CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De solutione instantiarum quae videntur esse contra inductas conversiones.
Sophisticae tamen quaedam instantiae contra inductas conversiones esse videntur : si enim universalis negativa generaliter convertitur simpliciter in omni materia et allocutione sive enuntiatione: tunc sequitur semper si ea est vera quae convertitur, est etiam illa vera in quam convertitur : est autem haec vera, nullus senex erit puer: ergo et haec est vera, nullus puer erit senex, quae aperte falsa est.
Sed similiter est de his, nullum dolium est in vino: et sequitur ex hoc, quod nullum vinum est in dolio, quod aperte falsum est. Quidam etiam ponunt hanc, nullus civis est foemina: ergo nulla foemina est civis: sed hoc non est adeo expressum, quia civis est communis generis.
Similiter autem contra hoc quod di- ctum est, quod non convertitur particularis negativa videtur objici : dictum est enim quod convertitur universalis negativa: accipiam ergo illam, nullum b est a, et ex illa inferam istam, quoddam b non est a, et accipiam conversam primae, hanc scilicet, nullum a est b, et ex illa inferam hanc, quoddam a non est B ; et arguo sic, si nullum b est a, ergo aliquod B non a, et si nullum a est b, aliquod A non est b : ergo a secundo ad quartum, si aliquod b non est a, aliquod a non est b : et sic videtur converti particularis negativa : quod jam ante negatum fuit.
Nullum B est a ; aliquod b non est a. Nullum a est B ; aliquod a non est B.
AdminBookmark
Ad haec autem solvenda et similia duo praenotanda sunt, scilicet regulae appellationum et consequentiarum . Regulae autem appellationum sunt, quod nomen homo supponens verbo praeteriti vel futuri temporis potest appellare pro homine qui est, vel qui fuit, si verbum est praeteriti temporis: vel pro homine qui est, vel qui futurus est, si est verbum futuri temporis. Adhuc autem verbum resolvendum est ad verbum substantivum praesentis temporis. Et secundum has regulas cum dicitur, nullus puer erit senex, sensus est, quod nullus existens puer vel futurus puer est senex: et haec vera est sicut sua conversa, haec scilicet nullus senex erit puer: est enim sensus,
quod nullus existens jam senex vel futurus senex est puer.
Similiter cum dicitur, nullum dolium est in vino, secundum ea quae dieta sunt non convertitur in hanc, nullum vinum est in dolio, sed potius in hanc, nullum existens in vino est dolium : quia et in conversa et in ea in quam convertitur, oportet unam observare habitudinem terminorum.
Similiter etiam ad id quod objicitur in particulari negativa, non est difficile respondere : quia non est verum, si duo sunt quorum unum sequitur ad alterum, quod propter hoc omne quod sequitur ad consequens sequitur etiam ad antecedens, nisi in consequentia tali, in qua unum substantialiter sequitur ad alterum : et ideo non sequitur, si ad universalem negativam sequitur particularis negativa, et si ad conversam universalis negativae sequitur conversa particularis negativae, quod propter hoc ad particularem negativam sequatur conversa particularis negativae : sed peccat argumentum secundum consequens: quia quod particularis sequitur ad universalem, non est ex conversione, sed ex hoc quod universalis infert particularem: quando autem particularis ponitur antecedens : tunc non potest inferre conversam generaliter, sicut in terminis ante habitis probatum est: et ideo patet quod istae instantiae non interimunt hoc quod dictum est.