas, etc.
Quia scilicet plures antiquiores editiones, etiam in Incun. typog. Alberto Magno asserunt : quia tamen S. Antoninus istud opusculum disertis verbis Alberto abjudicat. nec ejus meminerunt antiquiores Pignon et Valleoletanus, ex genuinorum Alberti operum indice resecandum et expungendum certius videtur.