PARADISUS ANIMAE, SIVE LIBELLIS DE VIRTUTIBUS.

 PROLOGUS.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII

 CAPUT XXIV.

 CAPUT XXV.

 CAPUT XXVI.

 CAPUT XXVIi,

 CAPUT XXVIII.

 CAPUT XXIX

 CAPUT XXX,

 CAPUT XXXI.

 CAPUT XXXII

 CAPUT XXXIII.

 CAPUT XXXIV.

 CAPUT XXXV.

 CAPUT XXXVI.

 CAPUT XXXVII.

 CAPUT XXXVIII.

 CAPUT XXXIX,

 CAPUT XL. De Confessione.

 CAPUT XLI

 CAPUT XLII.

 EPILOGUS.

CAPUT XI.

Dc Temperantia.

A. Temperantia vera et perfecta est justa moderatio motuum exteriorum, et exteriorum operum.

B. Ille veram temperantiam habet, qui non solum moderatur cor suum a pravis cogitationibus et inutilibus: sed etiam servat modum in bonis, ne saepius vel diutius cogitationes bonae inhaereant, quam justum tempus requirat. Quia officiales cogitationes licet utiles sint, tamen non sunt tractandae infra divinum officium. Secundum quod dicit 1). Bernardus : " Spiritus sanctus illa hora non recipit, quidquid aliud quam debes, neglecto eo quod debes, obtuleris. Cujus semper facere voluntatem, ad ejus voluntatem, ipso inspirante possumus .

Similiter vere temperatus moderatur

suas affectiones et passiones, quando aliquid vel nihil sperare debet vel timere, et quantum, et quamdiu. De quo aliquid vel nihil sig. audere debat vel dolere, et quantum et quamdiu. De quo amorem vel odium vel pudorem habere vel non habere debeat, et quantum, et quamdiu .

Similiter moderatur intellectum, ne ampliori tempore quam oportet, se occupet circa aliquid intelligendum.

Similiter moderatur voluntatem, qualis et quanta esse debeat. Et intentionem, qualis et quanta esse debeat, et ad quem finem. Similiter liberum arbitrium ponderat, quantum eligere bonum debeat, et quantum reprobare malum.

Similiter vera temperantia moderatur linguam: quando scilicet loquendum, quando tacendum, et quamdiu, hoc est, tempore opportuna. Cui. loquendum, scilicet hominibus non suspectis. Quando loquendum, et ubi : scilicet tempore et

1oco non suspecto. Qu aliter 1oquendum, et quantum : scilicet mature, cum pondere, numero, et mensura. Propter quid loquendum, scilicet propter necessitatem vel. utilitatem. Pro quibus negotiis, scilicet animae et corporis. Similiter moderatur facta et mores, et motum omnium membrorum : ut secundum Apostolum, omnia honeste et secundum ordinem fiant , scilicet in vobis.

C. Ad veram temperantiam nos inducere debet sapientissima ordinatio divina, quae omnia disposuit in mensura, numero, et pondere . Secundum hanc ordinationem, omnis actio nostra, mores et vita nostra, debent esse mensurata, numerata, et ponderata : hoc est, in virtute Patris, cui mensura : in virtute Filii, cui. numerus : in virtute Spiritus sancti, cui pondus adscribitur.

Ad idem nos inducere debet exemplum temperantiae Apostoli dicentis : Sine offensione estote Judaeis, et Gentibus, et Ecclesiae Dei : sicut et ego per omnia omnibus placeo , non quaerens quod, mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant .

Ille vero temperatus fuit, qui nullum offendit, et omnibus placere studuit.

D. Argumentum verae temperantiae habet, qui se moderatur in victa, vestitu, somno, in omni commodo carnali, et in laetitia temporali : nullam superfluitatem neque inordinatam di1cctionem, sed puram necessitatem in omnibus his admittens.

Vere temperatus in omnibus modum servare nititur, praeterquam in amore et laude Dei, et gratiarum actione. Nam magnus Dominus, ei laudabilis nimis . Ideoque sine modo, sine mensura, sine fine amandus et laudandus est.

E, Argumentum intemperantiae est, cum aliquis distortos habens mores, omnes secum commorantes disturbat et inquietat. In nullo cuiquam se conformat: sed quod sibi placet, hoc approbat, et hoc perficere contendit. Omnibus importabi-

Iis, sibiipsi intolerabilis. Unde D. Augu- stinus : " Jussisti, Domine, et ita factum est, ut paena sua sibi sit omnis inordinatus animus . " At quanto magis aliis. Talis fuit Ismael, de quo scriptum est: Hic erit ferus homo, manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum .